§7.36.1omnes transierunt vadentemque per intermissa custodiis loca Decium secuti sunt.
所有人均走到右边,并跟随德基乌斯穿过哨兵防线的间隙处。
§7.36.2iam evaserant media castra, cum superscandens uigilum strata somno corpora miles offenso scuto praebuit sonitum; quo excitatus vigil cum proximum movisset erectique alios concitarent, ignari, cives an hostes essent, praesidium erumperet an consul castra cepisset,
他们已经穿过了营地中部,这时一名士兵在跨越睡在地上防兵的躯体时,因盾牌碰撞而发出了响声;被此声音惊醒的哨兵摇醒了身旁的人,而站起身的人又唤醒了其他的人,他们全然不知来者是友是敌,是守军突围还是执政官攻占了营地。
§7.36.3Decius, quoniam non fallerent, clamorem tollere iussis militibus torpidos somno insuper pavore exanimat, quo praepediti nec arma inpigre capere nec obsistere nec insequi poterant.
德基乌斯见已无法隐瞒,遂命令士兵们齐声呐喊,使那些因熟睡而麻木的敌人在惊恐中魂飞魄散,以致手足无措,既无法迅速拿起武器,也无法抵抗或追击。
§7.36.4inter trepidationem tumultumque Samnitium praesidium Romanum obviis custodibus caesis ad castra consulis pervadit.
在萨姆尼乌姆人的惊慌与混乱中,罗马守军斩杀了迎面遇上的哨兵,一路行进到执政官的营地。
§7.36.5aliquantum supererat noctis, iamque in tuto videbantur esse, cum Decius “macte virtute” inquit, “milites Romani, este; §7.36.6vestrum iter ac reditum omnia saecula laudibus ferent; sed ad conspiciendam tantam virtutem luce ac die opus est, nec vos digni estis, quos cum tanta gloria in castra reduces silentium ac nox tegat.
此时黑夜尚余不少时间,他们似乎已处于安全地带,这时德基乌斯说:“罗马士兵们,愿你们因自己的勇气而蒙福;世世代代都将用赞美来歌颂你们的行军与归来;但要目睹如此伟大的勇气,需要光线与白昼,你们不该让静默与黑夜遮蔽带着如此辉煌荣耀归营的你们。
§7.36.7hic lucem quieti opperiemur.
我们就在此静待天亮。
” dictis obtemperatum; atque ubi primum inluxit, praemisso nuntio ad consulem castra ingenti gaudio concitantur, et tessera data incolumes reverti, qui sua corpora pro salute omnium haud dubio periculo obiecissent, pro se quisque obviam effusi laudant, gratulantur, singulos universos servatores suos vocant, dis laudes gratesque agunt, Decium in caelum ferunt.
”众人服从了他的话;天刚破晓,在派使者先行前往执政官处后,营地里便激起了巨大的喜悦,随着口令传达,得知那些为了全体的安全而将自身置于无可置疑的危险中的人们安然归来,众人纷纷争先恐后地迎上前去,赞美他们,祝贺他们,称呼他们每一个人及所有人为自己的救星,向神明献上赞美与感谢,将德基乌斯捧到了天上。
§7.36.8hic Deci castrensis triumphus fuit incedentis per media castra cum armato praesidio coniectis in eum omnium oculis et omni honore tribunum consuli aequantibus.
这就是德基乌斯在营地中的凯旋式,他率领着全副武装的护卫队穿过营地中部,所有人的目光都投向他,在各种荣誉上,大家都将这位军事护民官与执政官并列。
§7.36.9ubi ad praetorium ventum est, consul classico ad contionem convocat orsusque meritas Deci laudes interfante ipso Decio distulit contionem, §7.36.10qui auctor omnia posthabendi, dum occasio in manibus esset, perpulit consulem, ut hostes et nocturno pavore attonitos et circa collem castellatim dissipatos adgrederetur; credere etiam aliquos ad se sequendum emissos per saltum vagari.
当他们到达大本营时,执政官用军号召集大会,并开始对德基乌斯进行应得的赞美,但由于德基乌斯本人的插话,执政官推迟了大会,德基乌斯主张,只要机会在手,就应当把其他所有事情放在脑后,他极力劝说执政官去进攻那些因夜间惊恐而不知所措且在丘陵周围分散在各个小堡垒中的敌人;他还说,他相信有些被派来追击他们的敌人正游荡在山谷中。
§7.36.11iussae legiones arma capere egressaeque castris, cum per exploratores notior iam saltus esset, via patentiore ad hostem ducuntur,
军团奉命拿起武器,走出营地。 由于通过侦察兵,山谷的情况已经更为人所知,他们沿着一条较为开阔的道路被引向敌人。
§7.36.12quem incautum inproviso adortae, cum palati passim Samnitium milites plerique inermes nec coire in unum nec arma capere nec recipere intra vallum se possent, paventem primum in castra conpellunt, deinde castra ipsa turbatis stationibus capiunt.
他们出其不意地袭击了毫无防备的敌人,当时四处流散的萨姆尼乌姆人士兵大多没有武装,既无法集结,也无法拿起武器或退入土墙内,罗马军先是将惊恐的敌军驱赶进营地,接着在搅乱了卫兵后占领了营地本身。
perfertur circa collem clamor fugatque ex suis quemque praesidiis.
呐喊声在丘陵周围回荡,将每个人从各自的哨所中吓退。
§7.36.13ita magna pars absenti hosti cessit; quos intra vallum egerat pavor — fuere autem ad triginta milia — omnes caesi, castra direpta.
于是,大部分敌人在没有直接面对敌人的情况下就退却了;而那些因恐惧而被驱赶进土墙内部的敌人——他们大约有三万人——全部被歼灭,营地被洗劫一空。