Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §7.35.1-7.35.12

德基乌斯向士兵提议夜间突围的演说

第 391 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

德基乌斯在夜间召集百人队长和士兵,指出敌人的愚蠢与懒惰,并发表集会演说,提出夜间突围计划,要求赞成者走到右侧。

§7.35.1Vigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari iubet, ubi secundae vigiliae bucina datum signum esset, armati cum silentio ad se convenirent.
随后,在部署了哨兵之后,他下令向其余所有人传达口令:一旦第二更的军号发出信号,他们就应全副武装、保持静默地到他这里集合。
§7.35.2quo ubi, sicut edictum erat, taciti convenerunt: “hoc silentium, milites,” inquit “omisso militari adsensu in me audiendo servandum est.
当他们按照命令悄无声息地在那里集合后,他说:“士兵们,在听我说话时,必须保持这种静默,省去军人的赞同呼声。
ubi sententiam meam vobis peregero, tum quibus eadem placebunt in dextram partem taciti transibitis; quae pars maior erit, eo stabitur consilio.
当我向你们讲完我的想法时,那些赞同此想法的人就悄悄走到右边去;人数较多的那一方,我们就将以此决定为准。
§7.35.3nunc, quae mente agitem, audite.
现在,请听一听我在脑海中筹划的事情。
non fuga delatos nec inertia relictos hic vos circumvenit hostis; virtute cepistis locum, virtute hinc oportet evadatis.
并非是因逃跑而被冲刷至此,也非因怠慢而被遗弃在此的你们,被敌人包围了;你们凭着勇气占领了这块地方,也必须凭着勇气从这里逃脱。
§7.35.4veniendo huc exercitum egregium populo Romano servastis; erumpendo hinc vosmet ipsos servate; digni estis, qui pauci pluribus opem tuleritis, ipsi nullius auxilio egueritis.
通过来到这里,你们为罗马人民挽救了一支卓越的军队;通过从这里突围,挽救你们自己吧;你们配得上以少数人向多数人提供援助,而自己却不需要任何人的帮助。
§7.35.5cum eo hoste res est, qui hesterno die delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus non sit, hunc tam opportunum collem inminentem capiti suo non ante viderit quam captum a nobis; §7.35.6nos tam paucos tot ipse milibus hominum nec ascensu arcuerit, nec tenentes locum, cum diei tantum superesset, vallo circumdederit.
我们交手的敌人,在昨天因疏忽而没有利用消灭我方全军的机会,并且直到被我们占领之前,都没有看到这处耸立在他头顶、如此有利的丘陵;他自己拥有成千上万的人马,既没有阻止我们这少数人登顶,也没有在我们占领此地时(当时白天还有那么多时间)用土墙将我们围困。
quem videntem ac vigilantem sic eluseritis, sopitum oportet fallatis, immo necesse est.
对于这样一个在睁眼警惕时被你们如此愚弄的敌人,你们应当在他们熟睡时将其蒙蔽,甚至可以说这是必须的。
§7.35.7in eo enim loco res sunt nostrae, ut vobis ego magis necessitatis vestrae index quam consilii auctor sim.
因为我们的境地已经到了这样一种状态,以至于我对于你们来说,与其说是计划的倡导者,不如说是你们危急状况的宣告者。
§7.35.8neque enim, maneatis an abeatis hinc, deliberari potest, cum praeter arma et animos armorum memores nihil vobis fortuna reliqui fecerit fameque et siti moriendum sit, si plus, quam viros ac Romanos decet, ferrum timeamus.
因为,我们是留在这里还是离开,根本无法再作商榷,因为除了武器以及记住武器的斗志之外,命运没有给你们留下任何东西,而且如果我们对刀剑的恐惧超过了男子汉和罗马人应有的程度,我们就必须死于饥渴。
ergo una est salus erumpere hinc atque abire.
因此,唯一的拯救就是从这里突围并离开。
§7.35.9id aut interdiu aut nocte faciamus oportet.
我们必须在白天或夜间进行这件事。
§7.35.10ecce autem aliud minus dubium; quippe si lux expectetur, quae spes est non vallo perpetuo fossaque nos saepturum hostem, qui nunc corporibus suis subiectis undique cinxerit, ut videtis, collem? atqui si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec profecto noctis aptissima hora est.
看啊,另一件事更无疑问;因为如果等待天亮,有什么希望可以认为,现在如你们所见、正将身体暴露在下方并从四面围困丘陵的敌人,不会用连绵的土墙和壕沟将我们围困起来? 然而,如果夜晚有利于突围——事实确实如此——那么此时无疑是夜间最合适的时间。
§7.35.11signo secundae vigiliae convenistis, quod tempus mortales somno altissimo premit; per corpora sopita vadetis vel silentio incautos fallentes vel sentientibus clamore subito pavorem iniecturi.
你们在第二更的信号下集合,这个时间让凡人陷入最深的沉睡;你们将穿过熟睡的躯体,要么在静默中欺骗毫无防备的他们,要么在他们发觉时通过突然的呐喊将恐惧注入他们心中。
§7.35.12me modo sequimini, quem secuti estis; ego eandem, quae duxit hue, sequar fortunam.
只要跟随我,就像你们曾经跟随我一样;我将追随那带领我们来到此地的同一命运。
quibus haec salutaria videntur, agitedum in dextram partem pedibus transite.
凡是认为这些建议有益的人,来吧,请步行走到右边去。

词汇与语法注释

  1. 7.35.1armati cum silentio ad se convenirent — 虚拟式动词 `convenirent` 在由主句动词 `iubet`(因其为历史现在时而作过去时态处理)引导的间接引语中作间接命令从句,或作为解释名词 `tesseram`(口令、命令)具体内容的实质从句。
  2. 7.35.2eo stabitur consilio — 不及物动词 `stare` 的无人称被动语态 `stabitur` 与表示遵循或依据的夺格 `consilio` 相结合的句式,字面意思是“那个决定将被坚持”,意即“我们将服从多数人的决定”。
  3. 7.35.4qui pauci pluribus opem tuleritis — 由形容词 `digni` 引导的表示特征或适合性的关系从句(`dignus qui` + 虚拟式)。动词 `tuleritis`(以及后文的 `egueritis`)为虚拟式完成时,意为“你们配得上(以少数人)带来援助……”。
  4. 7.35.6quem videntem ac vigilantem sic eluseritis — 句首的 `quem` 是指代前文 `hostem` 的接续性关系代词(关系代词的文头结合)。带有虚拟式完成时 `eluseritis` 的关系从句在此处表示原因或前提(“既然你们在此人睁眼警惕时如此戏弄了他……”)。
  5. 7.35.10quae spes est non vallo perpetuo fossaque nos saepturum hostem — 由宾格主语 `hostem` 和将来不定式 `saepturum [esse]` 组成的“宾格加不定式”结构,同位语性地连接于表示疑虑的动名词 `spes`。在否定词 `non` 的修饰下构成反问句:“有什么希望认为敌人不会围困我们呢?”(暗示敌人必然会围困)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §7.35.1-7.35.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:7.35.1-7.35.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。