§7.33.1non alias militi familiarior dux fuit omnia inter infimos militum haud gravate munia obeundo, in ludo praeterea militari, §7.33.2cum velocitatis viriumque inter se aequales certamina ineunt, comiter facilis; vincere ac vinci vultu eodem, nec quemquam aspernari parem, qui se offeret; §7.33.3factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam suae dignitatis memor, et, quo nihil popularius est, quibus artibus petierat magistratus, iisdem gerebat.
没有别的任何时候,一位将领比他更亲近士兵了,因为他在最下层的士兵中毫无怨言地履行一切职责,而且在军事竞技中,当他们作为对手在速度和力量的角逐中相互较量时,他总是和蔼可亲、平易近人;无论胜负,他都面带同样的表情,且从不轻视任何主动迎战的对手;他的行动根据自身的能力而显得慷慨,言语中同样既尊重他人的自由,又维护自己的尊严,而且——这是最受民众欢迎的——他以争取官职时所用的同样手段来管理官职。
§7.33.4itaque universus exercitus incredibili alacritate adhortationem prosecutus ducis castris egreditur.
因此,全军以难以置信的热情响应了将领的勉励,走出了营垒。
Proelium, §7.33.5ut quod maxime umquam, pari spe utrimque, aequis viribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est.
战斗,如同以往任何最激烈的战斗一样,在双方持有同等的希望、均势的兵力、对自身充满信心且不轻视敌人的情况下打响了。
§7.33.6Samnitibus ferociam augebant novae res gestae et paucos ante dies geminata victoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis victoria; §7.33.7utrisque tamen novus hostis curam addebat.
对萨姆奈特人而言,最近的战功和几天前翻倍的胜利增加了他们的凶猛;相反,对罗马人而言,四百年的荣光和与建城同岁的胜利历史支撑着他们;然而,对双方来说,新的敌人增加了忧虑。
pugna indicio fuit, quos gesserint animos; namque ita conflixerunt, ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies.
战斗证明了他们怀有怎样的斗志;因为他们如此交锋,以至于在一段时间内阵线没有向任何一方倾斜。
tum consul trepidationem iniciendam ratus, §7.33.8quando vi pelli non poterant, equitibus inmissis turbare prima signa hostium conatur.
这时执政官认为必须制造恐慌,既然无法靠武力击退他们,他便企图通过投入骑兵来扰乱敌人的前锋。
§7.33.9quos ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo volvere turmas vidit nec posse aperire in hostes viam, §7.33.10revectus ad antesignanos legionum cum desiluisset ex equo, “nostrum” inquit “peditum illud, milites, est opus; agitedum, ut me videritis, quacumque incessero in aciem hostium, ferro viam facientem, sic pro se quisque obvios sternite;
当他看到骑兵们在狭窄的空间内徒劳地骚动、旋转着中队,而无法开辟出一条通往敌阵的道路时,他策马回到军团的前锋部队前,跳下马来说:“士兵们,那是我们步兵的任务;来吧,就像你们看到我无论进军到敌人阵线的何处都在用剑开辟道路一样,你们每一个人也要这样将迎面之敌放倒。
illa omnia, qua nunc erectae micant hastae, patefacta strage vasta cernetis.
你们将会看到,现在长枪林立闪烁的那些地方,都将随着一场巨大的屠杀而被开辟出来。
” §7.33.11Vix haec dicta dederat, cum equites consulis iussu discurrunt in cornua legionibusque in mediam aciem aperiunt viam.
” 他刚说完这些话,骑兵们就在执政官的命令下奔向两翼,为军团开辟了通往敌军阵线中央的道路。
primus omnium consul invadit hostem et, cum quo forte contulit gradum, obtruncat.
执政官第一个冲向敌人,将碰巧与他交锋的人砍倒。
§7.33.12hoc spectaculo accensi dextra laevaque ante se quisque memorandum proelium cient;
受到这一景象的鼓舞,左右两边的每个人都在自己面前发起了一场值得纪念的战斗。
stant obnixi Samnites, quamquam plura accipiunt quam inferunt vulnera.
萨姆奈特人顽强抵抗,尽管他们承受的伤口比他们施加给对手的还要多。
aliquamdiu iam pugnatum erat, §7.33.13atrox caedes circa signa Samnitium, fuga ab nulladum parte erat; adeo morte sola vinci destinaverant animis.
战斗已经持续了一段时间,在萨姆奈特人的军旗周围发生了惨烈的屠杀,但还没有任何一方逃跑;他们在心中如此决定,只接受被死亡所击败。
§7.33.14itaque Romani, cum et fluere iam lassitudine vires sentirent et diei haud multum superesse, accensi ira concitant se in hostem.
因此,罗马人当感到力量已因疲惫而流失、且白昼所剩无几时,便在愤怒的驱使下猛扑向敌人。
§7.33.15tum primum referri pedem atque inclinari rem in fugam apparuit; tum capi, occidi Samnis;
这时,敌人的脚步第一次显露出后退,战局显露出向逃跑倾斜的迹象;这时萨姆奈特人被俘、被杀。
nec superfuissent multi, ni nox victoriam magis quam proelium diremisset.
若不是黑夜终止了胜利而不是终止了战斗,本不会有很多人幸存。
§7.33.16et Romani fatebantur numquam cum pertinaciore hoste conflictum, et Samnites, cum quaereretur, quaenam prima causa tam obstinatos movisset in fugam, oculos sibi Romanorum ardere visos aiebant vesanosque vultus et furentia ora; inde plus quam ex alia ulla re terroris ortum.
罗马人也承认,他们从未与如此顽固的敌人交过手;而萨姆奈特人当被问及是什么首要原因促使如此坚决的人们逃跑时,他们说,罗马人的眼睛在他们看来似乎在燃烧,还有他们狂乱的眼神和愤怒的面孔;恐怖源于此,更甚于其他任何事物。
§7.33.17quem terrorem non pugnae solum eventu, sed nocturna profectione confessi sunt.
他们不仅通过战斗的结局,而且通过在夜间撤退,承认了这种恐怖。
§7.33.18postero die vacuis hostium castris Romanus potitur, quo se omnis Campanorum multitudo gratulabunda effudit.
第二天,罗马人占领了敌人空无一人的营垒,全体坎帕尼亚人满怀祝贺地涌向那里。