§7.32.1hac legatione Romam relata positis omnium aliarum rerum curis patres fetialibus ad res repetendas missis belloque, quia non redderentur, sollemni more indicto decreverunt, ut primo quoque tempore de ea re ad populum ferretur;
当这一出使结果汇报到罗马后,元老院议员们放下其他一切事务,派遣祭司团去索回财产;由于未获归还,他们按照庄严的仪式宣战,并决议应尽早将此事提交给人民表决。
§7.32.2iussuque populi consules ambo cum duobus exercitibus ab urbe profecti, Valerius in Campaniam, Cornelius in Samnium, ille ad montem Gaurum, hic ad Saticulam castra ponunt.
遵照人民的命令,两位执政官率领两支军队从城中出发,瓦莱里乌斯前往坎帕尼亚,科尔内利乌斯前往萨姆奈特;前者在加乌鲁斯山附近扎营,后者在萨蒂库拉附近扎营。
priori Valerio Samnitium legiones — §7.32.3eo namque omnem belli molem inclinaturam censebant — occurrunt; simul in Campanos stimulabat ira, tam promptos nunc ad ferenda nunc ad accersenda adversus se auxilia.
萨姆奈特人的军团迎面阻击前者,即瓦莱里乌斯—— 因为他们认为战争的全部重量都将倾向于那一侧;与此同时,他们对坎帕尼亚人的愤怒也起到了推波助澜的作用,因为坎帕尼亚人一会儿准备接受对抗他们的援助,一会儿又准备招引援助。
ut vero castra Romana viderunt, §7.32.4ferociter pro se quisque signum duces poscere; adfirmare eadem fortuna Romanum Campano laturum opem, quo Campanus Sidicino tulerit.
然而,当他们一看到罗马人的营垒,每个人都狂热地要求将领们发出战斗信号,并声称罗马人给坎帕尼亚人带来的援助,其命运将与坎帕尼亚人给西迪奇尼人带来的援助完全一样。
§7.32.5Valerius levibus certaminibus temptandi hostis causa haud ita multos moratus dies signum pugnae proposuit paucis suos adhortatus: ne novum bellum eos novusque hostis terreret; §7.32.6quidquid ab urbe longius proferrent arma, magis magisque in inbelles gentes eos prodire.
瓦莱里乌斯为了通过轻微的交锋测试敌人,在等待了没几天之后,便悬挂出了战斗的信号,并用简短的几句话勉励自军的士兵:“不要让新的战争和新的敌人使你们感到恐惧;你们把武器带到离城越远的地方,就越是深入到不善战的民族之中。
§7.32.7ne Sidicinorum Campanorumque cladibus Samnitium aestimarent virtutem; qualescumque inter se certaverint, necesse fuisse alteram partem vinci.
不要以西迪奇尼人和坎帕尼亚人的惨败来衡量萨姆奈特人的勇猛;无论他们在彼此之间如何战斗,其中一方必然会被战败。
Campanos quidem haud dubie magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiaque sua quam vi hostium victos esse.
坎帕尼亚人无疑更多是被其优渥境遇中过度的奢华以及自身的软弱所击败,而不是被敌人的武力。
§7.32.8quid autem esse duo prospera in tot saeculis bella Samnitium adversus tot decora populi Romani, qui triumphos paene plures quam annos ab urbe condita numeret, qui omnia circa se —
况且,在这么多个世纪中萨姆奈特人的两次胜利战争,相比于罗马人民的如此多荣耀,又算得了什么呢?
§7.32.9Sabinos, Etruriam, Latinos, Hernicos, Aequos, Volscos, Auruncos — domita armis habeat, qui Gallos tot proeliis caesos postremo in mare ac naves fuga conpulerit?
罗马人民所拥有的凯旋式次数几乎比建城以来的年数还要多,罗马人民用武力征服了周围的一切——萨宾人、埃特鲁里亚、拉丁人、赫尔尼基人、埃库伊人、沃尔斯奇人、奥伦奇人,并且最终在多次战斗中重创高卢人,在追击中将他们逼入大海和船只之中。
§7.32.10cum gloria belli ac virtute sua quemque fretos ire in aciem debere, tum intueri, cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit, utrum, §7.32.11qui, audiendus dumtaxat, magnificus adhortator sit, verbis tantum ferox, operum, militarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, versari media in mole pugnae sciat.
每个人不仅应当依靠战争的荣耀和自身的勇猛满怀信心地走向战场,而且还应当注视着是在谁的领导和占卜下进入战斗:是那仅仅听起来华丽、只在口头上勇猛却毫无军事行动经验的激励者,还是那自己懂得操练武器、在军旗前冲锋陷阵、能在最激烈的战乱中泰然自若的人。
“facta mea, §7.32.12non dicta vos, milites,” inquit “sequi volo nec disciplinam modo, sed exemplum etiam a me petere.
”他说:“士兵们,我希望你们追随我的行动,而不是我的言语,不仅从我这里寻求纪律,还要寻求榜样。
non factionibus nec per coitiones usitatas nobilibus, sed hac dextra mihi tres consulatus summamque laudem peperi.
我不是靠党派之争,也不是靠贵族们常用的结党营私,而是靠这只右手为自己赢得了三次执政官职和至高无上的赞誉。
§7.32.13fuit, cum hoc dici poterat “patricius enim eras et a liberatoribus patriae ortus, et eodem anno familia ista consulatum, quo urbs haec consulem habuit; ” §7.32.14nunc iam nobis patribus vobisque plebei promiscuus consulatus patet, nec generis, ut ante, sed virtutis est praemium.
曾几何时,人们可以这样说:‘因为你是贵族,是国家解放者的后裔,而且你们家族在这一年获得执政官职,正是这座城市第一次拥有执政官的那一年’;但如今,执政官之职已向我们贵族和你们平民无差别地开放,它不再像以前那样是出身的奖赏,而是美德的奖赏。
§7.32.15proinde summum quodque spectate, milites, decus.
因此,士兵们,去瞩目每一个至高的荣耀吧。
non, si mihi novum hoc Corvini cognomen dis auctoribus homines dedistis, Publicolarum vetustum familiae nostrae cognomen memoria excessit; §7.32.16semper ego plebem Romanam militiae domique, privatus, in magistratibus parvis magnisque, aeque tribunus ac consul, eodem tenore per omnes deinceps consulatus colo atque colui.
虽然由于神明的指引,你们这些人赐予了我这个‘科尔维努斯’的新家族名,但我家族中那个古老的‘普布利科拉’家族名并未从我的记忆中消失;无论在军旅还是在后方,无论作为私人还是在小大官职中,作为护民官还是执政官,我都同样始终如一地敬重罗马平民,并且在随后的历次执政官任期中都一如既往。
§7.32.17nunc, quod instat, dis bene iuvantibus novum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum petite.
现在,面对眼前的任务,在神明的佑护下,同我一起去争取对萨姆奈特人的一次崭新而完整的凯旋吧!
”
”