§7.31.1Submotis deinde legatis cum consultus senatus esset, etsi magnae parti urbs maxima opulentissimaque Italiae, uberrimus ager marique propinquus ad varietates annonae horreum populi Romani fore videbatur, tamen tanta utilitate fides antiquior fuit, responditque ita ex auctoritate senatus consul: §7.31.2“auxilio vos, Campani, dignos censet senatus; sed ita vobiscum amicitiam institui par est, ne qua vetustior amicitia ac societas violetur.
随后使臣们被令退下,当向元老院咨询意见时,虽然对很大一部分人来说,这座意大利最大、最富庶的城市,以及临海且极度肥沃、可以作为罗马人民应对粮食波动之粮仓的土地,似乎会带来巨大的利益,然而信义比这般巨大的实用价值更为古老,于是执政官根据元老院的授权作出了如下答复: “坎帕尼亚人啊,元老院认为你们配得上援助;但是,与你们建立友谊应当以不违反任何更古老的友谊和盟约为前提。
Samnites nobiscum foedere iuncti sunt; itaque arma, deos prius quam homines violatura, adversus Samnites vobis negamus; §7.31.3legatos, sicut ius fasque est, ad socios atque amicos precatum mittemus, ne qua vobis vis fiat.
萨姆奈特人与我们有条约相连;因此,对于会先亵渎神明而后伤害人类的武力,我们拒绝提供给你们去对付萨姆奈特人;我们将依照人法与神法,向我们的盟友和朋友派遣使臣,请求他们不要对你们施加任何暴力。
” ad ea princeps legationis — sic enim domo mandatum attulerant —: “quando quidem” inquit “nostra tueri adversus vim atque iniuriam iusta vi non vultis, vestra certe defendetis; §7.31.4itaque populum Campanum urbemque Capuam, agros, delubra deum, divina humanaque omnia in vestram, patres conscripti, populique Romani dicionem dedimus, quidquid deinde patiemur, dediticii vestri passuri.
”对此,使团的首领——因为他们从国内带来的正是这样的授权——说道:“既然你们不愿意用正义的武力来保护我们的财产免受暴力和不义的侵害,那么你们总该捍卫你们自己的财产;因此,各位征集元老,我们把坎帕尼亚人民、卡普阿城、田地、神明庙宇以及神圣和世俗的一切,都托付给你们和罗马人民的统治,此后我们所遭受的一切,都将作为你们的降顺者来承受。
” §7.31.5sub haec dicta omnes, manus ad consules tendentes, pleni lacrimarum in vestibulo curiae procubuerunt.
” 话音刚落,所有人向执政官伸出双手,满面泪水地匍匐在元老院的门廊里。
§7.31.6commoti patres vice fortunarum humanarum, si ille praepotens opibus populus, luxuria superbiaque clarus, a quo paulo ante auxilium finitimi petissent, adeo infractos gereret animos, ut se ipse suaque omnia potestatis alienae faceret.
元老们因人类命运的变迁而深受触动:那个在财富上极其强大、以奢华和傲慢闻名、不久前邻人还向其寻求援助的民族,如今竟带着如此破碎的心灵,以至于将自身及所有的一切都交托给异国势力的支配。
§7.31.7tum iam fides agi visa deditos non prodi; nec facturum aequa Samnitium populum censebant, si agrum urbemque per deditionem factam populi Romani oppugnarent.
此时,信义似乎已成为关键,即不能背叛那些已经归顺的人;他们认为,如果萨姆奈特人攻打因无条件投降而属于罗马人民的土地和城市,那将是不正义的。
legatos itaque extemplo mitti ad Samnites placuit.
因此,元老院决定立即向萨姆奈特人派遣使臣。
§7.31.8data mandata, ut preces Campanorum, responsum senatus amicitiae Samnitium memor, deditionem postremo factam Samnitibus exponerent; §7.31.9peterent pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent neque in eum agrum, qui populi Romani factus esset, hostilia arma inferrent; §7.31.10si leniter agendo parum proficerent, denuntiarent Samnitibus populi Romani senatusque verbis, ut Capua urbe Campanoque agro abstinerent.
授权的内容是,向萨姆奈特人陈述坎帕尼亚人的哀求、元老院顾及与萨姆奈特人友谊的回复,以及最后已经达成的无条件投降;并在同盟和友谊的名义下请求他们宽恕自己的降顺者,不要把敌对的武力带入已成为罗马人民财产的土地上;如果温和的交涉收效甚微,他们应当以罗马人民和元老院的名义向萨姆奈特人发出通告,令其不得侵犯卡普阿城和坎帕尼亚的土地。
§7.31.11haec legatis agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter responsum, ut non solum gesturos se esse dicerent id bellum, sed magistratus eorum e curia egressi stantibus legatis praefectos cohortium vocarent iisque clara voce imperarent, §7.31.12ut praedatum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.
当使臣们在萨姆奈特人的会议上交涉这些事务时,得到的答复是如此强硬,以至于他们不仅声称要进行这场战争,而且他们的政务官从议事厅中走出来,在使臣们依然站立着的情况下,召集了各支大队的指挥官,并用响亮的声音命令他们,立即出发前往坎帕尼亚的土地进行掠夺。