§7.30.1legati introducti in senatum maxime in hanc sententiam locuti sunt: “populus nos Campanus legatos ad vos, patres conscripti, misit amicitiam in perpetuum, auxilium praesens a vobis petitum.
使臣们被引入元老院,大意作了如下发言:“各位征集元老,坎帕尼亚人民派遣我们作为使臣前来拜见你们,向你们寻求永久的友谊和眼前的援助。
§7.30.2quam si secundis rebus nostris petissemus, sicut coepta celerius, ita infirmiore vinculo contracta esset; tunc enim, ut qui ex aequo nos venisse in amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subiecti atque obnoxii vobis minus essemus; §7.30.3nunc, misericordia vestra conciliati auxilioque in dubiis rebus defensi, beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati atque omni ope divina humanaque indigni videamur.
如果我们在顺境中寻求这种友谊,那么它开始得越快,结成的纽带也就越脆弱;因为在那种情况下,作为会记住我们是在平等基础上进入友谊的人,我们或许会像现在一样是朋友,但对你们的服从和依附会更少;但现在,我们被你们的仁慈所感召,在危机中得到你们援助的保护,理应也加倍珍惜所接受的恩惠,以免我们显得忘恩负义,不配得到神与人的一切救助。
§7.30.4neque hercule, quod Samnites priores amici sociique vobis facti sunt, ad id valere arbitror, ne nos in amicitiam accipiamur, sed ut vetustate et gradu honoris nos praestent; neque enim foedere Samnitium, ne qua nova iungeretis foedera, cautum est.
凭赫拉克勒斯起誓,我绝不认为萨姆奈特人先成为你们的朋友和盟友,就足以产生使我们不能被接纳为朋友的影响;而只是让他们在古老和尊荣的等级上超越我们;因为在与萨姆奈特人的条约中,并未规定你们不得结结新的盟约。
§7.30.5fuit quidem apud vos semper satis iusta causa amicitiae, velle eum vobis amicum esse, qui vos appeteret; §7.30.6Campani, etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non urbis amplitudine, non agri ubertate ulli populo praeterquam vobis cedentes, haud parva, ut arbitror, accessio bonis rebus vestris in amicitiam venimus vestram.
在你们那里,友谊总是有一个足够正当的理由:即愿意让那个渴望亲近你们的人成为你们的朋友;我们坎帕尼亚人,尽管眼前的处境使我们无法夸夸其谈,但无论在城市规模还是土地肥沃上,除了你们之外,我们不逊色于任何民族,我认为,我们加入你们的友谊,对你们的繁荣来说是一个不小的增益。
Aequis Volscisque, §7.30.7aeternis hostibus huius urbis, quandocumque se moverint, ab tergo erimus, et quod vos pro salute nostra priores feceritis, id nos pro imperio vestro et gloria semper faciemus.
对于埃魁人和沃尔斯奇人—— 这座城市永远的敌人,无论他们何时行动,我们都将在其后方监视;你们为了我们的安全率先所做的一切,我们将永远为了你们的帝国和荣耀予以报答。
§7.30.8subactis his gentibus, quae inter nos vosque sunt, quod prope diem futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens imperium usque ad nos habebitis.
一旦征服了介于我们和你们之间的这些民族, ——你们的勇气和运气保证了这一天指日可待——你们就将拥有一直延伸到我们这里的连续统治权。
§7.30.9acerbum ac miserum est, quod fateri nos fortuna nostra cogit: eo ventum est, patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum Campani simus.
我们的处境强迫我们承认的事情是痛苦而悲惨的:事态已发展到这种地步,各位征集元老,坎帕尼亚人要么成为你们的朋友,要么成为你们敌人的附庸。
§7.30.10si defenditis, vestri, si deseritis, Samnitium erimus; Capuam ergo et Campaniam omnem vestris an Samnitium viribus accedere malitis, deliberate.
如果你们保护我们,我们就是你们的;如果你们抛弃我们,我们就是萨姆奈特人的;因此,你们更希望卡普阿和整个坎帕尼亚加入你们的力量,还是加入萨姆奈特人的力量,请慎重考虑。
§7.30.11omnibus quidem, Romani, vestram misericordiam vestrumque auxilium aequum est patere, iis tamen maxime, qui, fidem suam inplorantibus aliis dum supra vires suas praestant, omnes ipsi in hanc necessitatem venerunt.
罗马人啊,确实,你们的仁慈和援助理应对所有人敞开,但最应该对这样的人敞开:他们由于在他人祈求保护时,超越自身力量给予了承诺,结果自己完全陷入了这种穷途末路。
§7.30.12quamquam pugnavimus verbo pro Sidicinis, re pro nobis, cum videremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium peti et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum illud incendium esse.
尽管我们在言语上是为了西迪奇尼人而战,但实际上是为了我们自己;因为我们看到邻近的民族正遭受萨姆奈特人邪恶的强盗般的袭击,并预见到一旦西迪奇尼人被烧毁,那场大火就会蔓延到我们身上。
§7.30.13nec enim nunc, quia dolent iniuriam acceptam Samnites, sed quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppugnatum nos veniunt.
因为萨姆奈特人现在来攻打我们,并不是因为他们为遭受的伤害感到痛苦,而是因为他们为自己得到了借口而感到高兴。
§7.30.14an, si ultio irae haec et non occasio cupiditatis explendae esset, parum fuit, quod semel in Sidicino agro, iterum in Campania ipsa legiones nostras cecidere?
难道说,如果这是愤怒的复仇,而不是满足贪欲的机会,那么他们一次在西迪奇尼的领土上,第二次在坎帕尼亚本身击败我们的军团,还嫌不够吗?
§7.30.15quae est ista tam infesta ira, quam per duas acies fusus sanguis explere non potuerit? adde huc populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum actas, incendia villarum ac ruinas, omnia ferro ignique vastata; §7.30.16hiscine ira expleri non potuit? sed cupiditas explenda est.
到底是什么样恶毒的愤怒,是两次战役中所流的鲜血所无法平息的? 再加上对农田的劫掠、对人口和牲畜的强夺、对庄园的焚烧和破坏、用刀兵和烈火将一切夷为平地;难道愤怒还不能被这些平息吗? 但贪欲必须被满足。
ea ad oppugnandam Capuam rapit; §7.30.17aut delere urbem pulcherrimam aut ipsi possidere volunt.
正是它驱使他们去攻打卡普阿;他们要么想毁灭这座极美的城市,要么想据为己有。
sed vos potius, Romani, beneficio vestro occupate ear, quam illos habere per maleficium sinatis.
但是罗马人啊,你们与其容忍他们通过恶行占有它,不如以你们的恩惠先将其据有。
non loquor apud recusantem iusta bella populum; sed tamen, si ostenderitis auxilia vestra, ne bello quidem arbitror vobis opus fore.
我不是在一个拒绝正义战争的民族面前说话;但尽管如此,如果你们展示出你们的援助,我认为你们甚至连战争都不需要。
§7.30.18usque ad nos contemptus Samnitium pervenit, supra non ascendit; itaque umbra vestri auxilii, Romani, tegi possumus, quidquid deinde habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, vestrum id omne existimaturi.
萨姆奈特人的蔑视已经传到了我们这里,但不会再往上升了;因此,罗马人啊,我们可以在你们援助的阴影下受到庇护,此后我们所拥有的一切,以及我们自身所成为的一切,都将视为完全是你们的。
vobis arabitur ager Campanus, §7.30.19vobis Capua urbs frequentabitur; conditorum, parentium, deorum inmortalium numero nobis eritis; nulla colonia vestra erit, quae nos obsequio erga vos fideque superet.
坎帕尼亚的土地将为你们耕作,卡普阿城将因你们而繁荣;你们在我们心中将等同于建国者、父母和不朽的神明;你们的任何殖民地在对你们的顺从和忠诚上都不会超越我们。
§7.30.20Adnuite, patres conscripti, nutum numenque vestrum invictum Campanis et iubete sperare incolumem Capuam futuram.
各位征集元老,请向坎帕尼亚人展示你们无可战胜的颔首赞同与神圣意愿,并让我们坚信卡普阿将安然无恙。
§7.30.21qua frequentia omnium generum multitudinis prosequente creditis nos illinc profectos? quam omnia votorum lacrimarumque plena reliquisse? in qua nunc expectatione senatum populumque Campanum, coniuges liberosque nostros esse?
你们相信,我们在各阶层民众如何密集的人群陪同下从那里出发? 我们把一切留在了怎样充满祈愿和眼泪的境地? 坎帕尼亚的元老院和人民、我们的妻子和孩子们现在处于怎样的期盼之中?
§7.30.22stare omnem multitudinem ad portas viam hinc ferentem prospectantes certum habeo.
我敢肯定,所有的民众都站在城门前,眺望着通往这里的道路。
quid illis nos, patres conscripti, sollicitis ac pendentibus animi renuntiare iubetis?
各位征集元老,你们命令我们向那些忧虑、焦灼不安的人带回什么答复?
§7.30.23alterum responsum salutem victoriam, lucem ac libertatem, alterum — ominari horreo, quae ferat.
一个答复将带来拯救、胜利、光明和自由,而另一个答复——我甚至害怕预言它会带来什么。
proinde ut aut de vestris futuris sociis atque amicis aut nusquam ullis futuris nobis consulite.
因此,请把我们要么作为你们未来的盟友和朋友,要么作为未来不复存在的我们,来予以考虑吧。
”
”