继这些执政官之后的是马尔库斯·法比乌斯·多尔苏奥与塞尔维乌斯· 苏尔皮基乌斯·卡梅里努斯。
Auruncum inde bellum ab repentina populatione coeptum, metuque, ne id factum populi unius, consilium omnis nominis Latini esset, dictator velut adversus armatum iam Latium L. Furius creatus magistrum equitum Cn. Manlium Capitolinum dixit;
随后,由于一次突发的掠夺,与阿乌伦基人的战争爆发了。 由于担心这一行动并非单一民族所为,而是整个拉丁同盟的共同计划,卢基乌斯·弗里乌斯被任命为独裁官,仿佛是在对抗已经武装起来的整个拉丁同盟,他任命格奈乌斯·曼里乌斯·卡皮托利努斯为骑兵长官。
§7.28.3et cum, quod per magnos tumultus fieri solitum erat, iustitio indicto dilectus sine vacationibus habitus esset, legiones, quantum maturari potuit, in Auruncos ductae.
而且,正如在发生重大骚乱时所惯常做的那样,在宣布司法停摆并进行了无豁免的征兵后,军团被尽可能迅速地引向阿乌伦基人。
ibi praedonum magis quam hostium animi inventi; prima itaque acie debellatum est.
在那里,发现他们只有强盗般的心态,而非真正的敌人;因此,在第一场战役中战争便告结束。
§7.28.4dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine detractatione se certamini offerebant, deorum quoque opes adhibendas ratus inter ipsam dimicationem aedem Iunoni Monetae vovit; cuius damnatus voti cum victor Romam revertisset, dictatura se abdicavit.
然而,独裁官认为,既然他们主动挑起战争,并且毫不退缩地投入战斗,也应当借助神灵的力量,于是在战斗进行中向朱诺·莫内塔许愿建造一座神庙;他在实现誓愿后,作为胜利者回到罗马,便辞去了独裁官一职。
§7.28.5senatus duumviros ad eam aedem pro amplitudine populi Romani faciendam creari iussit; locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manli Capitolini fuerat.
元老院下令任命二人委员会,以便建造一座与罗马人民的伟大相称的神庙;地址选在卫城上,那里曾是马尔库斯·曼里乌斯· 卡皮托利努斯住宅的基地。
§7.28.6consules dictatoris exercitu ad bellum Volscum usi Soram ex hostibus, incautos adorti, ceperunt.
执政官们利用独裁官的军队去进行对沃尔斯奇人的战争,出其不意地袭击并从敌人手中夺取了索拉。
anno post, quam vota erat, aedes Monetae dedicatur C. Marcio Rutilo tertium, T. Manlio Torquato iterum consulibus.
在许愿后的第二年,莫内塔神庙得以落成献祭,当时正值盖乌斯·马尔基乌斯·鲁蒂卢斯第三次、提图斯·曼里乌斯·托尔夸图斯第二次担任执政官。
§7.28.7prodigium extemplo dedicationem secutum, simile vetusto montis Albani prodigio; namque et lapidibus pluit et nox interdiu visa intendi; librisque inspectis cum plena religione civitas esset, senatui placuit dictatorem feriarum constituendarum causa dici.
奉献仪式之后紧接着出现了异象,类似于阿尔巴山古老的异象;因为不仅天降石雨,而且白天似乎黑夜降临;在查阅了书籍后,当城邦充满了宗教不安时,元老院决定指派一名独裁官以设立节日。
§7.28.8dictus P. Valerius Publicola; magister equitur ei Q. Fabius Ambustus datus est.
普布利乌斯·瓦莱里乌斯·普布利科拉被任命,昆图斯·法比乌斯·安布斯图斯被给予他作为骑兵长官。
non tribus tantum supplicatum ire placuit, sed finitimos etiam populos, ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus.
决定不仅各部落前去祈祷,而且邻近的各民族也一同前往,并为他们规定了各民族在具体哪一天进行祈祷的日程。
iudicia eo anno populi tristia in faeneratores facta, §7.28.9quibus ab aedilibus dicta dies esset, traduntur.
那一年,人民对高利贷者做出了严厉的判决,据传,这些高利贷者是被市政官起诉的。
et res haud ulla insigni ad memoriam causa ad interregnum rediit; §7.28.10eo interregno, ut id actum videri posset, ambo patricii consules creati sunt M. Valerius Corvus tertium, A. Cornelius Cossus.
此后,并无任何值得记忆的显著原因,政局便回到了空位状态;在那个空位期间,仿佛可以让人看出这是有意为之,两位贵族执政官被选举了出来:马尔库斯·瓦莱里乌斯·科尔乌斯(第三次)和奥卢斯·科尔内利乌斯·科苏斯。