Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §7.27.1-7.27.9

与迦太基结盟与萨特里克姆的毁灭

第 383 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在因瘟疫举行宗教仪式、与迦太基缔约以及实施债务缓解措施之后,再次当选执政官的瓦莱里乌斯·科尔乌斯在萨特里克姆击败了沃尔斯奇人,摧毁了该城镇,并通过贩卖俘虏为国库带来了巨额收入。

§7.27.1exercitibus dimissis cum et foris pax et domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent, pestilentia civitatem adorta coegit senatum imperare decemviris, ut libros Sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium fuit.
当军队解散,对外的和平与国内各阶层的和睦带来闲暇时,为了不使事态过于顺遂,一场瘟疫袭击了城邦,迫使元老院命令十人委员会去查阅西比拉天书;根据他们的劝告,举行了神宴。
§7.27.2eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta restitutaque urbs, quam Latini diruerant;
同年,安蒂ウム人在萨特里克姆建立了殖民地,重建了曾被拉丁人摧毁的城市。
§7.27.3et cum Carthaginiensibus legatis Romae foedus ictum, cum amicitiam ac societatem petentes venissent.
此外,在罗马与迦太基使节缔结了盟约,因为他们是来寻求友好和同盟的。
idem otium domi forisque mansit T. Manlio Torquato, C. Plautio consulibus.
在执政官提图斯·曼里乌斯·托尔夸图斯和盖乌斯·普劳提乌斯任内,国内外保持了同样的闲暇。
semunciarium tantum ex unciario faenus factum, et in pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset, solutio aeris alieni dispensata est;
利息从一盎司降到半盎司,债务偿还被安排在三年内等额分期付款,条件是四分之一需即期支付。
§7.27.4et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen publica privatis difficultatibus potior ad curam senatui fuit.
尽管这样,虽然部分平民仍深受影响,但国家信用对元老院来说仍然比个人的困难更为重要。
levatae maxime res, quia tributo ac dilectu supersessum.
由于免除了贡税和征兵,负担大为减轻。
§7.27.5Tertio anno post Satricum restitutum a Volscis M. Valerius Corvus iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad concitandum bellum, priusquam plus hostium fieret, Volscis arma inferre iussus ad Satricum exercitu infesto pergit.
在沃尔斯奇人重建萨特里克姆后的第三年,马尔库斯·瓦莱里乌斯·科尔乌斯与盖乌斯·波埃特利乌斯一起第二次当选为执政官。 当拉丁地区传来消息说安蒂ウム的使节正巡回于拉丁诸民族之间煽动战争时,为了不让敌人增加,他受命向沃尔斯奇人开战,并率领一支严阵以待的军队向萨特里克姆进发。
§7.27.6quo cum Antiates aliique Volsci praeparatis iam ante, si quid ab Roma moveretur, copiis occurrissent, nulla mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est.
当安蒂ウム人和其他沃尔斯奇人带着此前已经准备好、以防罗马有任何动静的军队在当地迎击他时,在因长久仇恨而互相对立的人们之间,交战没有发生任何拖延。
§7.27.7Volsci, ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens, certamine victi fuga effusa Satrici moenia petunt.
沃尔斯奇人是一个在叛乱上比在战争上更凶猛的民族,他们在战斗中被击败,四散逃窜,奔向萨特里克姆的城墙。
et ne in muris quidem satis firma spe, cum corona militum cincta iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia militum praeter multitudinem inbellem sese dedidere.
由于即使在城墙内也无法抱有充分稳固的希望,在城市被士兵包围、已被梯子攻取时,除不具战斗力的平民外,约有四千名士兵投降。
oppidum dirutum atque incensum; §7.27.8ab aede tantum matris Matutae abstinuere ignem.
城镇被毁并被焚烧;他们唯独没有对马图塔母亲的神庙放火。
praeda omnis militi data.
所有的战利品都分给了士兵。
extra praedam quattuor milia deditorum habita; eos vinctos consul ante currum triumphans egit; venditis deinde magnam pecuniam in aerarium redegit.
在这笔战利品之外,四千名投降者被另行处置;执政官在凯旋式上将他们绑着,驱赶在战车前;随后将他们卖掉,把一大笔钱收归国库。
sunt, §7.27.9qui hanc multitudinem captivam servorum fuisse scribant, idque magis veri simile est quam deditos venisse.
有些历史学家写道,这批被俘的群众原本就是奴隶,这比说投降者被卖掉更为可信。

词汇与语法注释

  1. 7.27.1ne nimis laetae res essent — 表示目的的虚拟式未完成过去时。在历史叙述中,它带有一点反讽地反映了古代的观念,即过度的繁荣或喜悦必然会带来神明的嫉妒或灾难(在此情况下为瘟疫)。
  2. 7.27.4supersessum — 不及物动词 supersedeo(免除,推迟)的无人称被动完成时,该动词支配夺格。此处与夺格名词 tributo ac dilectu(贡税与征兵)连用,意为“因为免除了贡税和征兵”。
  3. 7.27.9venisse — 不是常用不及物动词 venio(来)的完成时不定式,而是作为 vendo(卖)的被动语态使用的半异态/中动动词 veneo(被卖,出卖)的完成时不定式。该不定式的逻辑主语是宾格的 deditos。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §7.27.1-7.27.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:7.27.1-7.27.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。