§7.17.1novi consules inde, M. Fabius Ambustus iterum et M. Popilius Laenas iterum,
随后,新任执政官是第二次担任该职的马尔库斯·法比乌斯·安布斯图斯和第二次担任该职的马尔库斯·波皮利乌斯·莱纳斯。
§7.17.2duo bella habuere, facile alterum cum Tiburtibus, quod Laenas gessit, qui hoste in urbem conpulso agros vastavit; §7.17.3Falisci Tarquiniensesque alterum consulem prima pugna fuderunt.
他们经历了两次战争。 其中一次是与蒂布尔特人之间较为轻易的战争,由莱纳斯负责,他在将敌人赶入城内后,荒废了他们的田野;法利斯克人和塔尔奎尼人在第一场战斗中击败了另一位执政官。
inde terror maximus fuit, quod sacerdotes eorum facibus ardentibus anguibusque praelatis incessu furiali militem Romanum insueta turbaverunt specie.
由此产生了极大的恐慌,因为他们的祭司手持燃烧的火炬和蛇,以疯狂的步伐前进,用这种不寻常的景象使罗马士兵陷入了混乱。
et tum quidem velut lymphati et attoniti munimentis suis trepido agmine inciderunt; §7.17.4deinde, ubi consul legatique ac tribuni puerorum ritu vana miracula paventes inridebant increpabantque, vertit animos repente pudor, et in ea ipsa, quae fugerant, velut caeci ruebant.
当时,士兵们仿佛发了疯、受了惊吓一般,以慌乱的队列退回了自己的防御工事中;随后,当执政官、副官以及军官们嘲笑并斥责他们像小孩子一样害怕虚幻的怪异时,羞耻感突然转变了他们的心意,他们就像瞎子一样,朝着刚才逃离的那些事物直冲过去。
§7.17.5discusso itaque vano apparatu hostium cum in ipsos armatos se intulissent, averterunt totam aciem; castrisque etiam eo die potiti praeda ingenti parta victores reverterunt, militaribus iocis cum apparatum hostium tum suum increpantes pavorem.
因此,在击碎了敌人虚幻的伪装、冲向武装的敌人本身之后,他们击溃了敌人的整个战线;当天他们还占领了营地,夺取了巨额战利品,作为胜利者凯旋归来,并用士兵间的玩笑话,既嘲弄敌人的装神弄鬼,又嘲笑自己先前的恐惧。
§7.17.6concitatur deinde omne nomen Etruscum, et Tarquiniensibus Faliscisque ducibus ad salinas perveniunt.
随后,整个埃特鲁里亚民族被动员起来,在塔尔奎尼人和法利斯克人的带领下,抵达了盐田。
adversus eum terrorem dictator C. Marcius Rutilus primus de plebe dictus magistrum equitum item de plebe C. Plautium dixit.
为了应对这一威胁,第一位被任命的平民出身的独裁官盖乌斯·马尔基乌斯·鲁蒂卢斯,任命了同样是平民出身的盖乌斯·普劳蒂乌斯为骑兵长官。
§7.17.7id vero patribus indignum videri, etiam dictaturam iam in promiscuo esse; omnique ope inpediebant, ne quid dictatori ad id bellum decerneretur parareturve.
然而,在元老院议员们看来,这确实是难以容忍的,即连独裁官一职现在也变得人人可任;他们竭尽全力阻挠,不让为该独裁官就那场战争通过任何决议或准备任何物资。
eo promptius cuncta ferente dictatore populus iussit.
因此,在独裁官更迅速地提出建议后,人民便批准了一切。
§7.17.8profectus ab urbe utraque parte Tiberis ratibus exercitu, quocumque fama hostium ducebat, traiecto multos populatores agrorum vagos palantes oppressit; §7.17.9castra quoque necopinato adgressus cepit et octo milibus hostium captis, ceteris aut caesis aut ex agro Romano fugatis sine auctoritate patrum populi iussu triumphavit.
他自罗马城出发,用木筏将军队运送到台伯河两岸,哪里有关于敌人的传闻,他就指向哪里,消灭了许多四处流窜、劫掠田野的散兵游勇;他还出其不意地袭击并占领了敌人的营地,俘虏了八千名敌人,其余的不是被杀就是被赶出了罗马领土,最终在没有获得元老院批准的情况下,根据人民的命令举行了凯旋式。
quia §7.17.10nec per dictatorem plebeium nec per consulem comitia consularia haberi volebant et alter consul Fabius bello retinebatur, res ad interregnum rediit.
因为元老院既不希望由平民独裁官也不希望由平民执政官来主持执政官选举大会,而另一位执政官法比乌斯又因战争受阻,政权便移交给执政代行。
interreges deinceps Q. Servilius Ahala, §7.17.11M. Fabius, Cn. Manlius, C. Fabius, C. Sulpicius, L. Aemilius, Q. Servilius, M. Fabius Ambustus.
接连担任执政代行的是奎恩图斯·塞维利乌斯·阿哈拉、马尔库斯·法比乌斯、格奈乌斯·曼利乌斯、盖乌斯·法比乌斯、盖乌斯·苏尔皮基乌斯、卢基乌斯·埃米利乌斯、奎恩图斯·塞维利乌斯、马尔库斯·法比乌斯·安布斯图斯。
§7.17.12in secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii consules creabantur, intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse, ut, quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset; iussum populi et suffragia esse.
在第二任执政代行期间,因试图选出两名贵族执政官而爆发了争执。 在护民官们行使否决权进行干预时,执政代行法比乌斯声称,十二铜表法中有一条法律规定:“凡人民最后决定之事务,即为有效之法律”;而投票表决本身就是人民的决定。
§7.17.13cum intercedendo tribuni nihil aliud, quam ut differrent comitia, valuissent, duo patricii consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium M. Valerius Publicola, eodemque die magistratum inierunt.
护民官们通过否决权,除了推迟选举大会之外未能取得任何其他成效,最终选出了两名贵族执政官,即第三次当选的盖乌斯·苏尔皮基乌斯·佩蒂库斯和马尔库斯·瓦莱里乌斯·普布利科拉,他们于同一天就职。