§6.9.1ceterum animus ducis rei maiori, Antio, inminebat: §6.9.2id caput Volscorum, eamfuisse originem proximi belli.
然而,指挥官的心思正专注于一件更大的事情,即安提乌姆:那是沃尔斯奇人的首都,也是最近这场战争的根源。
sed quia nisi magno apparatu, tormentis machinisque, tam valida urbs capi non poterat, relicto ad exercitum collega Romam est profectus, ut senatum ad excidendum Antium hortaretur.
但由于如此坚固的城市非有重装备、投石机和攻城器械不能夺取,他便将同僚留守军中,自己前往罗马,以督促元老院彻底摧毁安提乌姆。
§6.9.3inter sermonem eius — credo rem Antiatem diuturniorem manere dis cordi fuisse — legati ab Nepete ac Sutrio auxilium adversus Etruscos petentes veniunt, brevem occasionem esse ferendi auxilii memorantes.
在他发言期间——我相信,让安提乌姆的事态延续得更久一些,乃是符合神明心愿的——来自内佩特和苏特里乌姆的使节前来请求援助以对抗伊特鲁里亚人,并提到提供援助的机会十分短暂。
§6.9.4eo vim Camilli ab Antio fortuna avertit.
命运就此将卡米路斯的兵力从安提乌姆转移开去。
namque cum ea loca opposita Etruriae et velut claustra inde portaeque essent, et illis occupandi ea, cum quid novi molirentur, et Romanis recuperandi tuendique cura erat.
因为那些地方正对伊特鲁里亚,仿佛是那一侧的屏障和门户,无论是对那些人在企图进行任何新图谋时去占领它们,还是对罗马人去夺回和守护它们,都是极为关注的事。
igitur senatui cum Camillo agi placuit, §6.9.5ut omisso Antio bellum Etruscum susciperet.
因此,元老院决定与卡米路斯商议,让他放下安提乌姆,承担起与伊特鲁里亚人的战争。
legiones urbanae, quibus Quinctius praefuerat, ei decernuntur.
此前由昆克蒂乌斯指挥的城市军团被分配给了他。
§6.9.6quamquam expertum exercitum adsuetumque imperio, qui in Volscis erat, mallet, nihil recusavit.
虽然他更希望得到那支在沃尔斯奇人那里、经验丰富且习惯于他指挥的军队,但他并没有拒绝任何事。
Valerium tantummodo imperii socium depoposcit.
他只要求瓦莱里乌斯作为他指挥的伙伴。
Quinctius Horatiusque successores Valerio in Volscos missi.
昆克蒂乌斯和霍拉蒂乌斯被派往沃尔斯奇人那里作为瓦莱里乌斯的继任者。
profecti ab urbe Sutrium Furius §6.9.7et Valerius partem oppidi iam captam ab Etruscis invenere, ex parte altera intersaeptis itineribus aegre oppidanos vim hostium ab se arcentes.
从城中出发前往苏特里乌姆,富里乌斯和瓦莱里乌斯发现城镇的一部分已被伊特鲁里亚人占领;在另一侧,城中的居民在道路被阻断的情况下,正艰难地抵御着敌人对他们的进攻。
§6.9.8cum Romani auxilii adventus tum Camilli nomen celeberrimum apud hostes sociosque et in praesentia rem inclinatam sustinuit et spatium ad opem ferendam dedit.
罗马援军的到来,以及在敌友之中都极负盛名的卡米路斯之名,不仅在眼前稳住了倾斜的战局,也为提供援助争取了时间。
§6.9.9itaque diviso exercitu Camillus collegam in eam partem circumductis copiis, quam hostes tenebant, moenia adgredi iubet, non tam a spe scalis capi urbem posse, quam ut aversis eo hostibus et oppidanis iam pugnando fessis laxaretur labor et ipse spatium intrandi sine certamine moenia haberet.
因此,分兵之后,卡米路斯命令他的同僚率军绕行,向敌人占领的那部分城墙发起进攻。 这与其说是寄希望于能用梯子夺取城市,不如说是为了将敌人的注意力吸引到那里,从而减轻已经因战斗而疲惫不堪的城中居民的负担,并使他自己能有空间在不发生战斗的情况下进入城墙。
§6.9.10quod cum simul utrimque factum esset ancepsque terror Etruscos circumstaret et moenia summa vi oppugnari et intra moenia esse hostem viderent, porta se, quae una forte non obsidebatur, trepidi uno agmine eiecere.
当这一切在两侧同时进行时,双重的恐惧包围了伊特鲁里亚人,他们看到城墙正受到全力的进攻,同时敌军已身处城墙之内,于是他们惶恐地集结成一个纵队,从唯一恰巧未被包围的城门冲了出去。
§6.9.11magna caedes fugientium et in urbe et per agros est facta plures a Furianis intra moenia caesi; Valeriani expeditiores ad persequendos fuere nec ante noctem, quae conspectum ademit, finem caedendi fecere.
无论在城内还是在田野里,逃跑者都遭到了巨大的杀戮;在城墙内,更多的人被富里乌斯的手下所杀;而瓦莱里乌斯的手下在追击时更为轻装敏捷,直到夜色夺去视线之前,他们都没有停止杀戮。
§6.9.12Sutrio recepto restitutoque sociis Nepete exercitus ductus, quod per deditionem acceptum iam totum Etrusci habebant.
在夺回苏特里乌姆并归还给盟友之后,军队被引向内佩特,该城已通过投降而被接受,如今完全由伊特鲁里亚人占领。