§6.10.1videbatur plus in ea urbe recipienda laboris fore, non eo solum, quod tota hostium erat, sed etiam quod parte Nepesinorum prodente civitatem facta erat deditio.
收复这座城市似乎需要付出更多的艰辛,不仅是因为它完全落入敌手,还因为内佩特人中有一部分人背叛了国家而导致了投降。
§6.10.2mitti tamen ad principes eorum placuit, ut secernerent se ab Etruscis fidemque, quam inplorassent ab Romanis, ipsi praestarent.
然而,还是决定派人去见他们的首领,要求他们脱离伊特鲁里亚人,并亲自履行他们曾向罗马人恳求过的信义。
§6.10.3unde cum responsum allatum esset nihil suae potestatis esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere, primo populationibus agri terror est oppidanis admotus;
从那里传回的答复是,他们自己无能为力,伊特鲁里亚人控制着城墙和城门的防守;于是,起初通过对田野的劫掠,给城里的居民带来了恐慌。
§6.10.4deinde, postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat, fascibus sarmentorum ex agro conlatis ductus ad moenia exercitus conpletisque fossis scalae admotae, et clamore primo impetuque oppidum capitur.
随后,既然在他们看来,投降的誓言比同盟的信义更为神圣,罗马军队便带着从田野收集来的柴捆开向城墙;填平战壕后,搭起梯子,在一开始的呐喊和猛攻下,城镇便被攻陷了。
§6.10.5Nepesinis inde edictum, ut arma ponant, parcique iussum inermi; Etrusci pariter armati atque inermes caesi.
随后向内佩特人下令放下武器,并命令宽恕无武装者;而伊特鲁里亚人,无论有无武装,皆被一同杀死。
Nepesinorum quoque auctores deditionis securi percussi; innoxiae multitudini redditae res, oppidumque cum praesidio relictum.
内佩特人中策动投降的首恶分子也被用斧头处决;无辜的大众被归还了财产,城镇在留下一支守备队后被撤离。
§6.10.6ita duabus sociis urbibus ex hoste receptis victorem exercitum tribuni cum magna gloria Romam reduxerunt.
如此,从敌人手中收复了两座盟友城市,军政官们带着得胜的军队,怀着极大的荣耀班师回罗马。
eodem anno ab Latinis Hernicisque res repetitae quaesitumque, cur per eos annos militem ex instituto non dedissent.
同一年,罗马向拉丁人和赫尔尼奇人提出索赔,并质问他们为何这些年来没有按照惯例提供士兵。
§6.10.7responsum frequenti utriusque gentis concilio est nec culpam in eo publicam nec consilium fuisse, quod suae iuventutis aliqui apud Volscos militaverint; §6.10.8eos tamen ipsos pravi consilii poenam habere, nec quemquam ex iis reducem esse; militis autem non dati causam terrorem adsiduum a Volscis fuisse, quam pestem adhaerentem lateri suo tot super alia aliis bellis exhauriri nequisse.
在这两个部族人员众多的会议上,他们回答说,至于他们的一些青年在沃尔斯奇人那里服役一事,既非国家的罪责,也非国家的意图; “然而,那些人本身已经为他们邪恶的图谋付出了代价,他们中没有一个人回来;而未能提供士兵的原因是来自沃尔斯奇人的持续恐慌,这一纠缠在他们侧翼的祸害,在经历了一场又一场的其他诸多战争后,仍旧无法根除。
§6.10.9quae relata patribus magis tempus quam causam non visa belli habere.
” 这些情况呈报给元老院议员后,在他们看来,这与其说是缺乏战争的理由,不如说是缺乏开战的时机。