§6.6.1de agro Pomptino ab L. Sicinio tribuno plebis actum ad frequentiorem iam populum mobilioremque ad cupiditatem agri, quam fuerat.
关于蓬普提纳地方的土地,护民官卢基乌斯·西基尼乌斯向比以前聚集得更多、且对土地的欲望更为动摇的平民提出了议案。
§6.6.2et de Latino Hernicoque bello mentio facta in senatu maioris belli cura, quod Etruria in armis erat, dilata est.
此外,由于埃特鲁里亚正在备战,元老院中关于与拉丁人和赫尔尼基人战争的提议因对更大战争的担忧而被推迟。
§6.6.3res ad Camillum tribunum militum consulari potestate rediit; collegae additi quinque: Ser. Cornelius Maluginensis, Q. Servilius Fidenas sextum, L. Quinctius Cincinnatus, L. Horatius Pulvillus, P. Valerius.
指导权回到了具有执政官权力的军事执政官卡米路斯手中;增加了五位同僚:塞尔维乌斯·科尔内利乌斯·马鲁吉嫩西斯、昆图斯·塞尔维利乌斯·菲德纳斯(第六次)、卢基乌斯·昆克蒂乌斯·辛辛纳图斯、卢基乌斯·奥拉提乌斯·普尔维卢斯、普布利乌斯·瓦莱里乌斯。
§6.6.4principio anni aversae curae hominum sunt a bello Etrusco, quod fugientium ex agro Pomptino agmen repente inlatum in urbem attulit Antiates in armis esse Latinorumque populos iuventutem suam misisse ad id bellum,
年初,人们的注意力从埃特鲁里亚战争中转移开,因为从蓬普提纳地方逃难而来的难民队伍突然涌入城内,带来了安提乌姆人已经武装起来,且拉丁诸邦已派遣青年参加这场战争的消息。
§6.6.5eo abnuentis publicum fuisse consilium, quod non prohibitos tantummodo voluntarios dicerent militare, ubi vellent.
他们以此否认这是国家的正式决定,声称他们只是没有阻止志愿兵在他们想去的地方服役。
desierant iam ulla contemni bella.
此时,人们已经不再轻视任何战争。
§6.6.6itaque senatus dis agere gratias, quod Camillus in magistrate esset: dictatorem quippe dicendum eum fuisse, si privatus esset; et collegae fateri regimen omnium rerum, ubi quid bellici terroris ingruat, §6.6.7in viro uno esse, sibique destinatum animo esse Camillo submittere imperium, nec quicquam de maiestate sua detractum credere, quod maiestati eius viri concessissent.
因此,元老院向神明致谢,因为卡米路斯在职:的确,如果他是私人身份,他就应该被任命为独裁官;他的同僚们也承认,每当战争的恐怖来袭时,一切事务的领导权都系于他一人身上,并且他们在心中决定向卡米路斯让渡指挥权,相信因为向这位伟人的尊严让步,他们自身的尊严并不会受到任何损害。
conlaudatis ab senatu tribunis et ipse Camillus, confusus animo, gratias egit.
军事执政官们受到元老院的赞扬后,卡米路斯本人也深受感动,表达了谢意。
§6.6.8ingens inde ait onus a populo Romano sibi, qui se iam quartum creasset, magnum a senatu talibus de se iudiciis eius ordinis, maxumum tam honorato collegarum obsequio iniungi.
他说,由此,罗马人民(现在已经是第四次选出他)向他施加了巨大的重荷,元老院通过该阶层对他的此类评价施加了重大的重荷,而同僚们如此光荣的顺从则施加了最重大的重荷。
§6.6.9itaque si quid laboris vigiliarumque adici possit, certantem secum ipsum adnisurum, ut tanto de se consensu civitatis opinionem, quae maxima sit, etiam constantem efficiat.
因此,如果还能增加任何劳苦和警惕,他将与自己竞争,努力奋斗,使城邦以如此巨大一致对他抱有的极高期望,也变得坚定不移。
quod ad bellum atque Antiates attineat, §6.6.10plus ibi minarum quam periculi esse; se tamen, ut nihil timendi, sic nihil contemnendi auctorem esse.
至于战争和安提乌姆人,那里威胁多于危险;然而他建议,正如不应有任何恐惧一样,也不应对任何事物有所轻视。
§6.6.11circumsederi urbem Romanam ab invidia et odio finitimorum; itaque et ducibus pluribus et exercitibus administrandam rem publicam esse.
罗马城被邻人的嫉妒和仇恨所包围;因此,国家必须由更多的指挥官和更多的军队来管理。
“Te” inquit, §6.6.12“L. Valeri, socium imperii consiliique legiones mecum adversus Antiatem hostem ducere placet; §6.6.13te, Q. Servili, altero exercitu instructo paratoque ad urbem castra habere, intentum, sive Etruria se interim, ut nuper, sive nova haec cura, Latini atque Hernici moverint; pro certo habeo ita rem gesturum, ut patre, avo teque ipso ac sex tribunatibus dignum est.
他说:“你,” “卢基乌斯·瓦莱里乌斯,作为我指挥和策划的同僚,我希望你与我一同率领军团对抗安提乌姆的敌人;你,昆图斯·塞尔维利乌斯,在组建并准备好另一支军队后,在城市附近驻扎,保持警惕,注意在此期间埃特鲁里亚是否会像最近那样行动,或者这个新的担忧,即拉丁人和赫尔尼基人是否会行动;我确信,你的行事将无愧于你的父亲、祖父、你自己以及你的六次军事执政官职位。
§6.6.14tertius exercitus ex causariis senioribusque a L. Quinctio scribatur, qui urbi moenibusque praesidio sit.
第三支军队由卢基乌斯·昆克蒂乌斯从免役者和年长者中征募,作为城市和城墙的防卫。
L. Horatius arma, tela, frumentum quaeque alia belli tempora poscent provideat.
卢基乌斯·奥拉提乌斯应负责提供武器、投射武器、粮食以及战争态势所需的其他一切。
§6.6.15te, Ser. Corneli, praesidem huius publici consilii, custodem religionum, comitiorum, legum, rerum omnium urbanarum collegae facimus. ”
你,塞尔维乌斯·科尔内利乌斯,我们作为你的同僚,任命你为这个国家评议会的议长,以及宗教、选举、法律和城市一切事务的守护者。
§6.6.16cunctis in partes muneris sui benigne pollicentibus operam Valerius, socius imperii lectus, adiecit M. Furium sibi pro dictatore seque ei pro magistro equitum futurum; §6.6.17proinde, quam opinionem de unico imperatore, eam spem de bello haberent.
” 在所有人都有礼貌地承诺在各自职责范围内尽力时,被选为指挥同僚的瓦莱里乌斯补充说,马尔库斯·富里乌斯对他来说就像是独裁官,而他对他来说就像是骑兵长官;因此,他们对战争的期望,应当如同他们对这位独一无二的指挥官的信心一样。
se vero bene sperare patres et de bello et de pace universaque re publica erecti gaudio fremunt, §6.6.18nec dictatore umquam opus fore rei publicae, si talis viros in magistratu habeat, tam concordibus iunctos animis, parere atque imperare iuxta paratos laudemque conferentis potius in medium quam ex communi ad se trahentis.
元老院议员们对战争、和平以及整个国家都抱有良好的期望,因喜悦而兴奋欢呼,并且说,如果国家在政务官职位上有这样的人,他们因如此和谐的心灵而联结在一起,同样准备好服从与指挥,并且宁愿将荣誉归于集体,而不是从公共中为自己谋取私利,那么国家就永远不需要独裁官了。