§6.37.1haec indigna miserandaque auditu cum apud timentes sibimet ipsos maiore audientium indignatione quam sua increpuissent, §6.37.2atqui nec agros occupandi modum nec faenore trucidandi plebem alium patribus umquam fore adfirmabant, nisi alterum ex plebe consulem, custodem suae libertatis, plebes fecisset.
当他们在那些为自身感到担忧的人们面前,痛心疾首地控诉这些听上去既可耻又可怜的事实,并激起听众比他们自身更为强烈的愤慨时,然而他们坚称,除非平民选举一名平民出身的执政官作为自身自由的守护者,否则对于贵族而言,无论是霸占土地还是用高利贷残害平民,都绝不会有任何其他的限制。
§6.37.3contemni iam tribunos plebis, quippe quae potestas iam suam ipsa vim frangat intercedendo.
他们说,平民护民官现在已经受到蔑视,因为这一权力本身如今正通过行使否决权而削弱了自己的力量。
§6.37.4non posse aequo iure agi, ubi imperium penes illos, penes se auxilium tantum sit; nisi imperio communicato numquam plebem in parte pari rei publicae fore.
在最高指挥权掌握在他们手中,而自己手中只有援助权的地方,无法在平等的权利下处理国政;除非分享指挥权,否则平民绝不会在国家中占有平等的份额。
nec esse, quod quisquam satis putet, si plebeiorum ratio comitiis consularibus habeatur; nisi alterum consulem utique ex plebe fieri necesse sit, neminem fore.
也没有理由让任何人觉得,如果在执政官选举中考虑平民就足够了;除非绝对有必要让一名执政官出自平民,否则绝不会有人当选。
§6.37.5an iam memoria exisse, cum tribunos militum idcirco potius quam consules creari placuisset, ut et plebeis pateret summus honos, quattuor et quadraginta annis neminem ex plebe tribunum militum creatum esse? quid crederent?
难道人们已经忘记,当初决定选举军事护民官而非执政官,正是为了让平民也能获得最高荣誉,但在整整四十四年里,却没有一个平民被选为军事护民官吗? 他们还能相信什么?
§6.37.6duobusne in locis sua voluntate impertituros plebi honorem, qui octona loca tribunis militum creandis occupare soliti sint, et ad consulatum viam fieri passuros, qui tribunatum saeptum tam diu habuerint?
那些习惯于在选举军事护民官时占据八个席位的人,难道会在两个席位上自愿将荣誉分给平民吗? 而那些长期将军事护民官之职封锁的人,难道会容许开辟通往执政官职位的道路吗?
§6.37.7lege obtinendum esse, quod comitiis per gratiam nequeat, et seponendum extra certamen alterum consulatum, ad quem plebi sit aditus, quoniam in certamine relictus praemium semper potentioris futurus sit.
民会中无法凭好意获得的东西,必须通过法律来争取,并且必须将一个执政官职位排除在竞争之外,以此确保平民的进入途径,因为如果听任其在竞争中决定,它将永远成为更强大者的奖赏。
§6.37.8nec iam posse dici id, quod antea iactare soliti sint, non esse in plebeis idoneos viros ad curules magistratus; numquid enim socordius aut segnius rem publicam administrari post P. Licini Calvi tribunatum, qui primus ex plebe creatus sit, quam per eos annos gesta sit, quibus praeter patricios nemo tribunus militum fuerit? quin contra patricios aliquot damnatos post tribunatum; , neminem plebeium.
现在也不能再说他们以前常吹嘘的那句话了,即平民中没有适合担任特权政务官的人;因为在第一个从平民中选出的普布利乌斯·利基尼乌斯·卡尔乌斯担任护民官之后,国政的治理难道比除了贵族外没有人担任军事护民官的那些年里更为懒散或松懈吗? 相反,好几个贵族在卸任护民官后被判有罪,而平民中却没有一个。
§6.37.9quaestores quoque, sicut tribunos militum, paucis ante annis ex plebe coeptos creari, nec ullius eorum populum Romanum paenituisse.
财务官也和军事护民官一样,在几年前开始从平民中选出,而罗马人民对他们中的任何一个人都没有感到后悔。
§6.37.10consulatum superesse plebeis; eam esse arcem libertatis, id columen.
执政官职位仍留给平民;那是自由的堡垒,那是支柱。
si eo perventum sit, tum populum Romanum vere exactos ex urbe reges et stabilem libertatem suam existimaturum; §6.37.11quippe ex illa die in plebem ventura omnia, quibus patricii excellant, imperium atque honorem, gloriam belli, genus, nobilitatem, magna ipsis fruenda, maiora liberis relinquenda.
如果能达到那一步,那时罗马人民才会认为,国王们已真正被驱逐出城,他们的自由已变得稳固;因为从那天起,贵族所优越的一切——指挥权和荣誉、战争的荣耀、出身和高贵地位,都将归于平民,这些是他们自己可以享受的伟大之物,更是留给子孙后代的更伟大之物。
§6.37.12huius generis orationes ubi accipi videre, novam rogationem promulgant, ut pro duumviris sacris faciundis decemviri creentur ita, ut pars ex plebe, pars ex patribus fiat; omniumque earum rogationum comitia in adventum eius exercitus differunt, qui Velitras obsidebat.
当看到这种演讲受到欢迎时,他们公布了一项新法案:选举十人委员会来代替负责神圣仪式的二人委员会,其成员一部分出自平民,一部分出自贵族;并将所有这些法案的民会推迟到围攻维利特雷的那支军队归来时举行。