§6.29.1his utrimque animis ad Aliam ventum est.
双方怀着这样的斗志来到了阿利亚河。
dictator Romanus, postquam in conspectu hostes erant instructi intentique, “videsne tu” inquit, “A. Semproni, loci fortuna illos fretos ad Aliam constitisse? nec illis di inmortales certioris quidquam fiduciae maiorisve quod sit auxilii dederint.
罗马独裁官在看到敌人已排列整齐、严阵以待后,说道:“奥卢斯·塞姆普罗尼乌斯,你看到他们依靠该地的运命而驻扎在阿利亚河畔了吗? 不死的神明绝不会赐给他们任何更可靠的信心,或更强大的援助。
§6.29.2at tu, fretus armis animisque, concitatis equis invade mediam aciem; ego cum legionibus in turbatos trepidantesque inferam signa.
而你,要依靠武器和勇气,策马疾驰,冲入敌阵中央;我则率领军团,向陷入混乱与恐慌的敌人推进号旗。
adeste, di testes foederis, et expetite poenas debitas simul vobis violatis nobisque per vestrum numen deceptis.
降临吧,盟约见证者的神明们,同时为你们自身受到冒犯、以及我们因你们的神威而受骗,索取应得的惩罚!
” non equitem, non peditem sustinuere Praenestini.
”普赖内斯泰人既抵挡不住骑兵,也抵挡不住步兵。
§6.29.3primo impetu ac clamore dissipati ordines sunt; dein, postquam nullo loco constabat acies, terga vertunt consternatique et praeter castra etiam sua pavore praelati non prius se ab effuso cursu sistunt, quam in conspectu Praeneste fuit.
在第一次冲击和呐喊声中,他们的队列便被冲散;随后,由于阵线在任何地方都无法维持,他们转身逃跑,在惊恐中甚至越过了自己的营地,直到普赖内斯泰呈现在眼前,他们才停止了狂奔。
§6.29.4ibi ex fuga dissipata locum, quem tumultuario opere communirent, capiunt, ne, si intra moenia se recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur.
在那里,他们从四散的逃亡中占领了一个地方,并急忙修筑工事进行防御,以免如果退入城墙内,田野会立刻被付之一炬,在一切被蹂躏殆尽后,城市会被包围。
§6.29.5sed postquam direptis ad Aliam castris victor Romanus aderat, id quoque munimentum relictum, et vix moenia tuta rati oppido se Praeneste includunt.
但当在阿利亚河劫掠了敌营的罗马胜利者逼近时,那处防御工事也被放弃了,他们认为连城墙也几乎不再安全,于是将自己紧闭在普赖内斯泰城中。
§6.29.6octo praeterea oppida erant sub dicione Praenestinorum.
此外,还有八个城镇处于普赖内斯泰人的统治下。
ad ea circumlatum bellum, deincepsque haud magno certamine captis Velitras exercitus ductus.
战争被推向这些城镇,在没有经过多大战斗就依次夺取它们之后,军队被引向维利特赖。
eae quoque expugnatae.
该城也被攻克。
tum ad caput belli Praeneste ventum.
随后,军队来到了战争的首府普赖内斯泰。
§6.29.7id non vi, sed per deditionem receptum est.
该城并非通过武力,而是通过投降收复的。
T. Quinctius semel acie victor, §6.29.8binis castris hostium, novem oppidis vi captis, Praeneste in deditionem accepto Romam revertit triumphansque signum Praeneste devectum Iovis Imperatoris in Capitolium tulit.
提图斯·昆克蒂乌斯仅在一次野战中获胜,在武力夺取敌人的两处军营和九座城镇,并接受普赖内斯泰投降后,返回罗马,在举行凯旋式时,将在普赖内斯泰运来的最高司令官朱庇特的神像迎入了卡皮托利乌斯山。
§6.29.9dedicatum est inter cellam Iovis ac Minervae tabulaque sub eo fixa, monumentum rerum gestarum, his ferme incisa litteris fuit: “Iuppiter atque divi omnes hoc dederunt, ut T. Quinctius dictator oppida novem caperet.
该像被供奉在朱庇特与密涅瓦的内殿之间,其下固定着一块记录其伟业的铭板,大致刻有如下文字:“朱庇特及众神赐予了这一功绩,使独裁官提图斯·昆克蒂乌斯夺取了九座城镇。
” die vicesimo, quam creatus erat, dictatura se abdicavit.
”在被任命后的第二十天,他辞去了独裁官之职。