§6.28.1nam cum esset Praenestinis nuntiatum nullum exercitum conscriptum Romae, nullum ducem certum esse, §6.28.2patres ac plebem in semet ipsos versos, occasionem rati duces eorum raptim agmine acto pervastatis protinus agris ad portam Collinam signa intulere.
因为当普赖内斯泰人得知罗马没有征集军队、也没有确定的指挥官时,他们认为贵族与平民正互相敌对,并视之为良机,其首领便迅速开动军队,在立即彻底蹂躏了田野之后,将号旗推进到了科利纳门。
§6.28.3ingens in urbe trepidatio fuit.
城中引起了极大的恐慌。
conclamatum ad arma concursumque in muros atque portas est, tandemque ab seditione ad bellum versi dictatorem T. Quinctium Cincinnatum creavere.
人们大声呼喊着武装起来,奔向城墙和城门,最终他们从内讧转向战争,选出提图斯·昆克蒂乌斯·辛辛纳图斯为独裁官。
§6.28.4is magistrum equitum A. Sempronium Atratinum dixit.
他任命奥卢斯·塞姆普罗尼乌斯·阿特拉蒂努斯为骑兵长官。
quod ubi auditum est — tantus eius magistratus terror erat —, simul hostes a moenibus recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione convenere.
这一消息一传开——由于对该职位的畏惧如此之大——敌人同时从城墙撤退,而罗马的年轻人们也毫不迟疑地遵照布告聚集起来。
§6.28.5dum conscribitur Romae exercitus, castra interim hostium haud procul Alia flumine posita; inde agrum late populantes fatalem se urbi Romanae locum cepisse inter se iactabant: §6.28.6similem pavorem inde ac fugam fore, ac bello Gallico fuerit; etenim si diem contactum religione insignemque nomine eius loci timeant Romani, quanto magis Alliensi die Aliam ipsam, monumentum tantae cladis, reformidaturos? species profecto iis ibi truces Gallorum sonumque vocis in oculis atque auribus fore.
当罗马正在征兵时,敌人的军营暂且设在离阿利亚河不远的地方;他们从那里广泛地蹂躏土地,并在彼此间夸口说,他们占领了对罗马城而言注定毁灭的地点:他们声称,从那里将会产生与高卢战争时类似的恐慌和逃跑;因为,如果罗马人害怕一个因宗教禁忌而蒙污并因该地之名而恶名昭著的日子,那么在阿利亚日,他们对阿利亚河本身——这如此巨大灾难的纪念碑——该是何等更加恐惧? 在那里,高卢人凶恶的样貌和呐喊声必定会呈现在他们的眼前、回响在他们的耳畔。
§6.28.7has inanium rerum inanes ipsas volventes cogitationes fortunae loci delegaverant spes suas.
他们在心中转念着这些对空洞事物的空洞想法,将自己的希望寄托在该地的运命上。
Romani contra, ubicumque esset Latinus hostis, satis scire eum esse, quem ad Regillum lacum devictum centum annorum pace obnoxia tenuerint; §6.28.8locum insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam memoriam dedecoris, quam ut timorem faciat, ne qua terra sit nefasta victoriae suae; §6.28.9quin ipsi sibi Galli si offerantur illo loco, se ita pugnaturos, ut Romae pugnaverint in repetenda patria, ut postero die ad Gabios, tunc cum effecerint, ne quis hostis, qui moenia Romana intrasset, nuntium secundae adversaeque fortunae domum perferret.
而罗马人相反,十分清楚无论拉丁敌人身在何处,他都是那个在雷吉卢斯湖畔被彻底击败、并在百年的屈辱和平中被他们所掌控的对手;这一因灾难记忆而闻名的地方,非但不会让他们害怕任何土地会成为其胜利的凶兆,反而会进一步激起他们去抹去耻辱记忆的斗志;甚至,即使高卢人自己在那地方出现在他们面前,他们也会像当年在罗马为收复祖国而战那样去战斗,就像第二天在加比伊附近,在他们使任何进入过罗马城墙的敌人都无法将吉凶消息带回家的那个时候一样去战斗。