§6.28.1nam cum esset Praenestinis nuntiatum nullum exercitum conscriptum Romae, nullum ducem certum esse, §6.28.2patres ac plebem in semet ipsos versos, occasionem rati duces eorum raptim agmine acto pervastatis protinus agris ad portam Collinam signa intulere.
なぜなら、ローマでは軍隊が徴募されておらず、確たる指揮官も決まっていないことがプラエネステ人たちに報じられたとき、貴族と平民が互いに敵対し合っていると考え、好機と判断した彼らの指導者たちは、急いで隊列を進め、直ちに野を荒らし回りながら、コリナ門まで軍旗を進めたからである。
§6.28.3ingens in urbe trepidatio fuit.
市中には甚だしい動揺が生じた。
conclamatum ad arma concursumque in muros atque portas est, tandemque ab seditione ad bellum versi dictatorem T. Quinctium Cincinnatum creavere.
武器をとるよう叫び声が上がり、城壁や門へと人々が駆け集まった。 そしてついに内紛から戦争へと関心を向けた人々は、ティトゥス・クィンクティウス・シンキナトゥスを独裁官に選出した。
§6.28.4is magistrum equitum A. Sempronium Atratinum dixit.
彼はアウルス・センプロニウス・アトラティヌスを騎兵長官に指名した。
quod ubi auditum est — tantus eius magistratus terror erat —, simul hostes a moenibus recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione convenere.
これが聞かれるとすぐに――その職務に対する畏怖は非常に大きかったので――、同時に敵は城壁から退却し、ローマの若者たちは異議を唱えることなく布告に応じて集まった。
§6.28.5dum conscribitur Romae exercitus, castra interim hostium haud procul Alia flumine posita;
ローマで軍隊が徴募されている間、敵の陣営はアリア川から遠くない場所に置かれた。
inde agrum late populantes fatalem se urbi Romanae locum cepisse inter se iactabant:
そこから周囲の耕作地を広く荒らし回りながら、彼らはローマ市にとって宿命的な場所を占拠したのだと互いに自慢し合っていた。
§6.28.6similem pavorem inde ac fugam fore, ac bello Gallico fuerit; etenim si diem contactum religione insignemque nomine eius loci timeant Romani, quanto magis Alliensi die Aliam ipsam, monumentum tantae cladis, reformidaturos? species profecto iis ibi truces Gallorum sonumque vocis in oculis atque auribus fore.
そこからは、かつてガリア戦争の時にそうであったのと同様の恐怖と逃走が生じるだろう、というのも、もしローマ人が宗教的忌避に染まり、その場所の名によって悪名高い日を恐れるというなら、アリアの日その日に、これほど甚大な惨劇の記念碑であるアリア川そのものを、彼らはいかに激しく恐れることであろうか、そこではガリア人の凶悪な姿やその叫び声が、彼らの目や耳に確かに焼き付くことになるだろう、と。
§6.28.7has inanium rerum inanes ipsas volventes cogitationes fortunae loci delegaverant spes suas.
虚しい事柄についてのこうした虚しい思考そのものを巡らせながら、彼らは自らの希望をその場所の命運に委ねていた。
Romani contra, ubicumque esset Latinus hostis, satis scire eum esse, quem ad Regillum lacum devictum centum annorum pace obnoxia tenuerint;
ローマ人たちはこれに対して、ラティウムの敵がどこにいようとも、それがレギッルス湖畔で打ち破られ、臣従を強いる百年の平和によって縛りつけておいた相手にほかならないことを十分に知っていた。
§6.28.8locum insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam memoriam dedecoris, quam ut timorem faciat, ne qua terra sit nefasta victoriae suae;
惨劇の記憶によって名高いその場所は、自分たちをむしろ恥辱の記憶を抹殺することへと駆り立てるであろう、その場所が自分たちの勝利にとって不吉な土地にならぬかという恐怖を抱かせるよりは、と。
§6.28.9quin ipsi sibi Galli si offerantur illo loco, se ita pugnaturos, ut Romae pugnaverint in repetenda patria, ut postero die ad Gabios, tunc cum effecerint, ne quis hostis, qui moenia Romana intrasset, nuntium secundae adversaeque fortunae domum perferret.
いやそれどころか、もしあの場所でガリア人自身が自分たちの前に現れたとしても、自分たちはかつて祖国を取り戻すためにローマで戦った時のように、また翌日にガビィの近くで、ローマの城壁内に入り込んだ敵の誰一人として、吉凶いずれの知らせも故国に持ち帰ることができないようにしたあの時に戦った時のように、戦うであろう、と。