Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §6.24.1-6.24.11

卡米卢斯重整军队击溃沃尔斯基人

第 338 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗马军队因落入敌军陷阱而开始溃退,卡米卢斯挺身激励士兵重整战线,同僚弗里乌斯亦承认过错并鼓舞骑兵,最终罗马军发起反击,彻底击溃沃尔斯基人并夺取其营地。

§6.24.1simul primo concursu concrepuere arma, hostis dolo, non metu pedem rettulit.
在第一次交锋中武器刚刚发出碰撞声,敌人就因策略而非恐惧而退后。
§6.24.2lenis ab tergo clivus erat inter aciem et castra; et, quod multitudo suppeditabat, aliquot validas cohortes in castris armatas instructasque reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi vallo adpropinquasset hostis, erumperent.
在战线与营地之间,后方有一处缓坡;并且,由于兵力充裕,他们在营地中留下了几个全副武装且列好阵势的强力步兵大队,以便在已经开始的战斗中,当敌人接近营墙时冲杀出来。
§6.24.3Romanus cedentem hostem effuse sequendo in locum iniquum pertractus opportunus huic eruptioni fuit.
罗马人因无秩序地追击退却的敌人而被引入不利的地形,正好成了这次突击的目标。
versus itaque in victorem terror et novo hoste et supina valle Romanam inclinavit aciem.
因此,恐惧反过来转向了战胜者,在新出现的敌军和向上倾斜的谷地的双重影响下,罗马的战线动摇了。
§6.24.4instant Volsci recentes, qui e castris impetum fecerant; integrant et illi pugnam, qui simulata cesserant fuga.
从营地发起冲锋的、充满活力的新生沃尔斯基人步步逼近;那些先前假装逃跑而退却的人也重新投入战斗。
iam non recipiebat se Romanus miles, sed inmemor recentis ferociae veterisque decoris terga passim dabat atque effuso cursu castra repetebat, §6.24.5cum Camillus subiectus ab circumstantibus in equum et raptim subsidiis oppositis “haec est” inquit, “milites, pugna, quam poposcistis? quis homo, quis deus est, quem accusare possitis?
罗马士兵不再能克制退却,而是忘记了先前的凶猛和昔日的荣耀,纷纷转身逃跑,一头向营地奔回,就在这时,卡米卢斯被周围的人扶上马,迅速部署好后备部队,说道:“士兵们,这就是你们要求的战斗吗? 有什么人,有什么神,是你们可以指责的吗?
§6.24.6vestra ilia temeritas, vestra ignavia haec est.
那时的轻率是你们的,现在的懦弱也是你们的。
secuti alium ducem sequimini nunc Camillum et, quod ductu meo soletis, vincite.
既然追随了另一位将领,现在就请追随卡米卢斯,并在我的指挥下像往常一样去夺取胜利。
quid vallum et castra spectatis? neminem vestrum illa nisi victorem receptura sunt.
你们为什么看着营墙和营地? 除非作为胜利者,否则它们绝不会接待你们中的任何一个人。
§6.24.7pudor primo tenuit effusos; inde, ut circumagi signa obvertique aciem viderunt in hostem, et dux, praeterquam quod tot insignis triumphis, etiam aetate venerabilis, inter prima signa, ubi plurimus labor periculumque erat, se offerebat, increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio in vicem totam alacri clamore pervasit aciem.
” 起初,羞耻心止住了那些溃退的人;随后,当他们看到军旗转回、战线重新面对敌人,而这位不仅因无数次凯旋而闻名、且因年长而令人尊敬的将领,正亲自投身于最艰苦、最危险的最前线军旗之中时,每个人都开始责备自己和他人,相互间的鼓励伴随着高亢的呼喊传遍了整个战线。
§6.24.8neque alter tribunus rei defuit, sed missus a collega restituente peditum aciem ad equites, non castigando, ad quam rem leviorem auctorem eum culpae societas fecerat, sed ab imperio totus ad preces versus orare singulos universosque, ut se reum fortunae eius diei crimine eximerent: §6.24.9“abnuente ac prohibente collega temeritati me omnium potius socium quam unius prudentiae dedi.
另一位保民官也没有在这一事态中退缩,而是被正在重整步兵战线的同僚派往骑兵处。 他没有通过责备——因为对罪责的共担已使他在这一行为上成为了一个缺乏说服力的规劝者——而是完全从指挥转向恳求,请求每一个人和全体人员将他从那一天命运的罪名中解脱出来: “在同僚拒绝和阻止的情况下,我宁愿将自己交托给大众的轻率,也不愿交托给一个人的英明。
Camillus in utraque vestra fortuna suam gloriam videt; ego, ni restituitur pugna, quod miserrimum est, fortunam cum omnibus, infamiam solus sentiam. ”
卡米卢斯在你们的任何一种命运中都能看到自己的光荣;而我,除非战斗得以重整,否则最悲惨的是,我将与所有人共同承受厄运,却要独自承受恶名。
§6.24.10optimum visum est in fluctuante acie tradi equos et pedestri pugna invadere hostem.
” 在动摇的战线中,最妥当的办法似乎是交出战马,以步战袭击敌人。
eunt insignes armis animisque, qua premi parte maxime peditum copias vident.
他们在武器和气概上都出类拔萃,奔向他们看到步兵部队承受最大压力的那部分区域。
nihil neque apud duces neque apud milites remittitur a summo certamine animi.
无论是在将领还是在士兵中,在这场极度艰难的战斗中,精神的气概没有丝毫放松。
§6.24.11sensit ergo eventus virtutis enixae opem, et Volsci, qua modo simulato metu cesserant, ea in veram fugam effusi; magna pars et in ipso certamine et post in fuga caesi, ceteri in castris, quae capta eodem impetu sunt; plures tamen capti quam occisi.
因此,结果感受到了奋力展现的勇气的帮助,沃尔斯基人在刚才还假装恐惧而退却的地方,如今溃散成了真正的逃跑;大部分人在战斗本身中以及随后在逃跑中被杀,其余的人在以同样势头攻占的营地中被杀;然而,被俘的人多于被杀的人。

词汇与语法注释

  1. §6.24.3versus ... terror — 'versus'是动词'vertō'(扭转、反转)的完成时被动分词,修饰名词'terror'(恐惧)。'in victorem'表示方向(“转向战胜者”,即罗马人)。'et novo hoste et supina valle'是手段/原因夺格,分别表示“由于新的敌军”和“由于向上倾斜的谷地”,解释了'inclinavit'的原因。
  2. §6.24.7increpare — 'increpare'是历史不定式(historical infinitive),在此处作主句中的未完成时直陈式动词理解。其主语是主格短语'singuli se quisque et alios'(每一个人责备自己和他人)。
  3. §6.24.8ad quam rem leviorem auctorem eum culpae societas fecerat — 关系代词连接词'ad quam rem'指向前文的责备('non castigando'),意为“对于这件事”。主语是'culpae societas'(对罪责的共担),'fecerat'为过去完成时动词。这是一个双宾格(双宾语)结构,其中'eum'(他)为直接宾语,'leviorem auctorem'(较无威信的劝告者/责备者)为宾语补足语。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §6.24.1-6.24.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:6.24.1-6.24.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。