Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §6.25.1-6.25.11

图斯库卢姆的背叛与对卡米卢斯的和平迎候

第 339 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

卡米卢斯从俘虏中发现了图斯库卢姆人的背叛,返回罗马后宽宏地选择曾犯下失误的同僚路奇乌斯·富里乌斯作为下一次征伐的助手。当罗马军队进入图斯库卢姆领土时,全城呈现出极其祥和、宛如平日的和平景象。

§6.25.1ubi in recensendis captivis cum Tusculani aliquot noscitarentur, secreti ab aliis ad tribunos adducuntur percunctantibusque fassi publico consilio se militasse.
在清点俘虏时,由于认出了几名图斯库卢姆人,他们被从其他人中分离出来,带到保民官面前。 在接受审问时,他们承认自己是根据公意参战的。
§6.25.2cuius tam vicini belli metu Camillus motus extemplo se Romam captivos ducturum ait, ne patres ignari sint Tusculanos ab societate descisse; castris exercituique interim, si videater, praesit collega.
卡米卢斯因担心这场如此临近的战争而动摇,当即表示自己将立即把俘虏押送回罗马,免得元老们不知道图斯库卢姆人已经背叛了同盟;与此同时,如果认为合适的话,可由他的同僚主持营地和军队。
§6.25.3documento unus dies fuerat, ne sua consilia melioribus praeferret.
仅用一天的时间就已经成为他的教训,使他不再将自己的主意置于更优者之上。
nec tamen aut ipsi aut in exercitu cuiquam satis placato animo Camillus laturus culpam eius videbatur, qua data in tam praecipitem casum res publica esset; §6.25.4et cum in exercitu tum Romae constans omnium fama erat, cum varia fortuna in Volscis gesta res esset, adversae pugnae fugaeque in L. Furio culpam, secundae decus omne penes M. Furium esse.
然而,无论是在他自己看来,还是在军队中的任何人看来,卡米卢斯似乎都不会以足够平和的心态去宽容他的过失,正是由于这一过失,国家才陷入了如此危急的境地;而且无论是在军中还是在罗马,所有人都在传颂着一致的舆论,即尽管在沃尔斯基人的土地上战事经历了起伏,但败仗和逃跑的罪责在路奇乌斯·富里乌斯,而胜利的全部荣耀则属于马尔库斯·富里乌斯。
§6.25.5introductis in senatum captivis cum bello persequendos Tusculanos patres censuissent Camilloque id bellum mandassent, adiutorem sibi ad eam rem unum petit permissoque, ut ex collegis optaret, quem vellet, contra spem omnium L. Furium optavit.
将俘虏引入元老院后,当元老们判定应当通过战争讨伐图斯库卢姆人,并将这场战争委任给卡米卢斯时,他请求为自己指派一名助手以协助此事;在获准可以从同僚中挑选任何他想要的人后,他出乎所有人的意料,选择了路奇乌斯·富里乌斯。
§6.25.6qua moderatione animi cum collegae levavit infamiam, tum sibi gloriam ingentem peperit.
通过这种宽宏大度的胸怀,他不仅减轻了同僚的恶名,而且为自己赢得了巨大的荣耀。
nec fuit cum Tusculanis bellum; pace constanti vim Romanam arcuerunt, quam armis non poterant.
与图斯库卢姆人的战争并没有发生;他们用一贯的和平,抵御了他们用武器所无法抵御的罗马力量。
§6.25.7Intrantibus fines Romanis non demigratum ex propinquis itineri locis, non cultus agrorum intermissus, patentibus portis urbis togati obviam frequentes imperatoribus processere, commeatus exercitui comiter in castra ex urbe et ex agris devehitur.
在罗马人进入国境时,人们没有从靠近行军路线的地方迁走,农田的耕作也没有中断;城门敞开,身着托加的市民们成群结队地出来迎接将军们,军队的粮饷也从城市和农田中被友好地运进营地。
§6.25.8Camillus castris ante portas positis, eademne forma pacis, quae in agris ostentaretur, etiam intra moenia esset, scire cupiens, ingressus urbem ubi patentes ianuas
卡米卢斯将营地设在城门前,他渴望知道在城墙内是否也存在着与农田里所展现出的相同的和平景象,于是进入了城市。
§6.25.9et tabernis apertis proposita omnia in medio vidit intentosque opifices suo quemque operi et ludos litterarum strepere discentium vocibus ac repletas semitas inter vulgus aliud puerorum et mulierum huc atque illuc euntium, qua quemque suorum usuum causae ferrent, nihil usquam non pavidis modo sed ne mirantibus quidem simile, §6.25.10circumspiciebat omnia, inquirens oculis, ubinam bellum fuisset; §6.25.11adeo nec amotae rei usquam nec oblatae ad tempus vestigium ullum erat, sed ita omnia constanti tranquilla pace, ut eo vix fama belli perlata videri posset.
当他看到敞开的家门和开张的店铺,所有的商品都陈列在显眼的地方,工匠们各自专注于自己的工作,学校里回荡着学生们的读书声,街道上塞满了儿童、妇女以及因各种事务需要而四处奔走的人群,没有任何地方有哪怕是一丁点不仅是恐惧、甚至连惊讶的迹象时,他环顾四周的一切,用眼睛搜寻着,战争究竟曾在哪里发生过;以至于在任何地方都找不到任何为了应付局势而搬走或临时摆出来的东西的痕迹,一切都处于如此持久而宁静的和平之中,以至于甚至连战争的传闻似乎都几乎没有传到那里。

词汇与语法注释

  1. 6.25.1percunctantibusque — 现在分词与格,省略了其逻辑主语 tribunis(保民官们)。它作为与格修饰 fassi [sunt](坦白),意为“对向其盘问的保民官们(坦白)”。
  2. 6.25.2praesit — 现在时虚拟语气,用于表示间接命令或意图。它与 'si videatur' 一起,处于主句 'ait' 所引导的间接引语中,表示“(卡米卢斯说)让其同僚主持”。
  3. 6.25.3documento — 目的与格(双与格结构的一部分),以 'unus dies'(一天)为主语,'fuerat' 为谓语,意为“(那一天)已经成了一个教训”。
  4. 6.25.3qua data in tam praecipitem casum res publica esset — 该句核心结构是夺格绝对结构 'qua data [culpa]'(随着该过失的犯下),其中 'qua' 是指代前文 'culpam' 的关系形容词。'esset' 是关系从句中的虚拟语气,用于描述该过失导致的严重后果。
  5. 6.25.9nihil usquam non pavidis modo sed ne mirantibus quidem simile — 这是依赖于 §6.25.8 中动词 'vidit' 的长篇宾格并列结构的收尾。'nihil' 是宾格名词,由形容词 'simile'(单数中性宾格)修饰,意为“看到没有任何地方有哪怕是一丁点不仅是恐惧、甚至连惊讶的迹象”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §6.25.1-6.25.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:6.25.1-6.25.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。