§6.22.1insequenti anno Sp. et L. Papirii novi tribuni militum consulari potestate Velitras legiones duxere quattuor collegis, Ser. Cornelio Maluginensi tertium, Q. Servilio, C. Sulpicio, L. Aemilio quartum, ad praesidium urbis et si qui ex Etruria novi motus nuntiarentur — omnia enim inde suspecta erant — relictis.
第二年,新任具有执政官权力的军事保民官斯普里乌斯和卢基乌斯·帕皮里乌斯率军前往韦利特雷,而他们的四位同事——第三次担任此职的塞尔维乌斯·科尔内利乌斯·马鲁吉嫩西斯、昆克图斯·塞尔维利乌斯、盖乌斯·苏尔皮基乌斯和第四次担任此职的卢基乌斯·埃米利乌斯——则被留下来守卫城市,并防备埃特鲁里亚传来任何新的骚乱报告(因为来自该方向的一切动向都令人怀疑)。
§6.22.2ad Velitras adversus maiora paene auxilia Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem secundo proelio pugnatum est ita, ut propinquitas urbis hosti et causa maturioris fugae et unum ex fuga receptaculum esset.
在韦利特雷,罗马人对普赖内斯泰人的援军进行了一场成功的战斗,这些援军的数量几乎比殖民者自身的人数还要多。 然而,战斗的结果是,城市的临近既成了敌人更早逃跑的借口,也成了他们逃跑时唯一的避难所。
§6.22.3oppidi oppugnatione tribuni abstinuere, quia et anceps erat nec in perniciem coloniae pugnandum censebant.
保民官们放弃了对城镇的围攻,因为这既有危险,而且他们认为不应该为了毁灭殖民地而战。
litterae Romam ad senatum cum victoriae nuntiis acriores in Praenestinum quam in Veliternum hostem missae.
带有胜利消息的信件被送往罗马的元老院,信中对普赖内斯泰敌人的谴责比对韦利特雷敌人更为严厉。
§6.22.4itaque ex senatus consulto populique iussu bellum Praenestinis indictum;
因此,根据元老院的决议和人民的命令,罗马向普赖内斯泰人宣战。
qui coniuncti Volscis anno insequente Satricum, coloniam populi Romani, pertinaciter a colonis defensam, vi expugnarunt foedeque in captis exercuere victoriam.
普赖内斯泰人在第二年与沃尔斯基人联合,攻陷了罗马人民的殖民地萨特里库姆(该地曾受到殖民者的顽强抵抗),并对被俘者实施了残酷的胜利暴行。
§6.22.5eam rem aegre passi Romani M. Furium Camillum sextum tribunum militum creavere.
罗马人对此事感到愤慨,于是第六次选举马鲁库斯·弗里乌斯·卡米卢斯为军事保民官。
additi collegae A. et L. Postumii Regillenses ac L. Furius cum L. Lucretio et M. Fabio Ambusto.
增加的同事有奥卢斯和卢基乌斯·波斯图米乌斯·雷吉伦西斯、卢基乌斯·弗里乌斯,以及卢基乌斯·卢克雷蒂乌斯和马鲁库斯·法比乌斯·安布斯图斯。
Volscum bellum M. Furio extra ordinem decretum;
同沃尔斯基人的战争被破例决定交由马鲁库斯·弗里乌斯指挥。
§6.22.6adiutor ex tribunis sorte L. Furius datur, non tam e re publica, quam ut collegae materia ad omnem laudem esset, et publice, quod rem temeritate eius prolapsam restituit, et privatim, quod ex errore gratiam potius eius sibi quam suam gloriam petiit.
卢基乌斯·弗里乌斯在保民官中被抽签决定作为其助手,这与其说是为了国家的利益,不如说是给他的同事(卡米卢斯)提供了获得一切赞誉的机会——这既表现在公事上,因为卡米卢斯挽救了因弗里乌斯的鲁莽而败坏的局势;也表现在私事上,因为在弗里乌斯犯错之后,卡米卢斯宁愿赢得弗里乌斯对自己的感激,而不是追求自己的荣耀。
§6.22.7exactae iam aetatis Camillus erat comitiisque iurare parato in verba excusandae valetudini solita consensus populi restiterat;
卡米卢斯当时已是暮年,在集会上,当他准备按照惯例以健康为由宣誓请假时,人民的一致意见阻止了他。
sed vegetum ingenium in vivido pectore vigebat, virebatque integris sensibus, et civilis iam res haud magnopere obeuntem bella excitabant.
但是,在他充满活力的胸膛中,蓬勃的才智依然旺盛,并且在感官完好的情况下保持着青春活力,尽管他已不太参与民事,但战争却使他振奋起来。
quattuor legionibus quaternum milium scriptis, §6.22.8exercitu indicto ad portam Esquilinam in posteram diem, ad Satricum profectus.
在征召了四个各含四千人的军团之后,军队被命令于次日在埃斯奎里奈门集结后,卡米卢斯向萨特里库姆出发。
ibi eum expugnatores coloniae haudquaquam perculsi, fidentes militum numero, quo aliquantum praestabant, opperiebantur.
在那里,攻占殖民地的敌人们毫无惧色地等待着他,他们对自己的士兵人数充满信心,因为他们在这方面占有相当的优势。
§6.22.9postquam adpropinquare Romanos senserunt, extemplo in aciem procedunt, nihil dilaturi, quin periculum summae rerum facerent: ita paucitati hostium nihil artes imperatoris unici, quibus solis confiderent, profuturas esse.
发现罗马人逼近后,他们立即列阵前进,毫不推延地企图进行一场决定胜负的决战;因为他们认为,面对人数稀少的敌人,对方唯一赖以信任的绝代将领的战术,将起不到任何作用。