§6.21.1pestilentiam inopia frugum et vulgatam utriusque mali famam anno insequente multiplex bellum excepit L. Valerio quartum, A. Manlio tertium, Ser. Sulpicio tertium, L. Lucretio tertium, L. Aemilio tertium, M. Trebonio tribunis militum consulari potestate.
次年,当卢基乌斯·瓦莱里乌斯第四次、奥卢斯·曼利乌斯第三次、塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯第三次、卢基乌斯·卢克雷蒂乌斯第三次、卢基乌斯·埃米利乌斯第三次、马尔库斯·特雷博尼乌斯担任具有执政官权力的军事保民官时,在瘟疫、粮食匮乏以及这两种灾祸流言广传之后,接踵而至的是多重战争。
§6.21.2hostes novi praeter Volscos, velut sorte quadam prope in aeternum exercendo Romano militi datos, Cerceiosque et Velitras colonias iam diu molientes defectionem et suspectum Latium Lanuvini etiam, quae fidelissima urbs fuerat, subito exorti.
除了沃尔斯基人(他们仿佛是因某种命运而被赋予罗马士兵,以使其几乎永远处于磨炼之中)以及长期策划叛乱的殖民地凯尔凯伊和韦利特雷、还有态度可疑的拉提乌姆之外,甚至连曾是最忠诚城市的拉努维乌姆人也突然作为新敌人起兵。
§6.21.3id patres rati contemptu accidere, quod Veliternis civibus suis tam diu inpunita defectio esset, decreverunt, ut primo quoque tempore ad populum ferretur de bello eis indicendo.
元老院议员们认为,这种事情之所以发生,是因为人们对韦利特雷那些身为罗马公民却长期未因叛乱受罚的人心存蔑视,于是他们决议,应在最早的时间向人民提出对他们宣战的法案。
§6.21.4ad quam militiam quo paratior plebes esset, quinqueviros Pomptino agro dividendo et triumviros Nepete coloniae deducendae creaverunt.
为了让平民能更好地准备这次服兵役,他们设立了分配蓬普蒂努斯土地的五人委员会,以及向内佩特派遣殖民地的三人委员会。
§6.21.5tum, ut bellum iuberent, latum ad populum est, et nequiquam dissuadentibus tribunis plebis omnes tribus bellum iusserunt.
随后,向人民提出了批准战争的议案,尽管平民保民官们徒劳地反对,所有部落还是通过了开战决议。
apparatum eo anno bellum est, §6.21.6exercitus propter pestilentiam non eductus; eaque cunctatio colonis spatium dederat deprecandi senatum; et magna hominum pars eo, §6.21.7ut legatio supplex Romam mitteretur, inclinabat, ni privato, ut fit, periculo publicum inplicitum esset auctoresque defectionis ab Romanis metu, ne soli crimini subiecti piacula irae Romanorum dederentur, avertissent colonias a consiliis pacis.
那一年战争做好了准备,但由于瘟疫,军队未能出征;这一拖延给殖民地的人民留出了向元老院求情的时间;他们中的大部分人正倾向于向罗马派出恳求的使节,若非像往常那样,公共的危险与个人的危险交织在一起,而叛乱的发起者们由于害怕唯独自己被定罪并作为罗马人愤怒的祭品被交出,从而使殖民地远离了和平的考量。
§6.21.8neque in senatu solum per eos legatio inpedita est, sed magna pars plebis incitata, ut praedatum in agrum Romanum exirent.
不仅使节在元老院中被他们阻挠,而且大部分平民也被煽动,前往罗马领土进行掠夺。
haec nova iniuria exturbavit omnem spem pacis.
这一新的暴行彻底粉碎了和平的所有希望。
§6.21.9de Praenestinorum quoque defectione eo anno primum fama exorta; arguentibusque eos Tusculanis et Gabinis et Labicanis, quorum in fines incursatum erat, ita placide ab senatu responsum est, ut minus credi de criminibus, quia nollent ea vera esse, appareret.
关于普赖内斯泰人叛乱的流言也在那一年首次传出;当领土遭到入侵的图斯库卢姆、加比伊和拉比基人指控他们时,元老院的答复如此温和,以至于显而易见,这些指控不太被相信,仅仅是因为元老院不希望它们是真实的。