§6.20.1adprobantibus cunctis diem Manlio dicunt.
在所有人赞同下,他们为曼利乌斯确定了审判日期。
quod ubi est factum, primo commota plebs est, utique postquam sordidatum reum viderunt §6.20.2nec cum eo non modo patrum quemquam sed ne cognatos quidem aut adfines, postremo ne fratres quidem A. et T. Manlios, quod ad eum diem numquam usu venisset, ut in tanto discrimine non et proximi vestem mutarent:
此事一经决定,平民首先产生了动摇,特别是当他们看到被告身着丧服、陪伴他的不仅没有一个贵族,甚至没有亲戚或姻戚,最后甚至连他的兄弟奥卢斯和提图斯·曼利乌斯也不在身旁。
§6.20.3Ap. Claudio in vincula ducto C. Claudium inimicum Claudiamque omnem gentem sordidatam fuisse; consensu opprimi popularem virum, quod primus a patribus ad plebem defecisset.
而直到那一天为止,还从未发生过在如此重大的危机中,连最亲近的人都不换上丧服的事情:他们回忆起,当阿庇乌斯·克劳狄乌斯被关进监狱时,他的政敌盖乌斯·克劳狄乌斯以及整个克劳狄乌斯氏族都身穿丧服;如今,这位亲平民的人士却因率先背叛贵族投奔平民,正遭到合谋打压。
§6.20.4cum dies venit, quae praeter coetus multitudinis seditiosasque voces et largitionem et fallax indicium pertinentia proprie ad regni crimen ab accusatoribus obiecta sint reo, apud neminem auctorem invenio; §6.20.5nec dubito haud parva fuisse, cum damnandi mora plebi non in causa, sed in loco fuerit.
到了审判之日,除了民众的集会、煽动性的言辞、行贿以及虚假的告密之外,控告者究竟对被告提出了哪些具体与谋求王权罪名相关的指控,我在任何历史学家的著作中都没有找到;但我深信这些指控绝非微不足道,因为平民耽搁判决的原因不在于案情本身,而在于审判的地点。
illud notandum videtur, ut sciant homines, quae et quanta decora foeda cupiditas regni non ingrata solum sed invisa etiam reddiderit: §6.20.6homines prope quadringentos produxisse dicitur, quibus sine faenore expensas pecunias tulisset, quorum bona venire, quos duci addictos prohibuisset; §6.20.7ad haec decora quoque belli non commemorasse tantum sed protulisse etiam conspicienda, spolia hostium caesorum ad triginta, dona imperatorum ad quadraginta, in quibus insignes duas murales coronas, civicas octo; ad hoc servatos ex hostibus cives, §6.20.8inter quos C. Servilium magistrum equitum absentem nominatim; et cum ea quoque, quae bello gesta essent, pro fastigio rerum oratione etiam magnifica, facta dictis aequando, memorasset, nudasse pectus insigne cicatricibus bello acceptis §6.20.9et identidem Capitolium spectans Iovem deosque alios devocasse ad auxilium fortunarum suarum precatusque ease, ut, quam mentem sibi Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi Romani dedissent, eam populo Romano in suo discrimine darent, et orasse singulos universosque, ut Capitolium atque arcem intuentes, ut ad deos inmortales versi de se iudicarent.
以下这一点似乎值得注意,好让世人明白,对王权的丑恶欲望如何将多么多、多么伟大的荣耀不仅变得不值感激,甚至令人憎恶:据说,他带出了将近四百人,他曾无息贷款给这些人,并阻止了他们的财产被拍卖,阻止了他们作为债务奴隶被带走;除了这些荣耀外,他不仅口头提及,而且还展示了显眼的军事战功奖赏:多达三十件被杀敌人的战利品,多达四十件将领们赠予的赏赐,其中有醒目的两枚城垣冠、八枚公民冠;此外,还有从敌人手中救出的公民,其中特别点名提到了当时不在场的骑兵长官盖乌斯·塞尔维里乌斯;当他用与其丰功伟绩相称的华丽演说回顾了那些战争中的事迹,使言辞与行动相媲美时,他袒露了那布满在战争中所受伤疤的、荣耀的胸膛,并一次次仰望着卡皮托林山,祈求朱庇特和其他神明来拯救他的命运,祈求他们,昔日在他为了罗马人民的安全而保卫卡皮托林卫城时赐予他的那种心智,在如今他处于危难之际也能赐予罗马人民,并恳求每一个人和所有人,在仰望卡皮托林山和卫城、转向不朽神明的同时,对他做出审判。
§6.20.10in campo Martio cum centuriatim populus citaretur et reus ad Capitolium manus tendens ab hominibus ad deos preces avertisset, apparuit tribunis, nisi oculos quoque hominum liberassent tanti memoria decoris, numquam fore in praeoccupatis beneficio animis vero crimini locum.
在马尔斯广场上,当人民按百人队被召集起来,而被告向着卡皮托林山伸出双手、将他的祈求从人转向神明时,保民官们意识到,除非他们也使人们的眼睛免受如此伟大荣耀记忆的影响,否则在已被恩惠占据的心灵中,绝不会给真实的指控留有空间。
§6.20.11ita prodicta die in Petelinum lucum extra portam Flumentanam, unde conspectus in Capitolium non esset, concilium populi indictum est.
因此,审判日被推迟,并在弗鲁门塔纳门外的佩特利努斯树林召集了公民大会,从那里是看不到卡皮托林山的。
ibi crimen valuit, et obstinatis animis triste iudicium invisumque etiam iudicibus factum.
在那里,指控发挥了作用,在顽固的心态下,作出了悲惨的判决,甚至连法官们自己都对这一判决感到憎恶。
§6.20.12aunt, qui per duumviros, qui de perduellione anquirerent, creatos auctores sint damnatum.
有人认为,他是被专门为了调查叛国罪而设立的二人官判处有罪的。
tribuni de saxo Tarpeio deiecerunt; locusque idem in uno homine et eximiae gloriae monumentum et poenae ultimae fuit.
保民官们将他从塔尔佩亚岩石上推了下去;同一个地方,在同一个人身上,既是极高荣耀的纪念碑,又是极刑的执行地。
§6.20.13adiectae mortuo notae sunt: publica una, quod, cum domus eius fuisset, ubi nunc aedes atque officina Monetae est, latum ad populum est, ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret; §6.20.14gentilicia altera, quod gentis Manliae decreto cautum est, ne quis deinde M. Manlius vocaretur.
在他死后,他又被加上了耻辱的标记:一个是来自国家的公共标记,因为他曾经的住宅所在地(现在是莫内塔神庙和铸币厂的所在地)促使一项法案呈交给人民并通过,规定任何贵族不得在卫城或卡皮托林山上居住;另一个是来自氏族的标记,因为根据曼利乌斯氏族的决议,规定从此以后任何人都不得取名为马尔库斯·曼利乌斯。
hunc exitum habuit vir, nisi in libera civitate natus esset, memorabilia. Populum brevi,
这个若非出生在自由国家本应名垂青史的人,得到了这样的结局。
§6.20.15postquam periculum ab eo nullum erat, per se ipsas recordantem virtutes desiderium eius tenuit.
不久,人民在他不再带来威胁之后,自发地回想起他的种种美德,并对他产生了怀念之情。
pestilentia etiam brevi consecuta nullis occurrentibus tantae cladis causis ex Manliano supplicio magnae parti videri orta: §6.20.16violatum Capitolium esse sanguine servatoris, nec dis cordi fuisse poenam eius oblatam prope oculis suis, a quo sua templa erepta e manibus hostium essent.
随后不久发生的瘟疫,在找不到如此巨大灾难的任何其他原因的情况下,在很大一部分人看来,也是由于对曼利乌斯的惩罚而引起的:即,卡皮托林山被其拯救者的鲜血所玷污,而那位曾将神庙从敌人手中夺回的人,其刑罚几乎是在神明眼皮底下执行的,这并不合乎神意。