§6.19.1at in parte altera senatus de secessione in domum privatam plebis, forte etiam in arce positam, et inminenti mole libertati agitat.
但在另一方面,元老院正在讨论平民向一处私宅(碰巧它还坐落在卫城之上)集结的事,以及对自由迫在眉睫的巨大威胁。
§6.19.2magna pars vociferantur Servilio Ahala opus esse, qui non in vincla duci iubendo inritet publicum hostem, sed unius iactura civis finiat intestinum bellum.
很大一部分人高声叫嚷道,需要一个塞爾維利烏斯·阿哈拉,他不会通过下令将国家公敌关进监狱来激怒对方,而是会通过牺牲一个公民来结束这场内战。
§6.19.3decurritur ad leniorem verbis sententiam, vim tamen eandem habentem, ut videant magistratus, ne quid ex perniciosis consiliis M. Manli res publica detrimenti capiat.
他们最终采取了字面上较温和但具有同样效力的决议:即各政务官应当留心,免得国家因马尔库斯·曼利乌斯的毁灭性阴谋而遭受任何损失。
§6.19.4tum tribuni consulari potestate tribunique plebi — nam ei, quia eundem et suae potestatis, quem libertatis omnium, finem cernebant, patrum auctoritati se dediderant — hi tum omnes, quid opus facto sit, consultant.
当时,具有执政官权力的军事论坛和平民保民官——因为后者看到,自身权力的终结也就是所有人自由的终结,因而已经屈服于贵族的权威——所有这些人当时都在商讨该采取什么行动。
§6.19.5cum praeter vim et caedem nihil cuiquam occureret, eam autem ingentis dimicationis fore appareret, tum M. Menenius et Q. Publilius tribuni plebis: “quid patrum et plebis certamen facimus,
当除了暴力和屠杀之外,谁也想不出别的方法,而这显然又会引发一场巨大的冲突时,平民保民官马尔库斯·梅内尼乌斯和昆克圖斯·普布利利乌斯说道:“我们为什么要把它变成贵族与平民之间的斗争,而这本应是整个国家对抗一个有害公民的斗争?
§6.19.6quod civitatis esse adversus unum pestiferum civem debet? quid cum plebe adgredimur eum, quem per ipsam plebem tutius adgredi est, ut suis ipse oneratus viribus ruat? diem dicere ei nobis in animo est.
为什么我们要动用平民去攻击他,而通过平民自身去攻击他反而更安全,好让他被自己的力量所压垮而覆灭? 我们打算起诉他。
§6.19.7nihil minus populare quam regnum est.
没有什么比王权更不受民众欢迎的了。
simul multitudo illa non secum certari viderint et ex advocatis iudices facti erunt et accusatores de plebe, patricium reum intuebuntur et regni crimen in medio, nulli magis quam libertati favebunt suae.
那群人一旦看到这场斗争并非针对他们自己,并且从支持者变成法官,他们就会看到来自平民的控告者、身为贵族的被告,以及摆在面前的谋求王权罪名,到那时,他们除了自己的自由之外,不会更支持任何东西。
”
”