§6.2.1nec diu licuit quietis consilia erigendae ex tam gravi casu rei publicae secum agitare.
在此般沉重的灾难之后,他们未得长久在平静中共同商议重振国家的计划。
§6.2.2hinc Volsci, veteres hostes, ad extinguendum nomen Romanum arma ceperant; hinc Etruriae principum ex omnibus populis coniurationem de bello ad fanum Voltumnae factam mercatores adferebant.
一方面,宿敌沃尔斯基人已经拿起武器,企图消灭罗马之名;另一方面,商人们传来消息,埃特鲁里亚所有部族的领袖已在沃尔图姆纳神殿结成了战争同盟。
§6.2.3novus quoque terror accesserat defectionis Latinorum Hernicorumque, qui post pugnam ad lacum Regillum factam per annos prope centum numquam ambigua fide in amicitia populi Romani fuerant.
拉丁人和赫尔尼基人的背叛也带来了新的恐惧,自雷吉鲁斯湖畔之战后,近百年来他们对罗马人民的友谊从未有过动摇。
Itaque, §6.2.4cum tanti undique terrores circumstarent appareretque omnibus non odio solum apud hostis sed contemptu etiam inter socios nomen Romanum laborare, §6.2.5placuit eiusdem auspiciis defendi rem publicam, cuius recuperata esset, dictatoremque dici M. Furium Camillum.
因此,当如此巨大的恐惧从四面八方包围而来,且众人皆清楚看到罗马之名不仅在敌人中遭受怨恨,在盟友中也正因备受轻视而陷入困境时,元元老院决定,应当在使国家得以光复的同一人的庇护(auspicia)下防卫国家,并宣布马尔库斯·富里乌斯·卡米路斯为独裁官。
§6.2.6is dictator C. Servilium Ahalam magistrum equitum dixit iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita, ut seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in verba sua iuratos centuriaret.
他作为独裁官,任命盖乌斯·塞尔维利乌斯·阿哈拉为骑兵长官,在宣布停止公事后进行了青年人的征兵。 其方式甚至使尚留有些许体力的年长者,在宣誓效忠其誓词后,也编入百人队。
§6.2.7exercitum conscriptum armatumque trifariam divisit.
他将这支征募并武装起来的军队分为三部分。
§6.2.8partem unam in agro Veiente Etruriae opposuit, alteram ante urbem castra locare iussit;
他将其中一部分部署在埃特鲁里亚方向的维伊领地,命令第二部分在城前驻扎。
tribuni militum his A. Manlius, illis, qui adversus Etruscos mittebantur, L. Aemilius praepositus;
后者的军事武官由奥卢斯·曼里乌斯担任,前者(派往对抗埃特鲁里亚人的军队)则由卢基乌斯·埃米利乌斯统帅。
tertiam partem ipse ad Volscos duxit nec procul a Lanuvio — ad Mecium is locus dicitur — castra oppugnare est adortus.
第三部分由他亲自率领前往对抗沃尔斯基人,在离拉努维乌姆不远的地方——该地被称为梅基乌斯——他开始对敌营发动进攻。
quibus ab contemptu, §6.2.9quod prope omnem deletam a Gallis Romanam iuventutem crederent, ad bellum profectis tantum Camillus auditus imperator terroris intulerat, ut vallo se ipsi, vallum congestis arboribus saepirent, ne qua intrare ad munimenta hostis posset.
沃尔斯基人出于轻视,因为他们相信罗马青年几乎已被高卢人斩尽杀绝,所以才出兵参战;但仅仅听说卡米路斯担任统帅,就给他们带来了极大的恐惧,以至于他们自己用木栅防卫,并用堆积的树木封锁木栅,以免敌人从任何地方进入防御阵地。
quod ubi animadvertit Camillus, §6.2.10ignem in obiectam saepem conici iussit, et forte erat vis magna venti versa in hostem;
卡米路斯注意到这一点后,下令向横阻眼前的障碍物投掷火把,而当时恰好有一股大风吹向敌军;因此,大火不仅开辟了通路,而且随着火焰向营地蔓延,加之燃着的湿木发出的热气、浓烟及劈啪声,使敌人惊恐万状。
§6.2.11itaque non aperuit solum incendio viam, sed flammis in castra tendentibus vapore etiam ac fumo crepituque viridis materiae flagrantis ita consternavit hostes, ut minor moles superantibus vallum militibus munitum in castra Volscorum Romanis fuerit, quam transcendentibus saepem incendio absumptan fuerat.
结果,罗马士兵在翻越防卫森严的木栅攻入沃尔斯基人营地时所遇到的困难,比越过越过被大火烧毁的障碍物时还要少。
§6.2.12fusis hostibus caesisque cum castra impetu cepisset dictator, praedam militi dedit quo minus speratam minime largitore duce, eo militi gratiorem,
在击溃并歼灭敌人、乘势攻占营地后,独裁官将战利品分给了士兵。 由于这位将领绝非慷慨之辈,这笔战利品越是出乎意料,对士兵来说就越发可贵。
§6.2.13persecutus deinde fugientes cum omnem Volscum agrum depopulatus esset, ad deditionem Volscos septuagesimo demum anno subegit.
随后,他追击溃逃之敌,在蹂躏了沃尔斯基人的整个领土后,终于在第七十年迫使沃尔斯基人投降。
§6.2.14victor ex Volscis in Aequos transiit et ipsos bellum molientes;
战胜沃尔斯基人后,他又转向了同样在图谋战争的埃奎人。
exercitum eorum ad Bolas oppressit nec castra modo sed urbem etiam adgressus impetu primo cepit.
他在博拉埃击溃了他们的军队,不仅攻击了他们的营地,还通过第一次冲击攻占了他们的城市。