Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §6.17.1-6.17.8

平民的愤怒与曼利乌斯的获释

第 331 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

平民对曼利乌斯被捕的愤怒日益加剧,他们历数卡西乌斯和梅利乌斯的先例来谴责元老院。由于群众威胁要劫狱,元老院最终释放了曼利乌斯,但这却使他成为了起义的领袖。

§6.17.1audiebantur itaque propalam voces exprobrantium multitudini, quod defensores suos semper in praecipitem locum favore tollat, deinde in ipso discrimine periculi destituat: §6.17.2sic Sp. Cassium in agros plebem vocantem, sic Sp. Maelium ab ore civium famem suis inpensis propulsantem oppresses, sic M. Manlium mersam et obrutam faenore partem civitatis in libertatem ac lucem extrahentem proditum inimicis.
因此,公开听到了非难群众的声音,责备他们总是凭着一时的好感将自己的拥护者推向危险的高处,随后又在危险的决定性关头将他们抛弃:说正是这样,曾呼吁平民分配土地的斯普里乌斯·卡西乌斯被摧毁了;正是这样,曾自费将饥荒从市民口中驱除的斯普里乌斯·梅利乌斯被摧毁了;也正是这样,曾将沉沦并埋没于高利贷重压下的那部分国家公民拉回自由与光明的M·曼利乌斯,被背叛并交给了敌人。
saginare plebem populares viros, ut iugulentur.
平民豢养那些民众派的人,只是为了让他们被宰杀。
§6.17.3hocine patiendum fuisse, si ad nutum dictatoris non responderit vir consularis? fingerent mentitum ante atque ideo non habuisse, quod tum responderet; cui servo umquam mendacii poenam vincula fuisse?
难道这是可以容忍的吗? 仅仅因为一位执政官级的人物没有顺从独裁官的示意而作出回答? 让他们去捏造他以前撒了谎,因此当时没有什么可回答的吧;可对于哪一个奴隶,说谎的惩罚曾是关押戴锁呢?
§6.17.4non obversatam esse memoriam noctis illius, quae paene ultima atque aeterna nomini Romano fuerit? non speciem agminis Gallorum per Tarpeiam rupem scandentis? non ipsius M. Manli, qualem eum armatum, plenum sudoris ac sanguinis, ipso paene Iove erepto ex hostium manibus vidissent? selibrisne farris gratiam servatori patriae relatam?
难道那一夜的记忆没有浮现在眼前吗? 那一夜几乎成了罗马之名最后且永恒的一夜;难道那队高卢人沿着塔尔佩亚岩石攀登的景象没有浮现吗? 难道M·曼利乌斯本人的英姿没有浮现吗? 正如他们曾亲眼目睹他身披武装、满身汗水与鲜血,几乎在朱庇特本人被从敌人手中夺回时的模样。 难道对祖国救星的恩情,竟然是用半磅小麦来报答的吗?
§6.17.5et quem prope caelestem, cognomine certe Capitolini Iovi parem fecerint, eum pati vinctum in carcere, in tenebris obnoxiam carnificis arbitrio ducere animam? adeo in uno omnibus satis auxilii fuisse, nullam opem in tam multis uni esse?
而他们竟然容忍这样一个人——他们曾将他奉为近乎神明,且至少通过“卡皮托林”这一添名使他与卡皮托林的朱庇特并列的人——被锁在监狱里,在黑暗中苟延残喘,听凭行刑人的摆布吗? 难道在一个人身上对所有人都有足够的帮助,而在这么多人当中对那一个人却毫无援助吗?
§6.17.6iam ne nocte quidem turba ex eo loco dilabebatur refracturosque carcerem minabantur, cum remisso eo, quod erepturi erant, ex senatus consulto Manlius vinclis liberator.
此时,甚至在夜间,人群也完全不从那个地方散去,并威胁要砸开监狱;这时,元老院让步了他们本打算用武力夺取的东西,根据元老院的决议,曼利乌斯被释放了锁链。
quo facto non seditio finita, sed dux seditioni datus est.
这一举动并没有结束骚乱,而是给骚乱送去了一位领袖。
§6.17.7per eosdem dies Latinis et Hernicis, simul colonis Circeiensibus et a Velitris, purgantibus se Volsci crimine belli captivosque repetentibus, ut suis legibus in eos animadverterent, tristia responsa reddita, tristiora colonis, quod cives Romani patriae oppugnandae nefanda consilia inissent.
在那些日子里,拉丁人和赫尔尼奇人,以及来自克尔凯伊和维利特雷的殖民者,为自己洗刷参与沃尔斯奇战争的罪名,并要求要回俘虏以便按他们自己的法律处治;对此,罗马给出了冷酷的答复。 对殖民者的答复更为严厉,因为他们作为罗马公民,竟然策划了进攻祖国的叛逆阴谋。
§6.17.8non negatum itaque tantum de captivis, sed, in quo ab sociis tamen temperaverant, denuntiatum senatus verbis, facesserent propere ex urbe ab ore atque oculis populi Romani, ne nihil eos legationis ius, externo non civi conparatum, tegeret.
因此,元老院不仅在俘虏问题上予以拒绝,而且,尽管元老院对同盟国还留有余地,却以元老院的名义向他们宣告:立即从罗马人民的眼前和视线中离开城市,以免那为外国人而非本国公民设立的使节权无法保护他们。

词汇与语法注释

  1. 6.17.1multitudini, quod defensores suos semper in praecipitem locum favore tollat — `multitudini` 是由动词 `exprobro`(非难、责备)支配的与格。`quod` 从句中的虚拟语气(`tollat` 和 `destituat`)表示非难者(`exprobrantium`)所主张的主观或传闻性原因。
  2. 6.17.2saginare plebem populares viros, ut iugulentur — 间接叙事中的对格与不定式结构。最自然的理解是将 `plebem`(对格)视为 `saginare`(豢养、使肥壮)的主语,而将 `populares viros`(对格)视为宾语。这呼应了前文中“因好感而抬高拥护者却在危机中将其抛弃”的构图,意为“平民豢养那些民众派人物,结果却使他们被宰杀(`ut iugulentur`)”。
  3. 6.17.4quae paene ultima atque aeterna nomini Romano fuerit? — `fuerit` 是虚拟语气完成时,与副词 `paene`(几乎)连用,表示与过去事实相反的结果(“几乎要成为……的(一夜)”)。
  4. 6.17.6cum remisso eo, quod erepturi erant, ex senatus consulto Manlius vinclis liberator — `cum` 从句是一个“时间倒置 `cum` 从句”(cum inversum),在主句未完成过去时的背景描写之后,引出一个突然发生的历史事件。`remisso eo` 是绝对夺格结构,其中中性单数夺格代词 `eo` 由关系从句 `quod erepturi erant`(他们本打算用武力夺取的东西)所限制。
  5. 6.17.8ne nihil eos legationis ius, externo non civi conparatum, tegeret — `ne nihil... tegeret` 是双重否定表达,意为“以免它完全不保护他们”(即“为了让它至少能起到一些保护作用”)。`externo` 是与格,意为“为外国人”,而 `non civi` 意为“而非为公民”。由于殖民地居民拥有罗马公民权,使节权(`legationis ius`)在理论上不适用于他们,因此警告他们迅速离开,以免失去这一特权保护而面临立即惩罚。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §6.17.1-6.17.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:6.17.1-6.17.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。