§6.14.1dictator exercitum in stativis tenebat minime dubius bellum cum iis populis patres iussuros, cum maior domi exorta moles coegit acciri Romam eum gliscente in dies seditione, quam solito magis metuendam auctor faciebat.
独裁官将军队留在常设营地中,毫不怀疑元老院会下令与这些民族开战,此时国内兴起了更大的动乱,由于叛乱与日俱增,迫使他被召回罗马;而煽动者使这场叛乱比往常更加令人畏惧。
§6.14.2non enim iam orationes modo M. Manli sed facta popularia in speciem, tumultuosa eadem, qua mente fierent, intuenti erant.
因为此时不仅M·曼利乌斯的言论,连他表面上争取民心、实则具有煽动性的行为,在注视其用意的人看来,都已经显露无遗。
§6.14.3centurionem, nobilem militaribus factis, iudicatum pecuniae cum duci vidisset, medio foro cum caterva sua accurrit et manum iniecit vociferatusque de superbia patrum ac crudelitate faeneratorum et miseriis plebis, virtutibus eius viri fortunaque, §6.14.4“tum vero ego” inquit “nequiquam hac dextra Capitolium arcemque servaverim, si civem commilitonemque meum tamquam Gallis victoribus captum in servitutem ac vincula duci videam.
当他看到一位因军功而著名的百人队长因债务被判罪并正被带走时,他带着自己的人马冲到广场中央,伸手拦阻,并大声控诉元老院的傲慢、高利贷者的残酷和平民的悲惨,同时称赞那人的武勋和遭遇:他说:“如果我眼睁睁看着自己的公民和战友,如同被胜利的高卢人俘虏一般,被带入奴役和锁链之中,那么我当年用这只右手拯救卡皮托林和要塞,就真的是徒劳无功了。
” §6.14.5inde rem creditori palam populo solvit libraque et aere liberatum emittit, deos atque homines obtestantem, ut M. Manlio, liberatori suo, parenti plebis Romanae, gratiam referant.
” 随后,他在民众面前公开向债权人偿还了债务,并将那个通过秤与青铜法获得释放的人放走。 那人祈求神明和人类向他的拯救者、罗马平民之父M·曼利乌斯报恩。
§6.14.6acceptus extemplo in tumultuosam turbam et ipse tumultum augebat, cicatrices acceptas Veienti, Gallico aliisque deinceps bellis ostentans: §6.14.7se militantem, se restituentem eversos penates, multiplici iam sorte exsoluta mergentibus semper sortem usuris obrutum faenore esse; §6.14.8videre lucem, forum, civium ora M. Manli opera; omnia parentium beneficia ab illo se habere; illi devovere corporis vitaeque ac sanguinis quod supersit; quodcumque sibi cum patria, penatibus publicis ac privatis iuris fuerit, id cum uno homine esse.
他随即被迎入动荡的人群中,自己也扩大了骚动,展示着在维伊战争、高卢战争以及随后的历次战争中所受的伤疤:诉说自己参军服役,重建被毁的家神,虽然已经偿还了数倍于本金的金额,却始终被那不断吞噬本金的高利贷所压垮,深陷债务之中;他说,正是由于M·曼利乌斯,他才能看见光明、广场、公民的容貌;他从那人那里得到了父母般的一切恩惠;他将自己残存的身体、生命和鲜血都奉献给那人;无论他过去对国家以及公私家神拥有何种权利,现在都维系在这一个人身上。
§6.14.9his vocibus instincta plebes cum iam unius hominis esset, addita alia commodioris ad omnia turbanda consilii res.
当平民因这些话受到煽动、已经完全归附于这一人时,又增添了另一件更有利于搞乱一切的预谋之事。
§6.14.10fundum in Veienti, caput patrimonii, subiecit praeconi;
他将自己在维伊领地内的农场(其家产的核心)交付拍卖。
“ne quem vestrum” inquit, “Quirites, donec quidquam in re mea supererit, iudicatum addictumve duci patiar.
他说:“市民们,只要我的财产还剩下一丝一毫,我就决不容许你们中的任何一个人因被判罪或因债务被变卖而被带走。
” id vero ita accendit animos, ut per omne fas ac nefas secuturi vindicem libertatis viderentur.
”这确实极大地煽动了人们的情绪,以至于他们似乎准备不顾一切道义和法律去追随这位自由的捍卫者。
ad hoc domi, §6.14.11contionantis in modum, sermones pleni criminum in patres; inter quos, omisso discrimine, vera an vana iaceret, thensauros Gallici auri occultari a patribus iecit, nec iam possidendis publicis agris contentos esse, nisi pecuniam quoque publicam avertant; ea res si palam fiat, exsolvi plebem aere alieno posse.
此外,在家里,他像在召开公民大会一样,发表了充满对元老院指控的言论;在这些言论中,他不加分辨地抛出真假难辨的话,声称高卢黄金的宝藏被元老院藏匿了起来,而且他们已经不再满足于占有公有土地,除非他们还侵吞公款;如果这件事被公开,平民就能从债务中解脱出来。
§6.14.12quae ubi obiecta spes est, enimvero indignum facinus videri: cum conferendum ad redimendam civitatem a Gallis aurum fuerit, tributo conlationem factam, idem aurum ex hostibus captum in paucorum praedam cessisse.
当这一希望被展现出来时,这确实被视为一桩无耻的行径:当为了从高卢人手中赎回国家而不得不募集黄金时,出资是通过征税进行的,然而,从敌人手中夺回的同一笔黄金,却沦为了少数人的私囊。
§6.14.13itaque exsequebantur quaerendo, ubi tantae rei furtum occultaretur; differentique et tempore suo se indicaturum dicenti ceteris omissis eo versae erant omnium curae, apparebatque nec veri indicii gratiam mediam nec falsi offensionem fore.
因此,他们不断追问如此巨大的盗窃赃物究竟藏在哪里;而当他推延并声称将在合适的时候予以透露时,众人的关注点便撇开其他一切,转向了这一问题,并且显而易见,无论是真有其事的揭发所带来的感激,还是子虚乌有的控诉所引起的愤怒,都不会是温和的。