§6.13.1multitudo hostium, nulli rei praeterquam numero freta et oculis utramque metiens aciem, temere proelium iniit, temere omisit; §6.13.2clamore tantum missilibusque telis et primo pugnae impetu ferox gladios et conlatum pedem et vultum hostis ardore animi micantem ferre non potuit.
敌人的乌合之众除了人数之外别无所仗,他们用眼睛衡量着双方的战线,鲁莽地开始战斗,又鲁莽地放弃了战斗;他们仅凭呐喊、投射武器和战斗开始时的第一波冲击表现得凶猛,却无法承受刀剑、短兵相接以及敌人因斗志昂扬而闪耀的目光。
§6.13.3inpulsa frons prima et trepidatio subsidiis inlata; et suum terrorem intulit eques; rupti inde multis locis ordines motaque omnia et fluctuanti similis acies erat.
最前线被击退,恐慌传到了预备队;骑兵也带去了他们特有的恐怖;随后队伍在多处被冲散,一切陷入混乱,战线就像动荡的波涛。
dein, postquam cadentibus primis iam ad se quisque perventuram caedem cernebat, terga vertunt.
接着,在看到最前面的人纷纷倒下、屠杀即将降临到自己头上后,他们纷纷转身逃跑。
§6.13.4instare Romanus; et donec armati confertique abibant, peditum labor in persequendo fuit; postquam iactari arma passim fugaque per agros spargi aciem hostium animadversum est, tum equitum turmae emissae dato signo, ne in singulorum morando caede spatium ad evadendum interim multitudini darent: §6.13.5satis esse missilibus ac terrore inpediri cursum obequitandoque agmen teneri, dum adsequi pedes et iusta caede conficere hostem posset.
罗马人步步紧逼;只要敌人还拿着武器、密集地撤退,追击的劳苦就属于步兵;在注意到敌人的武器到处被丢弃、战线因逃跑而散落于原野之后,骑兵纵队在接到信号后被派了出去,以免他们因耽搁于斩杀个别敌人而在此期间给大部队留下逃跑的空间:即只要用投射武器和恐怖阻碍敌人的逃跑,并通过并骑奔驰控驭住其队伍,直到步兵赶上并以正规的杀戮歼灭敌人就足够了。
§6.13.6fugae sequendique non ante noctem finis fuit.
逃跑与追击直到入夜才结束。
capta quoque ac direpta eodem die castra Volscorum, praedaque omnis praeter libera corpora militi concessa est.
同一天,沃尔斯奇人的营地也被攻占并遭洗劫,除了自由人之外,所有的战利品都赐给了士兵。
§6.13.7pars maxima captivorum ex Latinis atque Hernicis fuit, nec hominum de plebe, ut credi posset mercede militasse, sed principes quidam iuventutis inventi, manifesta fides publica ope Volscos hostes adiutos.
俘虏中最大的一部分来自拉丁人和赫尔尼奇人,而且并非那些可以被认为是为了雇佣金而参战的平民,而是发现了一些青年的领袖,这是沃尔斯奇敌人得到了国家公开援助的明证。
§6.13.8Cerceiensinm quoque quidam cogniti et coloni a Velitris; Romamque omnes missi percunctantibus primoribus patrum eadem, quae dictatori, defectionem sui quisque populi, haud perplexe indicavere.
其中也认出了几个基尔凯伊人和来自韦利特拉埃的殖民者;他们全部被送往罗马,在元老院的显贵们盘问时,他们毫无隐瞒地交代了与对独裁官所说相同的、各自城邦的背叛。