§5.5.1cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet? si nos tam iustum odium nihil movet, ne illa quidem, oro vos, movent?
难道应当对这些人温和地、以拖延的方式进行战争吗? 如果如此正当的仇恨不能丝毫动摇我们,那么,我请求你们,难道连那些事情也不能动摇我们吗?
§5.5.2operibus ingentibus saepta urbs est, quibus intra muros coercetur hostis; agrum non coluit, et culta evastata sunt bello; §5.5.3si reducimus exercitum, quis est, qui dubitet illos non a cupiditate solum ulciscendi, sed etiam necessitate inposita ex alieno praedandi, cum sua amiserint, agrum nostrum invasuros? non differimus igitur bellum isto consilio, sed intra fines nostros accipimus.
城市已被巨大的防御工事包围,敌军因这些工事而被遏制在城墙之内;他们没有耕种田地,而已耕种的地方也因战争而荒废;如果我们撤回军队,谁会怀疑,在他们失去了自己的财产后,不仅出于复仇的欲望,而且迫于劫掠他人财产的必然需要,他们将会入侵我们的领土? 因此,我们并没有通过那个决定推迟战争,而是将其引入了我们的国境之内。
§5.5.4quid? illud, quod proprie ad milites pertinet, quibus boni tribuni plebis olim stipendium extorquere voluerunt, nunc consultum repente volunt, quale est?
那么,那件专门关系到士兵们切身利益的事情——曾经那些“善良的”平民护民官还想强行剥夺他们的军饷,如今却突然想要为他们的利益着想——这究竟算是什么呢?
§5.5.5vallum fossamque, ingentis utramque rem operis, per tantum spatii duxerunt; castella primo pauca, postea exercitu aucto creberrima fecerunt; munitiones non in urbem modo, sed in Etruriam etiam spectantes, si qua inde auxilia veniant, opposuere; §5.5.6quid turres, quid vineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar? cum tantum laboris exhaustum sit et ad finem iam operis tandem perventum, relinquendane haec censetis, ut ad aestatem rursus novus de integro his instituendis exsudetur labor?
他们筑起了筑墙和战壕,这两项都是耗资巨大的工程,延伸了极长的距离;堡垒起初只有几座,后来随着军队增加,变得非常密集;他们不仅筑起了朝向城市的防御壁,而且还朝向埃特鲁里亚,以防有援军从那里赶来;我何必谈及攻城塔、移动木棚、龟甲车以及其他攻城器械呢? 既然付出了如此多的劳苦,而且工程终于接近尾声,难道你们认为应当放弃这一切,以便到了夏天重新从头开始流汗付出新的劳苦来重建这些东西吗?
§5.5.7quanto est minus operae opera tueri facta et instare ac perseverare defungique cura brevi? brevis enim profecto res est, si uno tenore peragitur nec ipsi per intermissiones has intervallaque lentiorem spem nostram facimus.
保护已经完成的工程、紧追不舍并坚持到底、在短时间内摆脱忧虑,这需要省下多少力气啊! 因为如果一气呵成地进行下去,并且我们自己不通过这些中断和间隔来让我们的希望变得更加迟缓,那么这件事情确实很快就能结束。
§5.5.8loquor de operae et de temporis iactura; quid? periculi, quod differendo bello adimus, num oblivisci nos haec tam crebra Etruriae concilia de mittendis Veios auxiliis patiuntur? ut nunc res se habet,
我是在谈论劳力和时间的损失;那么,由于推迟战争而面临的危险呢? 难道埃特鲁里亚频繁召开的关于向维伊派遣援军的会议,会容许我们忘记这一点吗?
§5.5.9irati sunt, oderunt, negant missuros; quantum in illis est, capere Veios licet.
现如今,他们愤怒、憎恨,并声称不会派遣援军;就他们而言,我们大可以夺取维伊。
quis est, qui spondeat eundem, si differtur bellum, animum postea fore, §5.5.10cum, si laxamentum dederis, maior frequentiorque legatio itura sit, cum id, quod nunc offendit Etruscos, rex creatus Veis, mutari spatio interposito possit vel consensu civitatis, ut eo reconcilient Etruriae animos, vel ipsius voluntate regis, qui obstare regnum suum saluti civium nolit?
谁能保证,如果战争被推迟,他们此后还会保持同样的心态,因为一旦你给予喘息之机,就会有规模更大、次数更频繁的使使团前往;而且目前触怒埃特鲁里亚人的事情——在维伊确立了国王——也可能随着时间的推移而改变,无论是通过城邦的共识(以便以此重新拉拢埃特鲁里亚人的心),还是通过国王本人的意愿(他不希望自己的王权阻碍公民的安全)?
§5.5.11videte, quot res quam inutiles sequantur illam viam consilii, iactura operum tanto labore factorum, vastatio inminens finium nostrorum, Etruscum bellum pro Veiente concitatum.
看看追随那条决策道路会带来多少无益的后果:以如此巨大的劳力完成的工程化为泡影,我们的边境面临迫在眉睫的蹂躏,以及因维伊之战而激起的针对整个埃特鲁里亚的战争。
haec sunt, §5.5.12tribuni, consilia vestra, non hercule dissimilia ac si quis aegro, qui curari se fortiter passus extemplo convalescere possit, cibi gratia praesentis aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum efficiat.
这就是,护民官们,你们的决策,誓死而言,这无异于有人为了眼前的饮食之乐,给一个只要肯咬牙接受治疗便能立刻康复的病人,带来一场持久乃至无法治愈的疾病。