§5.54.1quid tandem? si fraude, si casu Veis incendium ortum sit ventoque, ut fieri potest, diffusa flamma magnam partem urbis absumat, Fidenas inde aut Gabios aliamve quam urbem quaesituri sumus, quo transmigremus?
那么,究竟会怎样? 如果由于纵火,或由于偶然,在维伊发生了火灾,并且风——正如可能发生的那样——使火焰蔓延开来,吞噬了城市的大部分,我们接下来就要去寻找菲德奈、加比伊或其他某座城市,以便搬迁过去吗?
§5.54.2adeo nihil tenet solum patriae nec haec terra, quam matrem appellamus, sed in superficie tignisque caritas nobis patriae pendet?
难道祖国的土壤,以及这片我们称之为母亲的土地,竟然如此无法维系我们,还是说,我们对祖国的爱,竟然只悬系在地面建筑和木梁之上吗?
§5.54.3equidem fatebor vobis, etsi minus iniuriae vestrae meaeque calamitatis meminisse iuvat: cum abessem, quotienscumque patria in mentem veniret, haec omnia occurrebant, colles campique et Tiberis et adsueta oculis regio et hoc caelum, sub quo natus educatusque essem; quae vos, Quirites, nunc moveant potius caritate sua, ut maneatis in sede vestra, quam postea, cum reliqueritis eam, macerent desiderio.
我确实要向你们承认,尽管回忆起你们对我的不公以及我自己的不幸并不令人愉快:当我远离家乡时,每当我想起祖国,这一切都会浮现在脑海中——那些山丘和平原、台伯河、我眼睛所习惯的这片区域,以及我在此出生并被抚养长大的这片天空;奎里特斯啊,愿这些事物现在就因其自身的可爱而打动你们,使你们留守在自己的家园,而不是在你们离弃它之后,用渴望折磨你们。
§5.54.4non sine causa dii hominesque hunc urbi condendae locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus accipiantur, mare vicinum ad commoditates nec expositum nimia propinquitate ad pericula classium externarum, regionem Italiae mediam, ad incrementum urbis natum unice locum.
神与人选择这个地方来建立城市,绝非毫无道理——极为健康的丘陵,便利的河流,以此可从内陆地区运下庄稼,亦可接收海运的给养,靠近大海以便于获取便利,却又不会因过分接近而暴露于外国舰队的危险之中,意大利的中心区域,这是一个天然最适宜城市发展壮大的地方。
§5.54.5argumento est ipsa magnitudo tam novae urbis.
如此年轻的城市自身所达到的规模就是证据。
trecentesimus sexagesimus quintus annus urbis, Quirites, agitur; inter tot veterrimos populos tam diu bella geritis, cum interea, ne singulas loquar urbes, non coniuncti cum Aequis Volsci, tot tam valida oppida, non universa Etruria tantum terra marique pollens atque inter duo maria latitudinem obtinens Italiae bello vobis par est.
奎里特斯啊,建城第三百六十五个年头正在度过;在如此之多历史悠久的民族中,你们进行了如此长久的战争,而在此期间——且不说单个城市——无论是拥有如此多且如此强大城镇的沃尔斯奇人与埃奎人的联军,还是在陆地和海上如此强盛、占据了双海之间意大利全部宽度的整个埃特鲁里亚,在战争中都无法与你们匹敌。
§5.54.6quod cum ita sit, quae, malum, ratio est expertis ea alia experiri, cum, iam ut virtus vestra transire alio possit, fortuna certe loci huius transferri non possit? hic Capitolium est,
既然如此,该死的,既然你们已经体验过这些,又有什么理由去尝试别的事情呢? 因为,即便你们的勇气能够迁移到别处,这个地方的命运显然是无法被转移的。
§5.54.7ubi quondam capite humano invento responsum est eo loco caput rerum summamque imperii fore; hic cum augurato liberaretur Capitolium, Iuuentas Terminusque maxime gaudio patrum vestrorum moveri se non passi; hic Vestae ignes, hic ancilia caelo demissa, hic omnes propitii manentibus vobis dei.
这里是卡皮托留姆,曾经,在这里发现了一颗人类的头骨,神谕宣示该地将成为世界之首和帝国的最高权力所在;在这里,当通过占卜为卡皮托留姆举行净社礼时,青春之神尤文塔斯和疆界之神特尔米努斯,在你们父辈极大的喜悦中,拒绝被移走;这里有维斯塔的圣火,这里有从天而降的神盾,只要你们留在这里,所有的神明都将对你们垂青。
”
”