Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §5.52.1-5.52.17

卡米卢斯论罗马城的圣事与不可废弃的宗教职责

第 311 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

卡米卢斯主张整个罗马城与神圣的仪式紧密相连,警告说迁往维伊将破坏国家各项宗教义务、民会以及祭司的职责。

§5.52.1haec culti neglectique numinis tanta momenta in rebus humanis cernentes ecquid sentitis, Quirites, quantum vixdum e naufragiis prioris culpae cladisque emergentes paremus nefas?
“奎里特斯啊,看到神圣力量在人类事务中得到崇敬与被轻慢的如此重大影响,当你们几乎还没有从先前的罪责与灾难的海难中脱身出来时,难道你们一点也感觉不到,我们正在准备着多么重大的罪孽吗?
§5.52.2urbem auspicato inauguratoque conditam habemus; nullus locus in ea non religionum deorumque est plenus; sacrificiis sollemnibus non dies magis stati quam loca sunt, in quibus fiant.
我们拥有一座在占卜和奉献之后建立的城市;其中没有一个地方不充满了宗教仪式与神明;对于庄严的祭祀,日期的确定并不亚于举行仪式的场所的确定。
§5.52.3hos omnes deos publicos privatosque, Quirites, deserturi estis? quam par vestrum factum ei est, quod in obsidione nuper in egregio adulescente C. Fabio non minore hostium admiratione quam vestra conspectum est, cum inter Gallica tela degressus ex arce sollemne Fabiae gentis in colle Quirinali obiit?
奎里特斯啊,你们难道要抛弃所有这些公立和私立的神明吗? 你们的这种行径,与最近在围攻期间,那位杰出的青年盖乌斯·法比乌斯在敌人的惊叹不亚于你们的惊叹中所展现的行为相比,是多么地相反啊! 当时他穿过高卢人的兵刃,从卫城走下来,在奎里纳利斯山丘上履行了法比乌斯氏族庄严的仪式。
§5.52.4an gentilicia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos etiam in pace deseri placet et pontifices flaminesque neglegentiores publicarum religionum esse, quam privatus in sollemni gentis fuerit?
难道你们赞成:氏族的祭祀即使在战争中也不能中断,而公共的祭祀和罗马的神明甚至在和平时期也要被抛弃,而且祭司和法师对公共宗教的懈怠,竟甚于一个普通私人在其氏族庄严仪式中的表现吗?
§5.52.5forsitan aliquis dicat aut Veis ea nos facturos aut huc inde missuros sacerdotes nostros, qui faciant; quorum neutrum fieri salvis caerimoniis potest.
或许有人会说,我们要么在维伊举行这些仪式,要么从那里派遣我们的祭司来这里举行;但这两种做法,在不破坏仪式神圣性的情况下,哪一种都是行不通的。
§5.52.6et ne omnia generatim sacra omnesque percenseam deos, in Iovis epulo num alibi quam in Capitolio pulvinar suscipi potest?
为了不逐类列举所有的仪式和所有的神明:在朱庇特的宴席上,神座难道可以在卡皮托留姆以外的任何地方设立吗?
§5.52.7quid de aeternis Vestae ignibus signoque, quod imperii pignus custodia eius templi tenetur, loquar? quid de ancilibus vestris, Mars Gradive tuque, Quirine pater? haec omnia in profano deseri placet sacra aequalia urbi, quaedam vetustiora origine urbis? et videte, quid inter nos ac maiores intersit.
关于维斯塔的永恒之火,以及作为帝国保证而保存在她神殿守护中的神像,我还有什么可说的呢? 至于你们的圣盾,进军的马尔斯,以及你,父神奎里努斯,又该怎么说呢? 难道要把所有这些与城市同龄、甚至有些比城市的起源还要古老的圣物,都遗弃在世俗之地吗? 你们且看,我们与祖先之间有着怎样的天壤之别。
§5.52.8illi sacra quaedam in monte Albano Laviniique nobis facienda tradiderunt.
他们传下了某些我们应该在阿尔巴努斯山和拉维尼乌姆举行的祭祀。
an ex hostium urbibus Romam ad nos transferri sacra religiosum fuit, hinc sine piaculo in hostium urbem Veios transferemus? Recordamini,
如果过去将圣礼从敌人的城市转移到我们的罗马是神圣不可侵犯的义务,难道我们现在可以毫无罪咎地将它们从这里转移到敌人的城市维伊吗?
§5.52.9agite dum, quotiens sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio ritu neglegentia casuve praetermissum est.
回想一下,且来看看,多少次因为由于疏忽或意外遗漏了祖传仪轨中的某些内容,而重新举行祭祀。
modo quae res post prodigium Albani lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renovatio adfectae Veienti bello rei publicae remedio fuit?
就在不久前,在阿尔巴努斯湖的异兆之后,除了重新举行祭祀和恢复占卜之外,还有什么药方拯救了因维伊战争而陷入困境的国家呢?
§5.52.10at etiam, tamquam veterum religionum memores, et peregrinos deos transtulimus Romam et instituimus novos.
而且,我们仿佛还记着古老的宗教,既把外国的神明迁移到了罗马,又确立了新的神明。
Iuno regina transvecta a Veis nuper in Aventino quam insigni ob excellens matronarum studium celebrique dedicata est die!
最近从维伊运来的女王朱诺,由于主妇们卓越的热忱,在阿温提乌斯山上奉献的那一天是多么显赫、多么盛大啊!
§5.52.11Aio Locutio templum propter caelestem vocem exauditam in Nova via iussimus fieri; §5.52.12Capitolinos ludos sollemnibus aliis addidimus collegiumque ad id novum auctore senatu condidimus; quid horum opus fuit suscipi, si una cum Gallis urbem Romanam relicturi fuimus, si non voluntate mansimus in Capitolio per tot menses obsidionis, sed ab hostibus metu retenti sumus? de sacris loquimur et de templis;
由于听到天上的声音,我们下令在新街上为艾乌斯·洛库提乌斯建造一座神殿;我们在其他庄严的活动中增加了卡皮托留姆竞技,并根据元老院的建议为此建立了一个新的祭司团;如果我们要和高卢人一起放弃罗马城,如果我们在好几个月的围困中不是出于自愿留在卡皮托留姆,而是因为对敌人的恐惧而被滞留,那么这其中有什么事是需要我们着手进行的呢?
§5.52.13quid tandem de sacerdotibus? nonne in mentem venit, quantum piaculi comittatur? Vestalibus nempe una illa sedes est, ex qua eas nihil umquam praeterquam urbs capta movit; flamini Diali noctem unam manere extra urbem nefas est;
我们正在谈论圣物和神殿;那么,神职人员又该怎么办呢? 难道你们没有想到,这犯下了多么重大的罪过吗? 诚然,女祭司们有她们唯一的住所,除了城市被占领之外,没有任何事情曾让她们搬离那里;对于朱庇特祭司来说,在城外停留哪怕一晚也是一种罪恶;你们难道要把这些祭司变成维伊的而非罗马的吗?
§5.52.14hos Veientis pro Romanis facturi estis sacerdotes, et Vestales tuae te deserent, Vesta, et flamen peregre habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicae piaculi contrahet? quid?
维斯塔啊,你的女祭司们难道要抛弃你吗? 祭司通过在异国居住,难道要让他在一夜又一夜里为自己和国家招致如此重大的罪责吗? 还有呢?
§5.52.15alia, quae auspicato agimus omnia fere intra pomerium, cui oblivioni aut cui neglegentiae damus? comitia curiata,
至于其他几乎所有我们在占卜后进行的、且几乎都在波美里乌斯之内进行的事务,我们要把它们付诸怎样的遗忘或怎样的懈怠呢?
§5.52.16quae rem militarem continent, comitia centuriata, quibus consules tribunosque militaris creatis, ubi auspicato, nisi ubi adsolent, fieri possunt? Veiosne haec transferemus?
库里亚大会,它规定了军事事务;而你们用以选举执政官和军事护民官的百人队大会,除了在它们惯常举行的地方之外,还能在什么地方通过占卜举行呢? 难道我们要把这些转移到维伊去吗?
§5.52.17an comitiorum causa populus tanto incommodo in desertam hanc ab dis hominibusque urbem conveniet?
还是说,为了举行大会,人民要在如此巨大的不便中,聚集到这座被神明和人类遗弃的城市里来呢? ”

词汇与语法注释

  1. 5.52.1ecquid — 强意疑问副词,引入直接疑问句,意为“到底是否…”、“真的…吗”。此处修饰主句动词 "sentitis",该动词支配由 "quantum..." 引导的间接疑问从句。
  2. 5.52.3quam par — 感叹句中的 "quam par"(多么相称!),在此处实为反讽或悖论用法,意为“多么不相称!”、“多么截然相反!”。它将法比乌斯冒着生命危险敬神的形式与当前罗马公民企图放弃城邦的不敬行为作对比。
  3. 5.52.5salvis caerimoniis — 由名词和形容词构成的夺格绝对结构(Ablative Absolute),意为“在仪式完好无损的情况下”或“不破坏神圣仪式”,表示条件或伴随状况。
  4. 5.52.12quid horum opus fuit suscipi — 将无人称表达 "opus est"(需要)与被动不定式 "suscipi"(被承担/开始)相结合的结构。中性主格代词 "quid" 作主语,意为“如果…的话,这些事情中有什么是需要被承担的呢”,引导过去非真实条件句(si... relicturi fuimus)的结论部分。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §5.52.1-5.52.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:5.52.1-5.52.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。