§5.50.1omnium primum, ut erat diligentissimus religionum cultor, §5.50.2quae ad deos inmortalis pertinebant, rettulit et senatus consultum facit, fana omnia, quoad ea hostis possedisset, restituerentur expiarenturque expiatioque eorum in libris per duumviros quaereretur; cum Caeritibus hospitium publice fieret, §5.50.3quod sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent beneficioque eius populi non intermissus honos deum inmortalium esset; §5.50.4ludi Capitolini fierent, quod Iuppiter optimus maximus suam sedem atque arcem populi Romani in re trepida tutatus esset, collegiumque ad eam rem M. Furius dictator constitueret ex eis, qui in Capitolio atque arce habitarent.
首先,由于他是一位极度虔诚的宗教信奉者,他将涉及不死神明的事项提交给元老院,并使元老院通过了决议:凡是被敌人占领过的神殿,皆应予以修复和净化,且其净化的方式应由双人官在[西比拉]书中寻找;与凯雷人建立公认的友好关系,因为他们曾接纳了罗马人民的圣物和神官,且得益于该国人民的恩惠,对不死神明的崇敬未曾中断;应举办卡皮托里亚竞技会,因为至高至大的朱庇特在危急关头保护了自己的宝座和罗马人民的卫城;并且独裁官马尔库斯·富里乌斯应当从居住在卡皮托留姆和卫城的人中,为该活动设立一个祭司会。
§5.50.5expiandae etiam vocis nocturnae, quae nuntia cladis ante bellum Gallicum audita neglectaque esset, mentio inlata iussumque templum in Nova via Aio Locutio fieri.
此外,会议还提议对那声在夜间听到、宣布了灾难却在加利之战前被忽视的神秘声音进行净化,并下令在诺瓦街为“宣告者”艾乌斯·洛库提乌斯建造一座神殿。
§5.50.6aurum, quod Gallis ereptum erat quodque ex aliis templis inter trepidationem in Iovis cellam conlatum, cum, quo referri oporteret, confusa memoria esset, sacrum omne iudicatum et sub Iovis sella poni iussum.
从高卢人手中夺回的黄金,以及在混乱中从其他神殿收集到朱庇特神殿内殿中的黄金,由于关于其原本应归还至何处的记忆已经模糊,故全部被判定为神圣之物,并下令放置在朱庇特的宝座之下。
§5.50.7iam ante in eo religio civitatis apparuerat, quod, cum in publico deesset aurum, ex quo summa pactae mercedis Gallis confieret, a matronis conlatum acceperant, ut sacro auro abstineretur.
在此之前,城邦的虔诚早已显现:当公共资金不足以凑齐与高卢人约定的赎金总额时,他们接受了已婚妇女们捐赠的黄金,以便不触碰神圣的黄金。
matronis gratiae actae honosque additus, ut earum sicut virorum post mortem sollemnis laudatio esset.
妇女们受到了感谢,并被赋予了一项荣誉,即在她们死后,像男性一样,享有庄严的悼词。
§5.50.8his peractis, quae ad deos pertinebant quaeque per senatum agi poterant, tum demum agitantibus tribunis plebem adsiduis contionibus, ut relictis ruinis in urbem paratam Veios transmigrarent, in contionem universe senatu prosequente escendit atque ita verba fecit:
在完成了这些涉及神明、以及可通过元老院办理的事项之后,直到那时,由于护民官们在不断的民众大会上煽动平民,让他们放弃废墟,迁移到准备妥当的维伊城去,他在全体元老院议员的陪同下,登上了民众大会的讲台,并发表了如下演说: