Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §5.49.1-5.49.9

卡米鲁斯击破高卢人与第二建国者

第 308 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

卡米鲁斯宣布投降协议无效,彻底击败高卢军队并解放了罗马。随后,他通过阻止向维伊迁移,在和平时期再次挽救了国家,被誉为第二位建国者。

§5.49.1sed diique et homines prohibuere redemptos vivere Romanos.
然而,神明和人类都拒绝让赎身后的罗马人存活。
nam forte quadam, priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro appenso dictator intervenit auferrique aurum de medio et Gallos summoveri iubet.
因为在某种巧合下,在这笔可耻的交易完成之前,正当双方争执不下、尚未称量完所有黄金时,独裁官介入了,他命令将黄金撤走,并让高卢人退下。
§5.49.2cum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse, quae, postquam ipse dictator creatus esset, iniussu suo ab inferioris iuris magistrate facta esset, denuntiatque Gallis, ut se ad proelium expediant.
当高卢人反抗,声称他们已经达成了协议时,他否认该协议有效,因为在他本人被任命为独裁官之后,该协议是由权力较低的政务官在未经他允许的情况下达成的。 他随即向高卢人宣告,让他们做好战斗准备。
§5.49.3suos in acervum conicere sarcinas et arma aptare ferroque, non auro recuperare patriam iubet in conspectu habentis fana deum et coniuges et liberos et solum patriae deforme belli malis et omnia, quae defendi repetique et ulcisci fas sit.
他命令自己的部下将行囊堆在一处,整理好武器,用钢铁而非黄金去夺回祖国;而这一切,都要在那些亲眼目睹神殿、妻子、儿女、因战争惨祸而残破的祖国土地,以及神法上理应捍卫、收复和复仇的一切事物的部下们的注视下进行。
§5.49.4instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solo urbis et natura inaequali et omnia, quae arte belli secunda suis eligi praepararive poterant, providit.
随后,他根据地形的许可,在半毁的都市中、在自然起伏的土地上布下阵势,并预先做好了所有通过军事艺术可以为自己人选择或准备的有利安排。
§5.49.5Galli nova re trepidi arma capiunt iraque magis quam consilio in Romanos incurrunt.
高卢人因这突如其来的变故而荒乱,纷纷拿起武器,凭着愤怒而非谋略向罗马人冲去。
iam verterat fortuna, iam deorum opes humanaque consilia rem Romanam adiuvabant.
此刻命运已经逆转,神明的力量与人类的智谋都在协助罗马人的事业。
igitur primo concursu haud maiore momento fusi Galli sunt, quam ad Aliam vicerant.
因此,在第一次交锋中,高卢人被击溃,其轻易程度不亚于他们之前在阿利亚河获胜之时。
§5.49.6iustiore altero deinde proelio ad octavum lapidem Gabina via, quo se ex fuga contulerant, eiusdem ductu auspicioque Camilli vincuntur.
接着,在加比伊大道的第八个里程碑处,即他们从败退中逃往的地方,进行了一场更正规的第二次战斗,在同一位统帅卡米鲁斯的指挥和占卜庇护下,高卢人再次被击败。
ibi caedes omnia obtinuit; castra capiuntur, et ne nuntius quidem cladis relictus.
在那里,屠杀笼罩了一切;他们的营地被攻占,甚至连一个传递战败消息的人都没有留下。
§5.49.7dictator recuperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit interque iocos militaris, quos inconditos iaciunt, Romulus ac parens patriae conditorque alter urbis haud vanis laudibus appellabatur.
独裁官从敌人手中收复了祖国,举行凯旋式回到城内。 在士兵们粗俗即兴的玩笑声中,他被冠以“罗穆路斯”、“祖国之父”和“城市的第二奠基人”的称号,这些赞誉绝非虚言。
§5.49.8Servatam deinde bello patriam iterum in pace haud dubie servavit, cum prohibuit migrari Veios et tribunis rem intentius agentibus post incensam urbem et per se inclinata magis plebe ad id consilium;
继在战争中拯救了祖国之后,他在和平时期无疑又一次拯救了祖国:在都市被焚毁后,尽管护民官们更加积极地推动这一计划,且平民自身也更倾向于此,他仍阻止了向维伊的迁移。
§5.49.9eaque causa fuit non abdicandae post triumphum dictaturae senatu obsecrante, ne rem publicam in incerto relinqueret statu.
这也是他在凯旋式后没有辞去独裁官职务的原因,因为元老院恳求他,不要让国家处于动荡不安的状态。

词汇与语法注释

  1. 5.49.1redemptos vivere Romanos — 不定式 vivere 的逻辑主语是宾格 Romanos,完成分词 redemptos(“被赎回的”)修饰 Romanos。整个宾格加不定式结构作动词 prohibuere(prohibuerunt 的缩约形)的直接宾语。
  2. 5.49.2negat eam pactionem ratam esse — 动词 negat 意为“否认”,后接宾格加不定式结构 eam pactionem ratam esse(“该协议有效”)。关系从句 quae ... facta esset 中的动词采用虚拟语气,是因为它处于间接引语的从属从句中。
  3. 5.49.3habentis — 单词 habentis 是现在分词宾格复数 habentes 的古风拼写(修饰宾格直接宾语 suos)。不应将其与单数属格混淆,它支配其后的一系列宾格(fana deum, coniuges 等)作为其直接宾语。
  4. 5.49.5haud maiore momento — 方式或手段夺格。源自 momentum(原意为使天平倾斜的砝码,引申为“力量”、“决定因素”或“付出”)。此句意为“(高卢人被击溃所用的)力量并不大于(他们之前在阿利亚河获胜时的力量)”,即同样轻而易举。
  5. 5.49.8Servatam deinde bello patriam — 句子的核心结构是 Servatam ... patriam ... servavit(“[卡米鲁斯]再次拯救了在战争中被救下的祖国”)。通过重复使用同一个动词(分词形式与直陈式完成时形式),强调了卡米鲁斯在“战时”与“平时”对国家的双重救国功绩。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §5.49.1-5.49.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:5.49.1-5.49.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。