§5.48.1sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrumque exercitum urgebat,
然而,在包围和战争的所有苦难中,饥荒首先折磨着双方的军队。
§5.48.2Gallos pestilentia etiam, cum loco iacente inter tumulos castra habentes tum ab incendiis torrido et vaporis pleno cineremque, non pulverem modo ferente, cum quid venti motum esset.
高卢人还遭受了瘟疫的折磨,因为他们把营地设在山丘之间的低洼地带,那里因火灾而焦灼、充满热气,只要有一点风吹过,便会扬起灰烬,而不仅是尘土。
§5.48.3quorum intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta, cum aestu et angore vexata vulgatis velut in pecua morbis morerentur, iam pigritia singulos sepeliendi promiscue acervatos cumulos hominum urebant; bustorumque inde Gallicorum nomine insignem locum fecere.
这一族人最无法忍受这些,因为他们习惯于潮湿和寒冷。 当他们因炎热和窒息而痛苦、像牲畜一样因流行病而纷纷死去时,由于厌倦了单独埋葬每一个人,他们便将杂乱堆积的人尸成堆焚烧;此后,他们使该地以“高卢火葬场”之名闻名。
indutiae deinde cum Romanis factae §5.48.4et conloquia permissu imperatorum habita; in quibus cum identidem Galli famem obicerent eaque necessitate ad deditionem vocarent, dicitur avertendae eius opinionis causa multis locis panis de Capitolio iactatus esse in hostium stationes.
随后,他们与罗马人达成了停战协定,并在将领们的允许下进行了会谈;在会谈中,当高卢人一再拿饥荒来嘲讽并以此催促他们投降时,据说为了消除这种印象,罗马人从卡皮托林山的多处将面包扔向敌人的哨所。
§5.48.5sed iam neque dissimulari neque ferri ultra fames poterat.
但此时,饥荒既无法隐瞒,也无法再忍受下去。
itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet, magistrum equitum L. Valerium a Veis adducere exercitum iubet, parat instruitque, quibus haud inpar adoriatur hostes, §5.48.6interim Capitolinus exercitus stationibus vigiliisque fessus superatis tamen humanis omnibus malis, cum famem unam natura vinci non sineret, §5.48.7diem de die prospectans, ecquod auxilium ab dictatore appareret, postremo spe quoque iam, non solum cibo deficiente et, cum stationes procederent, prope obruentibus infirmum corpus armis vel dedi vel redimi se, quacumque pactione possent, iussit iactantibus non obscure Gallis haud magna mercede se ad duci posse, ut obsidionem relinquant.
因此,当独裁官亲自在阿尔代亚招募军队时,他命令骑兵长官卢基乌斯·瓦莱里乌斯从维伊率军前来,并准备和装备兵力,以便能以不相上下的力量进攻敌人;在此期间,卡皮托林山的军队已被哨所值勤和守夜折磨得精疲力竭,尽管他们克服了人类的一切苦难,但大自然唯独不允许饥荒被战胜,他们日复一日地指望能看到独裁官派来的任何援军,最终,不仅食物而且希望都已破灭,甚至当他们走向哨所时,武器几乎压垮了他们虚弱的身体,他们要求要么投降,要么以任何他们能达成的协议赎回自己,而高卢人也毫不隐讳地暗示,只需不大的代价就能诱使他们放弃围攻。
§5.48.8tum senatus habitus tribunisque militum negotium datum, ut paciscerentur, inde inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum, regulum Gallorum, conloquio transacta res, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum.
于是元老院召开会议,将军政官们授命去进行谈判;接着,在军政官昆图斯·苏尔皮基乌斯与高卢小王布伦努斯的会谈中达成了交易,这个不久后将统治万民的民族的赎金被定为一千磅黄金。
§5.48.9rei foedissimae per se adiecta indignitas est: pondera ab Gallis adlata iniqua, et tribuno recusante additus ab insolente Gallo ponderi gladius auditaque intoleranda Romanis vox: vae victis.
这一本身极不光彩的交易又被加上了更深一层耻辱:高卢人带来了不公正的砝码,当军政官拒绝时,傲慢的高卢人把他的剑也加到了砝码上,并且传出了令罗马人无法忍受的话语:“被征服者悲哀! ”