§5.49.1sed diique et homines prohibuere redemptos vivere Romanos.
しかし、神々と人間たちは、ローマ人が身代金で贖われて生き延びることを許さなかった。
nam forte quadam, priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro appenso dictator intervenit auferrique aurum de medio et Gallos summoveri iubet.
というのも、ある偶然によって、忌まわしい取引が完了する前に、口論のためにまだすべての金が計量されていないうちに、独裁官がその場に現れ、金を片付け、ガリア人を退去させるよう命じたからである。
§5.49.2cum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse, quae, postquam ipse dictator creatus esset, iniussu suo ab inferioris iuris magistrate facta esset, denuntiatque Gallis, ut se ad proelium expediant.
ガリア人たちが抗議して、自分たちはすでに協定を結んだのだと言い張ると、彼は、その協定は、自分自身が独裁官に任命された後に、自分の命令なしに、より低い権限の政務官によって結ばれたものであるため、無効であると言い、ガリア人に戦闘の準備をするよう布告した。
§5.49.3suos in acervum conicere sarcinas et arma aptare ferroque, non auro recuperare patriam iubet in conspectu habentis fana deum et coniuges et liberos et solum patriae deforme belli malis et omnia, quae defendi repetique et ulcisci fas sit.
そして味方の兵たちには、荷物を一箇所に積み上げ、武器を整え、神々の神殿、妻や子供たち、戦争の惨禍で無残に荒れ果てた祖国の土、そして守り、取り戻し、復讐することが神法上当然であるすべてのものを目の当たりにしている彼らの目前で、金ではなく鉄によって祖国を取り戻すよう命じた。
§5.49.4instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solo urbis et natura inaequali et omnia, quae arte belli secunda suis eligi praepararive poterant, providit.
その後、彼は半分破壊された都市の、自然と起伏のある土地において、地形が許す限りで戦列を整え、軍事技術によって味方に有利に選択され、あるいは準備され得るすべてのことを事前に手配した。
§5.49.5Galli nova re trepidi arma capiunt iraque magis quam consilio in Romanos incurrunt.
ガリア人は予期せぬ事態に慌てふためいて武器を取り、思慮よりもむしろ怒りに駆られてローマ人へと突撃した。
iam verterat fortuna, iam deorum opes humanaque consilia rem Romanam adiuvabant.
いまや運命は一転しており、いまや神々の力と人間の智謀がローマの国勢を助けていた。
igitur primo concursu haud maiore momento fusi Galli sunt, quam ad Aliam vicerant.
それゆえ、最初の衝突において、ガリア人は彼らがアリア川で勝利したときと大差ない容易さで敗走させられた。
§5.49.6iustiore altero deinde proelio ad octavum lapidem Gabina via, quo se ex fuga contulerant, eiusdem ductu auspicioque Camilli vincuntur.
その後、ガビイ街道の第8マイル標において、彼らが逃走して身を寄せた場所で、より本格的な第二の戦闘が行われ、同じカミッルスの指揮と鳥占のもとで彼らは打ち破られた。
ibi caedes omnia obtinuit; castra capiuntur, et ne nuntius quidem cladis relictus.
そこでは殺戮があらゆる場所を覆い、陣営は占領され、敗北の報告者さえも一人として残されなかった。
§5.49.7dictator recuperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit interque iocos militaris, quos inconditos iaciunt, Romulus ac parens patriae conditorque alter urbis haud vanis laudibus appellabatur.
敵から祖国を取り戻した独裁官は、凱旋式を挙行して市内に帰還し、兵士たちが即興でぶしつけに投げかける冗談の中で、「ロムルス」、「祖国の父」、「都市の第二の創建者」と、決して大げさではない賛辞をもって呼ばれた。
§5.49.8Servatam deinde bello patriam iterum in pace haud dubie servavit, cum prohibuit migrari Veios et tribunis rem intentius agentibus post incensam urbem et per se inclinata magis plebe ad id consilium;
こうして戦争において救われた祖国を、彼は平和においても再び疑いなく救った。 それは、都市が焼失した後に、護民官たちがその計画をより熱心に推し進め、平民自身もその計画へとより傾いていたにもかかわらず、彼がウェイイへの移住を禁じたときであった。
§5.49.9eaque causa fuit non abdicandae post triumphum dictaturae senatu obsecrante, ne rem publicam in incerto relinqueret statu.
そして、これこそが、国家を不安定な状態のまま残さないようにとの元老院の懇願を受け、彼が凱旋式の後に独裁官を辞職しなかった理由であった。