§5.48.1sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrumque exercitum urgebat,
しかし、包囲戦と戦争のあらゆる惨禍の中でも、何よりもまず飢えが両軍を苦しめていた。
§5.48.2Gallos pestilentia etiam, cum loco iacente inter tumulos castra habentes tum ab incendiis torrido et vaporis pleno cineremque, non pulverem modo ferente, cum quid venti motum esset.
ガリア人には疫病も加わっていた。 彼らは丘の間の低地に陣営を構えていた上に、そこは火災によって熱せられ、熱気に満ち、風が少しでも吹くと、単なる塵だけでなく灰を巻き上げるような場所であったからである。
§5.48.3quorum intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta, cum aestu et angore vexata vulgatis velut in pecua morbis morerentur, iam pigritia singulos sepeliendi promiscue acervatos cumulos hominum urebant; bustorumque inde Gallicorum nomine insignem locum fecere.
彼らの部族はこの疫病に最も耐性がなく、湿気と寒さに慣れていたため、暑さと息苦しさに悩まされて、家畜のように感染病が広がり次々と死んでいった。 やがて一人ずつ埋葬することの億劫さから、乱雑に積み重ねた死体の山を彼らは焼き、それ以来、その場所を「ガリアの火葬場」の名で有名な場所とした。
indutiae deinde cum Romanis factae §5.48.4et conloquia permissu imperatorum habita;
その後、ローマ人との間に休戦が結ばれ、将軍たちの許可のもとで会談が行われた。
in quibus cum identidem Galli famem obicerent eaque necessitate ad deditionem vocarent, dicitur avertendae eius opinionis causa multis locis panis de Capitolio iactatus esse in hostium stationes.
それらの会談の中で、ガリア人が度々ローマ人の飢えを指摘し、その困窮を理由に降伏を促した際、その見方をそらすために、カピトリウムから多くの場所でパンが敵の哨所へと投げ落とされたと言われている。
§5.48.5sed iam neque dissimulari neque ferri ultra fames poterat.
しかし、もはや飢えを隠すことも、これ以上耐えることもできなかった。
itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet, magistrum equitum L. Valerium a Veis adducere exercitum iubet, parat instruitque, quibus haud inpar adoriatur hostes,
それゆえ、独裁官が自らアルデアで徴兵を行っている間、彼は騎兵長官ルキウス・ウァレリウスにウェイイから軍を率いてくるよう命じ、敵に劣らぬ戦力で立ち向かえるよう兵を用意し、整えていた。
§5.48.6interim Capitolinus exercitus stationibus vigiliisque fessus superatis tamen humanis omnibus malis, cum famem unam natura vinci non sineret,
その一方、カピトリウムの軍勢は、哨戒と夜警に疲れ果て、それでもなお人間的なあらゆる苦痛を克服していたが、ただ飢えだけは、自然が克服することを許さなかった。
§5.48.7diem de die prospectans, ecquod auxilium ab dictatore appareret, postremo spe quoque iam, non solum cibo deficiente et, cum stationes procederent, prope obruentibus infirmum corpus armis vel dedi vel redimi se, quacumque pactione possent, iussit iactantibus non obscure Gallis haud magna mercede se ad duci posse, ut obsidionem relinquant.
彼らは独裁官からの救援が少しでも現れないかと日々待ち望んでいたが、ついに食糧だけでなく希望も尽き、哨戒に出る際にも武器の重さで弱り切った体が押し潰されそうになるに及んで、いかなる協定によってであれ、降伏するか身代金を払って和を乞うことを要求した。 その一方でガリア人たちも、それほど大きくない対価で、自分たちが包囲を解く気になり得ると、あからさまにほのめかしていた。
§5.48.8tum senatus habitus tribunisque militum negotium datum, ut paciscerentur, inde inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum, regulum Gallorum, conloquio transacta res, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum.
そこで元老院が開かれ、軍事政務官たちに交渉の任務が与えられた。 その後、軍事政務官クィントゥス・スルピキウスとガリア人の小王ブレンヌスとの会談によって交渉がまとまり、やがて諸民族を支配することになる民の身代金は、金千ポンドと定められた。
§5.48.9rei foedissimae per se adiecta indignitas est: pondera ab Gallis adlata iniqua, et tribuno recusante additus ab insolente Gallo ponderi gladius auditaque intoleranda Romanis vox: vae victis.
それ自体極めて不名誉な事態に、さらなる屈辱が加わった。 ガリア人たちが持ってきた分銅は不当なものであり、軍事政務官がこれを拒むと、不遜なガリア人が分銅に剣を付け加え、ローマ人にとって耐え難い言葉が聞かれた。 「敗者に災いあれ」と。