§5.43.1Galli quoque per aliquot dies in tecta modo urbis nequiquam bello gesto cum inter incendia ac ruinas captae urbis nihil superesse praeter armatos hostes viderent nequaquam tot cladibus territos nec flexuros ad deditionem animos ni vis adhiberetur, experiri ultima et impetum facere in arcem statuunt.
高卢人也在几天内徒劳地仅对城市中的房屋发动战争,当他们看到在被攻占之城的烈火与废墟中,除了武装的敌人之外一无所剩,而这些敌人绝未因如此多的灾难而胆怯,若不施加武力也绝不会屈服投降,于是他们决定尝试最后的手段,对卫城发起进攻。
§5.43.2prima luce signo dato multitudo omnis in foro instruitur; inde clamore sublato ac testudine facta subeunt.
黎明时分,信号发出,所有的人群在广场上列队;随后他们发出呐喊,结成龟甲阵向上推进。
adversus quos Romani nihil temere nec trepide; ad omnis aditus stationibus firmatis, qua signa ferri videbant, ea robore virorum opposito scandere hostem sinunt, quo successerit magis in arduum, eo pelli posse per proclive facilius rati.
面对他们,罗马人既不鲁莽也不惊慌;在所有的通道巩固了守备,在看到敌军旗帜推进的地方,他们部署了精锐兵力,容许敌人向上攀爬,因为他们认为敌人越是往陡峭的高处攀登,就越容易顺着斜坡将其击退。
§5.43.3medio fere clivo restitere atque inde ex loco superiore, qui prope sua sponte in hostem inferebat, impetu facto strage ac ruina fudere Gallos, ut numquam postea nec pars nec universi temptaverint tale pugnae genus.
他们大约在山坡中途停下,随后从高处(这高处几乎自发地赋予了他们冲向敌人的势能)发起突击,以大屠杀和毁灭击溃了高卢人,以至于此后无论是他们的一部分还是全体,都再也没有尝试过这种战斗方式。
§5.43.4omissa itaque spe per vim atque arma subeundi obsidionem parant, cuius ad id tempus inmemores et quod in urbe fuerat frumentum incendiis urbis absumpserant, et ex agris per eos ipsos dies raptum omne Veios erat.
因此,他们放弃了凭武力和武器攻上去的希望,开始准备围攻战。 在此之前他们从未考虑过此事,因为城里原有的粮食已被城市的大火烧毁,而在这几天里从田野中掠夺的所有粮食也都已被运往维哀。
§5.43.5igitur exercitu diviso partim per finitimos populos praedari placuit, partim obsidere arcem, ut obsidentibus frumentum populatores agrorum praeberent.
于是,他们将军队一分为二,决定一部分去邻近部落中进行掠夺,一部分围困卫城,以便让在田野掠夺的人能向围城者提供粮食。
§5.43.6proficiscentes Gallos ab urbe ad Romanam experiendam virtutem fortuna ipsa Ardeam, ubi Camillus exulabat, duxit; §5.43.7qui maestior ibi fortuna publica quam sua cum dis hominibusque accusandis senesceret, indignando mirandoque, ubi illi viri essent, qui secum Veios Faleriosque cepissent, qui alia bella fortius semper quam felicius gessissent, §5.43.8repente audit Gallorum exercitum adventare atque ideo pavidos Ardeates consultare.
命运本身将从城市出发、企图考验罗马人勇武的高卢人导向了阿尔代亚,那是卡米卢斯流亡的地方;他在那里,为国家的命运比为自己的命运更为悲伤,在怨天尤人中逐渐老去,他愤怒而惊异地自问,那些曾与他一同攻克维哀和法莱里的勇士们如今身在何处,那些在其他战争中总是作战英勇而非凭借幸运的勇士们如今又在何处,忽闻高卢军队逼近,阿尔代亚人因恐惧而商讨对策。
nec secus quam divino spiritu tactus cum se in mediam contionem intulisset abstinere suetus ante talibus conciliis,
他虽以前习惯于远离此类集会,此时却如同受到神灵感召一般,步入了集会中央,