§5.41.1Romae interim satis iam omnibus ut in tali re ad tuendam arcem compositis turba seniorum domos regressi adventum hostium obstinato ad mortem animo expectabant.
与此同时在罗马,在如此局势下保卫卫城的所有准备工作已准备就绪,老人们便返回家中,以视死如归的坚决态度等待着敌人的到来。
§5.41.2qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunae pristinae honorumque ac virtutis insignibus morerentur, quae augustissima vestis est tensas ducentibus triumphantibusve, ea vestiti medio aedium eburneis sellis sedere.
他们之中曾任库鲁里斯高级政务官的人,为了能在昔日的幸运、荣誉与美德的标志中死去,便穿上了在引导圣车或举行凯旋式时最庄严的礼服,坐在住宅中央的象牙椅上。
§5.41.3sunt qui M. Folio pontifice maximo praefante carmen devovisse eos se pro patria Quiritibusque Romanis tradant.
有人记载,在最高祭司马尔库斯·福里乌斯领诵誓言下,他们为了祖国和罗马公民(奎里特斯)而献祭了自己。
Galli §5.41.4et quia interposita nocte a contentione pugnae remiserant animos et quod nec in acie ancipiti usquam certaverant proelio nec tum impetu aut vi capiebant urbem, sine ira, sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente Collina porta in forum perveniunt circumferentes oculos ad templa deum arcemque solam belli speciem tenentem.
高卢人既因为度过了一夜而从战斗的紧张中放松了心情,又因为他们从未在任何不确定的战场上交锋,当时也不是靠强攻或武力夺取城市,因而在次日毫无愤怒与狂热地进入了城内,穿过敞开的科利纳门来到广场,向四周张望着神殿,以及唯一还保留着战争面貌的卫城。
§5.41.5inde modico relicto praesidio, ne quis in dissipatos ex arce aut Capitolio impetus fieret, dilapsi ad praedam vacuis occursu hominum viis pars in proxima quaeque tectorum agmine ruunt, pars ultima, velut ea demum intacta et referta praeda, petunt;
随后,他们留下一支人数适中的守备队,以防有人从卫城或卡皮托利乌姆对分散的高卢人发动袭击。 他们沿着空无一人的街道散开去寻找战利品,一部分人结队冲进最近的房屋,另一部分人则前往最远处的房屋,仿佛只有那里才是未被触及且装满战利品的地方。
§5.41.6inde rursus ipsa solitudine absterriti, ne qua fraus hostilis vagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca conglobati redibant;
接着,他们再次被这寂静本身所吓倒,唯恐某种敌人的阴谋会乘他们分散时袭击他们,于是又集结成群,退回到广场及广场附近的区域。
§5.41.7ubi eos plebis aedificiis obseratis, patentibus atriis principum maior prope cunctatio tenebat aperta quam clausa invadendi;
在那里,平民的房屋大门紧闭,而显贵们的前庭却敞开着,这让他们在侵入敞开的场所时比侵入封闭的场所产生了几乎更大的犹豫。
§5.41.8adeo haud secus quam venerabundi intuebantur in aedium vestibulis sedentes viros praeter ornatum habitumque humano augustiorem maiestate etiam, quam vultus gravitasque oris prae se ferebat, simillimos dis.
甚至,他们极其崇敬地注视着坐在住宅门廊里的男人们,这些人除了超越凡人的华丽装饰和装束之外,连其面容和表情的庄重所展现出的威严,也使他们极像神明。
§5.41.9ad eos velut ad simulacra versi cum starent, M. Papirius, unus ex iis, dicitur Gallo barbam suam, ut tum omnibus promissa erat, permulcenti scipione eburneo in caput incusso iram movisse atque ab eo initium caedis ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos;
当高卢人站在他们面前,仿佛在瞻仰神像一般时,据传其中一位老人马尔库斯·帕皮里乌斯,用他的象牙手杖猛击了一名高卢人的头部,当时正抚摸着帕皮里乌斯胡须的那名高卢人——那时所有人都留着长须——因此被激怒,屠杀便由此开始,其余的老人也都在自己的座位上被杀害。
§5.41.10post principum caedem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis inici ignes.
在显贵们被屠杀之后,此后便没有凡人能幸免,房屋被劫掠一空,并在财物被搜刮干净后被纵火焚烧。