§5.40.1haec inter seniores morti destinatos iactata solacia.
这些是在注定面对死亡的老人们之间交谈的慰藉之词。
versae inde adhortationes ad agmen iuvenum, quos in Capitolium atque in arcem prosequebantur, commendantes virtuti eorum iuventaeque urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis victricis, quaecumque reliqua esset fortuna.
随后,勉励之词转向了前往卡皮托利乌姆和卫城的青年队伍。 老人们在目送他们时,将残留的无论何种命运,都托付给这些青年以及这座三百六十年来在所有战争中都无往不胜的城市的勇气与青春。
§5.40.2digredientibus, qui spem omnem atque opem secum ferebant, ab iis, qui captae urbis non superesse statuerant exitio, §5.40.3cum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio incerta nunc hos nunc illos sequentium rogitantiumque viros natosque, cui se fato darent, nihil, quod humani superesset mali, relinquebant.
当那些携带着全部希望与救助的人们,与那些决心不从被占领城市的毁灭中幸存下来的人们告别时,不仅事态本身及其景象令人哀伤,而且女人们的哭泣和盲目的奔跑——她们时而跟随这群人,时而跟随那群人,并询问她们的丈夫和儿子要把自己交托给怎样的命运——使得人间的一切悲惨无以复加。
§5.40.4magna pars tamen earum in arcem suos persecutae sunt nec prohibente ullo nec vocante, quia, quod utile obsessis ad minuendam inbellem multitudinem, id parum humanum erat.
然而,她们中的很大一部分人还是跟随自己的亲人去了卫城,既无人阻拦,也无人召唤,因为尽管减少非战斗人员的数量对受围困者有利,但这太不近人道了。
§5.40.5alia maxime plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis nec alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa velut agmine iam uno petiit Ianiculum.
另一大群主要由平民组成的群众,由于如此狭小的山丘既容纳不下他们,在如此严重的粮食短缺中也无法养活他们,便涌出城外,仿佛排成了一支队伍,向雅尼库鲁姆山走去。
§5.40.6inde pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas sine ullo duce aut consensu suam quisque spem, sua consilia communibus deploratis sequentes.
从那里开始,一部分人散落到田野中,一部分人前往邻近的城市,在没有首领和共识的情况下,各自在公共希望破灭后追求自己的希望和计划。
§5.40.7flamen interim Quirinalis virginesque Vestales omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum ferenda, quae, quia vires ad omnia ferenda deerant, relinquenda essent, consultantes, quisve ea locus fideli adservaturus custodia esset,
与此同时,奎里努斯的祭司和维斯塔贞女搁置了对自己财产的关心,商讨着哪些圣物应该随身携带,哪些圣物因为没有力量全部带走而必须留下,以及什么地方能提供忠实的看守来保存它们。
§5.40.8optimum ducunt condita in doliolis sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere; cetera inter se onere partito ferunt via, quae sublicio ponte ducit ad Ianiculum.
他们认为最稳妥的办法是将圣物放入小瓮中,埋在最靠近奎里努斯祭司住宅的神龛里(现在那里在宗教上是禁止吐唾沫的);其余的圣物由他们分担重量,沿着通过苏布里基乌斯桥通往雅尼库鲁姆山的道路运送。
in eo clivo eas cum L. Albinius, §5.40.9de plebe homo, conspexisset plaustro coniugem ac liberos avehens inter ceteram turbam, quae inutilis bello urbe excedebat,
在那段斜坡上,当卢基乌斯·阿尔比尼乌斯—— 一个平民出身的人——在那些因对战争无用而离开城市的其余人群中,正用马车运送着自己的妻子和儿女,看到了她们。
§5.40.10salvo etiam tum discrimine divinarum humanarumque rerum, religiosum ratus sacerdotes publicas sacraque populi Romani pedibus ire ferrique ac suos in vehiculo conspici, descendere uxorem ac pueros iussit, virgines sacraque in plaustrum inposuit et Caere, quo iter sacerdotibus erat, pervexit.
即使在那时,神圣事物与世俗事物的界限依然得到遵守,他认为国家的女祭司和罗马人民的圣物用脚行走、用手搬运,而自己的家人却坐在车上,这是对神明的不敬。 于是他命令妻子和孩子们下车,将贞女和圣物扶上马车,送往她们的目的地卡埃雷。