§5.39.1Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriae tam repentinae tenuit, et ipsi pavore defixi primum steterunt velut ignari, quid accidisset; deinde insidias vereri; postremo caesorum spolia legere armorumque cumulos, ut mos eis est, coacervare; §5.39.2tum demum, postquam nihil usquam hostile cernebatur, viam ingressi haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt.
高卢人也同样被如此突然的胜利奇迹惊呆了,他们自己起初也因恐惧而呆立着,仿佛不知道发生了什么;接着,他们开始害怕埋伏;最后,按照他们的习俗,他们收集被杀者的战利品并堆积起武器堆;直到最后,在任何地方都看不见敌对迹象之后,他们才踏上道路,在日落前不久抵达罗马城。
ubi cum praegressi equites non portas clausas, non stationem pro portis excubare, non armatos esse in muris rettulissent, aliud priori simile miraculum eos sustinuit; §5.39.3noctemque veriti et ignotae situm urbis inter Romam atque Anienem consedere exploratoribus missis circa moenia aliasque portas, quaenam hostibus in perdita re consilia essent.
在那里,当派去前方的骑兵回报称城门没有关闭、城门前没有哨兵值守、城墙上也没有武装人员时,另一个与前一个类似的奇迹让他们停下了脚步;由于害怕黑夜和对未知城市的布局不熟悉,他们便在罗马和阿尼奥河之间驻扎下来,并派出斥候在城墙和其他城门周围打探,想知道敌人在绝境中有什么计划。
Romani, §5.39.4cum pars maior ex acie Veios petisset quam Romam, nemo superesse quemquam praeter eos, qui Romam refugerant, crederet, conplorati omnes pariter vivi mortuique totam prope urbem lamentis inpleverunt.
而罗马人,由于从战场上逃往维伊的人比逃往罗马的人更多,没有人相信除了那些逃回罗马的人之外还有人幸存,因此,他们对活人和死人一并哀悼,哀号声几乎充满了整个城市。
§5.39.5privatos deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nuntiatum est; mox ululatus cantusque dissonos vagantibus circa moenia turmatim barbaris audiebant.
随后,在传来敌人已迫在眉睫的消息后,公共的恐慌使个人的悲哀麻木了;不久,他们听到了在城墙周围成群徘徊的蛮族人发出的狼嚎和不和谐的歌声。
§5.39.6omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque ad lucem alteram, ut identidem iam in urbem futurus videretur impetus; primo adventus, quia accesserant ad urbem — mansuros enim ad Aliam fuisse, nisi hoc consilii foret —; §5.39.7deinde sub occasum solis, quia haud multum diei supererat, ante noctem ratis invasuros; tum in noctem dilatum consilium esse, quo plus pavoris inferrent, postremo lux adpropinquans exanimare; §5.39.8timorique perpetuo ipsum malum continens fuit, cum signa infesta portis sunt inlata.
自那以后的所有时间,直到第二天的黎明,都让人们的心悬在空中,以至于一次次觉得对城市的袭击即将来临:首先是在他们刚到达时,因为他们已经逼近了城市——因为如果不是有这个计划,他们本该留在阿利亚的——;接着是在日落时分,因为白天所剩无几,他们认为敌人会在黑夜来临前发起进攻;然后他们认为计划被推迟到了夜间,以便制造更大的恐慌;最后,渐渐逼近的黎明让他们吓得魂飞魄散;当敌对的战旗被带到城门口时,灾难本身便与持续的恐惧紧密相连。
nequaquam tamen ea nocte neque insequenti die similis illi, quae ad Aliam tam pavide fugerat, civitas fuit.
然而,在那天夜里以及随后的日子里,这座城市绝不像在阿利亚那样惊恐溃逃的军队。
§5.39.9nam cum defendi urbem posse tam parva relicta manu spes nulla esset, placuit cum coniugibus ac liberis iuventutem militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere armisque §5.39.10et frumento conlato ex loco inde munito deos hominesque et Romanum nomen defendere; §5.39.11flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica a caede, ab incendiis procul auferre nec ante deseri cultum deorum, quam non superessent, qui colerent.
因为由于留下的兵力如此微薄,根本没有防守城市的希望,于是决定让适龄服役的青年和元老院的中坚力量,与他们的妻子和儿女一起,撤退到卫城和卡皮托利乌姆,并在那里,在那个坚固的地方收集武器和粮食,保卫神明、人类以及罗马的名字;让祭司和维斯塔贞女将公共圣物带到远离屠杀和火灾的地方,并且只要还有人崇拜,就绝不放弃对神明的崇拜。
§5.39.12si arx Capitoliumque, sedes deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris iuventus superfuerit inminenti ruinae urbis, facilem iacturam esse seniorum relictae in urbe utique peritura turbae.
如果作为神明居所的卫城和卡皮托利乌姆、作为公共决策首脑的元老院、以及服役青年能在城市迫在眉睫的毁灭中幸存下来,那么他们认为,留在城里、横竖难逃一死的那些老年人群众的损失,将是容易承受的。
§5.39.13et quo id aequiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque simul se cum illis palam dicere obituros nec his corporibus, quibus non anna ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.
为了让平民群众能以更平和的心态面对这一切,那些曾举行过凯旋式和担任过执政官的老人们公开宣布,他们将与那些人一同赴死,绝不用他们这既不能拿起武器也不能保卫祖国的身体,来加重武装人员本就匮乏的负担。