§5.39.1Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriae tam repentinae tenuit, et ipsi pavore defixi primum steterunt velut ignari, quid accidisset;
ガリア人をもまた、これほど不意の勝利の驚愕が呆然とさせたかのように捉え、彼ら自身も恐怖に縛られて、最初はまるで何が起こったのか分からないかのように立ち尽くしていた。
deinde insidias vereri; postremo caesorum spolia legere armorumque cumulos, ut mos eis est, coacervare;
その後、罠を恐れ、最後に、彼らの慣習であるように、倒れた者たちの戦利品を集め、武器の山を積み上げ始めた。
§5.39.2tum demum, postquam nihil usquam hostile cernebatur, viam ingressi haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt.
その後ようやく、どこにも敵の姿が見えなくなると、道を進み、日没の少し前にローマ市に到着した。
ubi cum praegressi equites non portas clausas, non stationem pro portis excubare, non armatos esse in muris rettulissent, aliud priori simile miraculum eos sustinuit;
そこで、先行した騎兵たちが、門は閉ざされておらず、門の前で見張る衛兵もおらず、城壁の上に武装した者もいないと報告すると、前の驚きに似た別の驚きが彼らを引き留めた。
§5.39.3noctemque veriti et ignotae situm urbis inter Romam atque Anienem consedere exploratoribus missis circa moenia aliasque portas, quaenam hostibus in perdita re consilia essent.
そして、夜になることと未知の都市の配置を恐れて、ローマとアニオ川の間に陣を敷き、城壁や他の門の周囲に斥候を派遣して、絶望的な状況の中で敵がどのような計画を抱いているかを探らせた。
Romani, §5.39.4cum pars maior ex acie Veios petisset quam Romam, nemo superesse quemquam praeter eos, qui Romam refugerant, crederet, conplorati omnes pariter vivi mortuique totam prope urbem lamentis inpleverunt.
ローマ人の方は、戦列からローマよりもウェイイへと向かった者の方が多かったため、ローマへ逃げ帰った者たちのほかに生存者は誰もいないと誰もが信じており、生きている者も死んだ者も同様に泣き叫ばれ、都市のほぼ全体が嘆きの声で満たされた。
§5.39.5privatos deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nuntiatum est;
その後、敵が接近しているとの知らせが届くと、公の恐怖が個々の哀悼を麻痺させた。
mox ululatus cantusque dissonos vagantibus circa moenia turmatim barbaris audiebant.
まもなく、群れをなして城壁の周りをうろつく未開人たちから、遠吠えや不協和な歌声が聞こえてきた。
§5.39.6omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque ad lucem alteram, ut identidem iam in urbem futurus videretur impetus;
それからというもの、次の日の夜明けまで、人々の心は常に張り詰め、今にも市への突撃が行われるのではないかと何度も思われた。
primo adventus, quia accesserant ad urbem — mansuros enim ad Aliam fuisse, nisi hoc consilii foret —;
最初は彼らの到着の時であった。 市に近づいたからには――もしこの計画がないのであれば、彼らはアッリアに留まっていたはずだからである。
§5.39.7deinde sub occasum solis, quia haud multum diei supererat, ante noctem ratis invasuros;
次いで日没の間際には、もう一日の時間はほとんど残されていないのだから、夜の前に襲撃してくるだろうと考えた。
tum in noctem dilatum consilium esse, quo plus pavoris inferrent, postremo lux adpropinquans exanimare;
その後、より大きな恐怖を与えるために、計画は夜へと延期されたのだと考えた。 最後には、近づきつつある夜明けが人々を恐怖させた。
§5.39.8timorique perpetuo ipsum malum continens fuit, cum signa infesta portis sunt inlata.
そして、絶え間ない恐怖に災厄そのものが直接続き、敵の軍旗が門へと向けられた。
nequaquam tamen ea nocte neque insequenti die similis illi, quae ad Aliam tam pavide fugerat, civitas fuit.
しかし、その夜も、その翌日も、市民(国家)の様子は、アッリアであれほど怯えて逃げ出したあの人々とは決して似ていなかった。
§5.39.9nam cum defendi urbem posse tam parva relicta manu spes nulla esset, placuit cum coniugibus ac liberis iuventutem militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere armisque
というのも、これほどわずかな守備隊しか残されていない状態では、市を防衛できるという希望は全くなかったため、軍務に就ける若者たちと元老院の精鋭が、妻や子供たちとともに、砦とカピトリウムへと退くことが決定されたからである。
§5.39.10et frumento conlato ex loco inde munito deos hominesque et Romanum nomen defendere;
そして、食糧を集めた上で、そこ(カピトリウム)の堅固な場所から、神々と人間、そしてローマの名を守ることが決定された。
§5.39.11flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica a caede, ab incendiis procul auferre nec ante deseri cultum deorum, quam non superessent, qui colerent.
神官とウェスタの巫女たちが、公の聖なる品々を殺戮や放火から遠くへと避難させ、神々を崇拝する者が生き残っている限り、神々の崇拝を絶やさないことが決定された。
§5.39.12si arx Capitoliumque, sedes deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris iuventus superfuerit inminenti ruinae urbis, facilem iacturam esse seniorum relictae in urbe utique peritura turbae.
もし神々の居所である砦とカピトリウム、公の意志決定の頭脳である元老院、そして軍務に就く若者たちが、迫り来る市の破滅を生き延びるならば、市内に取り残され、どうせ死ぬ運命にある老人たちの群れの喪失は、容易に耐えうるものであると考えられた。
§5.39.13et quo id aequiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque simul se cum illis palam dicere obituros nec his corporibus, quibus non anna ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.
そして、平民の群衆がそのことをより平穏な心で受け入れるように、凱旋式の栄誉を得た者や執政官経験者である老人たちが、同時に自分たちも彼らとともに死を迎えるつもりであると公然と表明し、武器を取ることも祖国を守ることもできないこの肉体をもって、武装した者たちの不足をさらに重くすることはしないと言った。