Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §5.37.1-5.37.8

高卢人进军罗马与双方在阿利亚河对峙

第 296 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

面对高卢人向罗马的神速进军,罗马的军事论坛缺乏危机感,仅进行了敷衍的征兵,最终在阿利亚河附近才艰难地迎击敌军。

§5.37.1cum tanta moles mali instaret — adeo obcaecat animos fortuna, ubi vim suam ingruentem refringi non vult —, civitas, quae adversus Fidenatem ac Veientem hostem aliosque finitimos populos ultima experiens auxilia dictatorem multis tempestatibus dixisset, §5.37.2ea tunc invisitato atque inaudito hoste ab Oceano terrarumque ultimis oris bellum ciente nihil extraordinarii imperii aut auxilii quaesivit.
当如此巨大的灾祸步步逼近之时——当命运不愿其汹涌而来的力量受到阻挡时,它竟如此使人蒙蔽——这个国家,在对抗菲德奈和维伊等敌国以及其他邻近民族时,曾多次诉诸最后的救济手段而任命独裁官,此时,面对从未见过、也从未听闻的敌人从大洋和大地最遥远的边缘挑起战争,却既没有寻求任何临时的指挥权,也没有寻求非常的援助。
§5.37.3tribuni, quorum temeritate bellum contractum erat, summae rerum praeerant dilectumque nihilo accuratiorem, quam ad media bella haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli habebant.
那些因其轻率而招致战争的军事论坛主持着大局,他们进行的征兵工作,比起平时应对中等规模战争所惯用的做法毫无更加周详之处,甚至还刻意贬低战争的传闻。
§5.37.4interim Galli, postquam accepere ultro honorem habitum violatoribus iuris humani elusamque legationem suam esse, flagrantes ira, cuius inpotens est gens, confestim signis convulsis citato agmine iter ingrediuntur.
与此同时,高卢人得知对违反人道法的人反而给予了荣誉,而他们自己的使团则遭到了愚弄,便燃起了其种族无法自制的怒火,立即拔营起兵,以极快的军容踏上征途。
§5.37.5ad quorum praetereuntium raptim tumultum cum exterritae urbes ad arma concurrerent fugaque agrestium fieret, Romam se ire magno clamore significabant, quacumque ibant, equis virisque longe ac late fuso agmine inmensum obtinentes loci.
在他们疾速通过的喧嚣声中,惊恐万分的各城镇纷纷奔向武器,乡民四处逃散,而高卢人一路上大声宣告他们要去罗马,其人马铺天盖地、散布极广的军阵占领了无边无际的土地。
§5.37.6sed antecedente fama nuntiisque Clusinorum, deinceps inde aliorum populorum, plurimum terroris Romam celeritas hostium tulit, §5.37.7quippe quibus velut tumultuario exercitu raptim ducto aegre ad undecimum lapidem occursum est, qua flumen Alia Crustuminis montibus praealto defluens alveo haud multum infra viam Tiberino amni miscetur.
然而,尽管传言以及克卢修姆人、继而是其他民族的信使接连传来警报,但真正给罗马带来最大恐慌的,却是敌人神速的行军,因为罗马人仅凭一支临时拼凑、仓促率领的军队,才艰难地在第十一里石处迎击他们。 在此处,阿利亚河从克鲁斯图梅里乌姆山脉倾泻而下,河床极深,在道路下方不远处与台伯河汇合。
§5.37.8iam omnia contra circaque hostium plena erant, et nata in vanos tumultus gens truci cantu clamoribusque variis horrendo cuncta conpleverant sono.
此刻,前方和周围已全是敌人,而这个天生热衷于虚妄喧嚣的民族,正以凄厉的歌声和各种嘈杂的喊叫,使万物充斥着令人毛骨悚然的巨响。

词汇与语法注释

  1. 5.37.1civitas — 主格名词,全句的主语。由于关系从句 `quae ... dixisset` 的插入,以及下一节(§5.37.2)开头指示代词 `ea` 对主语的重新引出,导致其与主句动词 `quaesivit`(§5.37.2)之间存在较长的距离。
  2. 5.37.3nihilo — 表示度量差别的夺格(意为“毫不”、“一点也不”),用作副词性修饰比较级 `accuratiorem`。
  3. 5.37.7occursum est — 不及物动词 `occurrere`(“迎击”、“遭遇”)的完成时被动无人称表达。其语义上的支配对象为与格关系代词 `quibus`(指代前句的 `hostium`),整句意为“(罗马人)艰难地迎击了他们”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §5.37.1-5.37.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:5.37.1-5.37.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。