Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §5.36.1-5.36.12

罗马使节违法参战与高卢人的抗议

第 295 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗马使节违反万民法直接参战,法比乌斯斩杀高卢将领引发高卢人抗议。高卢人要求交出肇事者,但罗马民会反而将法比乌斯等人选为翌年的军事论坛,导致战争一触即发。

§5.36.1mitis legatio, ni praeferoces legatos Gallisque magis quam Romanis similes habuisset.
使团本是温和的,若非其使节过于凶悍、更像高卢人而非罗马人的话。
quibus, postquam mandata ediderunt in concilio Gallorum, datur responsum: §5.36.2etsi novum nomen audiant Romanorum, tamen credere viros fortes esse, quorum auxilium a Clusinis in re trepida sit inploratum; §5.36.3et quoniam legatione adversus se maluerint quam armis tueri socios, ne se quidem pacem, quam illi adferant, aspernari, si Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam colant Clusini, partem finium concedant; aliter pacem impetrari non posse.
在他们在高卢人的会议上陈述了使命之后,得到了如下答复:虽然他们是第一次听到罗马人的名字,但他们仍然相信他们是勇敢的人,因为克卢修姆人在危急关头曾向他们乞求援助;既然他们宁愿通过外交使团而不是通过武力来保护盟友免受他们的侵害,那么他们自己也不拒绝对方所带来的和平,只要克卢修姆人能给缺乏土地的高卢人让出部分领土,即克卢修姆人占有较广但未耕作的土地;否则,便无法获得和平。
§5.36.4et responsum coram Romanis accipere velle et, si negetur ager, coram iisdem Romanis dimicaturos, ut nuntiare domum possent, quantum Galli virtute ceteros mortales praestarent.
他们还希望在罗马人面前接受答复,如果土地遭到拒绝,他们将在这些相同的罗马人面前决战,以便他们能回家汇报,高卢人在勇气上是多么超越其他凡人。
L. §5.36.5quodnam id ius esset, agrum a possessoribus petere aut minari arma, Romanis quaerentibus, et quid in Etruria rei Gallis esset, cum illi se in armis ius ferre et omnia fortium virorum esse ferociter dicerent, accensis utrimque animis ad arma discurritur et proelium conseritur.
L. 当罗马人询问,向土地占有者索要土地或以武力相威胁究竟是什么道理,以及高卢人在伊特鲁里亚有什么事务时,高卢人蛮横地回答说,他们把法律带在武器中,一切都属于勇敢的人。 双方顿时怒火中烧,纷纷奔向武器,交战开始。
§5.36.6ibi iam urgentibus Romanam urbem fatis legati contra ius gentium arma capiunt.
在那里,命运已经逼近罗马城,使节们违反万民法拿起武器。
nec id clam esse potuit, cum ante signa Etruscorum tres nobilissimi fortissimique Romanae iuventutis pugnarent; tantum eminebat peregrina virtus.
这件事不可能隐瞒,因为在伊特鲁里亚人的军旗前,有三位最显贵、最勇敢的罗马青年在战斗;异邦人的英勇是如此引人注目。
§5.36.7quin etiam Q. Fabius evectus extra aciem equo ducem Gallorum ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem per latus transfixum hasta occidit; spoliaque eius legentem Galli agnovere, perque totam aciem Romanum legatum esse signum datum est.
甚至,昆图斯·法比乌斯策马冲出战线,用标枪刺穿了一位正凶猛地向伊特鲁里亚人军旗冲锋的高卢将领的胁部,将其杀死;当他剥取其战利品时,高卢人认出了他,消息在整条战线上传开:他是罗马的使节。
§5.36.8omissa inde in Clusinos ira receptui canunt minantes Romanis.
于是,高卢人平息了对克卢修姆人的愤怒,一边鸣金收兵,一边威胁罗马人。
erant, qui extemplo Romam eundum censerent; vicere seniores, ut legati prius mitterentur questum iniurias postulatumque, ut pro iure gentium violato Fabii dederentur.
有人主张应立即进军罗马;但年长者的意见占了上风,决定先派出使节去控诉所受的不义,并要求交出法比乌斯兄弟,以惩罚其违反万民法的行为。
§5.36.9legati Gallorum cum ea, sicut erant mandata, exposuissent, senatui nec factum placebat Fabiorum, et ius postulare barbari videbantur; sed ne id, quod placebat, decerneret in tantae nobilitatis viris, ambitio obstabat.
当高卢人的使节按照授权陈述了这些情况后,元老院既不赞成法比乌斯兄弟的行为,又觉得蛮族的要求合乎情理;然而,要针对如此高贵家族的成员做出他们认为正确的决议,政治上的私心和包庇却成了阻碍。
§5.36.10itaque ne penes ipsos culpa esset, si clades forent Gallico bello acceptae, cognitionem de postulatis Gallorum ad populum reiciunt;
因此,为了防止在与高卢人的战争中遭受惨败时责任落在自己身上,他们将高卢人要求的审决权移交给了民众。
ubi tanto plus gratia atque opes valuere, ut, quorum de poena agebatur, tribuni militum consulari potestate in insequentem annum crearentur.
而在民众那里,私人交情和权势的作用如此之大,以至于那些本应受到惩罚的人,竟然被选为翌年具有执政官权力的军事论坛。
§5.36.11quo facto haud secus, quam dignum erat, infensi Galli bellum propalam minantes ad suos redeunt.
此事发生后,高卢人理所当然地被激怒,公开威胁要发动战争,随后返回了自己的同胞那里。
§5.36.12tribuni militum cum tribus Fabiis creati Q. Sulpicius Longus, Q. Servilius quartum, P. Cornelius Maluginensis.
与三位法比乌斯兄弟一同当选的军事论坛有:昆图斯·苏尔皮基乌斯·隆古斯、第四次当选的昆图斯·塞尔维利乌斯、以及普布利乌斯·科尔内利乌斯·马鲁吉嫩西斯。

词汇与语法注释

  1. 5.36.1mitis legatio, ni — 主句中省略了未完成过去时连系动词(esset),与由 ni(= nisi)引导的条件从句中的虚拟式过去完成时(habuisset)相呼应,构成与过去事实相反的虚拟条件句。
  2. 5.36.3egentibus agro — 名词 agro 为夺格,作为表示缺乏或需要的夺格(分离/缺乏夺格)隶属于分词 egentibus(源自 egere)。
  3. 5.36.5quid in Etruria rei Gallis esset — 由 quid 引导的间接疑问句。名词 rei 是部分属格(整体属格)修饰 quid,Gallis 是领有与格,字面意思是“对于高卢人来说在伊特鲁里亚有什么事务”。
  4. 5.36.10si clades forent Gallico bello acceptae — 词形 forent 是 essent 的替代形式。虚拟式未完成过去时(forent acceptae = acceptae essent)嵌套在由 ne 引导的否定目的从句中,表示在过去时态序列中可能发生的条件(“如果遭受战败的话”)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §5.36.1-5.36.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:5.36.1-5.36.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。