§5.37.1cum tanta moles mali instaret — adeo obcaecat animos fortuna, ubi vim suam ingruentem refringi non vult —, civitas, quae adversus Fidenatem ac Veientem hostem aliosque finitimos populos ultima experiens auxilia dictatorem multis tempestatibus dixisset, §5.37.2ea tunc invisitato atque inaudito hoste ab Oceano terrarumque ultimis oris bellum ciente nihil extraordinarii imperii aut auxilii quaesivit.
これほど大きな災いの脅威が差し迫っていたというのに――運命とは、押し寄せる自らの力が遮られるのを望まない時、それほどまでに人々の心を盲目にするものである――、かつてフィデナエやウェイイの敵、またその他の隣接する諸民族に対して、最後の手段に訴えて多くの危機において独裁官を任命してきたその国家は、その時には、これまで見たことも聞いたこともない敵が大洋や大地の極限の地から戦争を引き起こしているというのに、いかなる臨時の指揮権も増援も求めなかった。
§5.37.3tribuni, quorum temeritate bellum contractum erat, summae rerum praeerant dilectumque nihilo accuratiorem, quam ad media bella haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli habebant.
その無謀さによって戦争が引き起こされた軍事執政官たちが国政を司っていたが、彼らは、通常の軽微な戦争に対して実施されるのが常であったものより少しも入念ではない兵員募集を行い、戦争の深刻さを過小評価することさえしていた。
§5.37.4interim Galli, postquam accepere ultro honorem habitum violatoribus iuris humani elusamque legationem suam esse, flagrantes ira, cuius inpotens est gens, confestim signis convulsis citato agmine iter ingrediuntur.
一方ガリア人たちは、人道法の侵害者たちに対してむしろ名誉が与えられ、自分たちの使節団が愚弄されたと知るや、その部族が自制を欠いているところの怒りに燃え上がり、直ちに軍旗を引き抜き、強行軍で進軍を開始した。
§5.37.5ad quorum praetereuntium raptim tumultum cum exterritae urbes ad arma concurrerent fugaque agrestium fieret, Romam se ire magno clamore significabant, quacumque ibant, equis virisque longe ac late fuso agmine inmensum obtinentes loci.
彼らが急速に通過していくその騒ぎに驚いて、諸都市が武器を求めて駆け集まり、農民たちの逃亡が起こる中で、彼らはローマへ向かっているのだと大声で叫んで示し、行く先々で、馬と人で遠く広く展開した軍勢により、広大な土地を占拠していった。
§5.37.6sed antecedente fama nuntiisque Clusinorum, deinceps inde aliorum populorum, plurimum terroris Romam celeritas hostium tulit,
しかし、噂や、クルシウム人、さらにはそれに続く他の諸民族からの使者の知らせが先行していたものの、敵の迅速さこそが、ローマに最大の恐怖をもたらした。
§5.37.7quippe quibus velut tumultuario exercitu raptim ducto aegre ad undecimum lapidem occursum est, qua flumen Alia Crustuminis montibus praealto defluens alveo haud multum infra viam Tiberino amni miscetur.
というのも、彼らに対しては、あたかも即席の軍勢が急速に率いられたかのようにして、第11マイル石のところで辛うじて立ち向かうことができたからである。 そこでは、アリア川がクルストゥメリウムの山々から非常に深い川床を流れ下り、街道からさほど遠くない下流でテベレ川に合流している。
§5.37.8iam omnia contra circaque hostium plena erant, et nata in vanos tumultus gens truci cantu clamoribusque variis horrendo cuncta conpleverant sono.
すでに前方から周囲にかけてすべてが敵で満ちており、虚しい騒乱に生まれついたその部族は、凄まじい歌声と様々な叫び声によって、恐ろしい音で万物を満たしていた。