§5.35.1alia subinde manus Cenomanorum Etitovio duce vestigia priorum secuta eodem saltu favente Belloveso cum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt, locos tenuere.
此后不久,在埃蒂托维乌斯的率领下,塞诺马尼人的另一支队伍循着前人的足迹,在贝洛韦苏斯的协助下,通过同一森林跨越了阿尔卑斯山,占领了如今布里希亚和维罗纳城市所在的土地。
§5.35.2Libui considunt post hos Salluviique prope antiquam gentem Laevos Ligures incolentes circa Ticinum amnem.
在他们之后,利布伊人和萨鲁维人定居在提奇努斯河附近古老的莱维-利古里亚人部落旁。
Poenino deinde Boi Lingonesque transgressi, cum iam inter Padum atque Alpes omnia tenerentur, Pado ratibus traiecto non Etruscos modo, sed etiam Umbros agro pellunt; intra Appenninum tamen sese tenuere.
随后,波伊人和林戈内斯人越过波埃尼努斯山口,由于波河与阿尔卑斯山脉之间的所有土地均已被占领,他们便用木筏渡过波河,不仅将伊特鲁里亚人,还将温布里亚人逐出了他们的领土;不过他们自己仍停留在亚平宁山脉以内。
§5.35.3tum Senones, recentissimi advenarum, ab Utente flumine usque ad Aesim fines habuere.
随后,作为最新来访者的塞诺内斯人,占领了从乌腾斯河直到埃西斯河的领地。
hanc gentem Clusium Romamque inde venisse comperio; id parum certum est, solamne an ab omnibus Cisalpinorum Gallorum populis adiutam.
我得知该部落是从那里前往克卢修姆,并由此前往罗马的;但这并不十分确定:他们是单独行动,还是得到了所有山南高卢人部落的援助。
§5.35.4Clusini novo bello exterriti cum multitudinem, cum formas hominum invisitatas cernerent et genus armorum audirentque saepe ab iis cis Padum ultraque legiones Etruscorum fusas, quamquam adversus Romanos nullum eis ius societatis amicitiaeve erat, nisi quod Veientes consanguineos adversus populum Romanum non defendissent, legatos Romam, qui auxilium ab senatu peterent, misere.
克卢修姆人对这场新战争惊恐万分,因为他们看到了庞大的人数、从未见过的异样人容、以及他们的武器类型,并且经常听到伊特鲁里亚人的军团在波河这岸和对岸被他们击溃的消息。 尽管他们与罗马人之间没有任何同盟或友好关系,除了他们未曾为了协助维伊的血亲而对抗罗马人民之外,他们还是向罗马派出了使节,向元老院寻求援助。
§5.35.5de auxilio nihil impetratum; legati tres M. Fabi Ambusti filii missi, qui senatus populique Romani nomine agerent cum Gallis, ne, a quibus nullam iniuriam accepissent, socios populi Romani atque amicos oppugnarent.
关于援助一事,未获批准;但派出了三位使节,即马尔库斯·法比乌斯·安布斯图斯的儿子们,代表罗马元老院和人民与高卢人进行交涉,要求他们不要攻击罗马人民的盟友和朋友,因为他们并未从后者那里遭受任何不义。
§5.35.6Romanis eos bello quoque, si res cogat, tuendos esse; sed melius visum bellum ipsum amoveri, si posset, et Gallos, novam gentem, pace potius cognosci quam armis.
如果形势所迫,罗马人也将不得不通过战争来保护他们;但人们认为,如果可能的话,最好能避开战争本身,使高卢人这个新民族通过和平而非武力为人们所了解。