§5.34.1de transitu in Italiam Gallorum haec accepimus: Prisco Tarquinio Romae regnante Celtarum, quae pars Galliae tertia est, penes Bituriges summa imperii fuit; ii regem Celtico dabant.
关于高卢人迁入意大利之事,我们所闻如下:当塔尔奎尼乌斯·普里斯库斯在罗马统治之时,在占高卢三分之一的凯尔特人中,最高统治权掌握在比特里格斯人手中;他们向整个凯尔特部落提供国王。
Ambigatus is fuit, §5.34.2virtute fortunaque cum sua tum publica praepollens, quod in imperio eius Gallia adeo frugum hominumque fertilis fuit, ut abundans multitudo vix regi videretur posse.
此人即安比加图斯,他因自身和国家的德行与好运而极为强大,因为在他的统治下,高卢的物产和人口如此繁盛,以至于满溢的人群似乎几乎无法被统治。
§5.34.3hic magno natu ipse iam exonerare praegravante turba regnum cupiens Bellovesum ac Segovesum, sororis filios, inpigros iuvenes, missurum se esse in quas dii dedissent auguriis sedes ostendit: §5.34.4quantum ipsi vellent numerum hominum excirent, ne qua gens arcere advenientes posset.
此人如今已年事已高,渴望将自己的王国从这沉重的人口负担中解放出来,于是宣布他将派遣自己姐姐的儿子们——精力充沛的青年贝洛韦苏斯和塞戈韦苏斯,前往神明通过鸟占所指示的任何定居地:让他们召集自己所希望的任意数量的人口,使任何民族都无法阻挡他们的到来。
tum Segoveso sortibus dati Hercynii saltus; Belloveso haud paulo laetiorem in Italiam viam di dabant.
当时,塞戈韦苏斯通过抽签分得了赫耳库尼亚森林;而神明则将前往意大利的、令人愉快得多的路线赐予了贝洛韦苏斯。
§5.34.5is, quod eius ex populis abundabat, Bitariges, Arvernos, Senones, Haeduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos excivit.
他召集了自己子民中过剩的人口,即比特里格斯人、阿尔维尼人、塞诺内斯人、哈埃杜伊人、安巴里人、卡尔努特斯人和奥勒尔基人,随后出发。
profectus ingentibus peditum equitumque copiis in Tricastinos venit.
他率领着庞大的步兵和骑兵部队前行,来到了特里卡斯蒂尼人的领地。
Alpes inde oppositae erant; §5.34.6quas inexsuperabiles visas haud equidem miror nulladum via, quod quidem continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere libet, superatas.
从那里开始,阿尔卑斯山脉便阻挡在眼前;确实,我并不感到奇怪它们看起来是无法逾越的,因为在连续的记忆所及范围内,它们还从未被任何道路跨越过,除非人们乐意相信关于赫拉克勒斯的神话。
§5.34.7ibi cum velut saeptos montium altitudo teneret Gallos circumspectarentque, quanam per iuncta caelo iuga in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit, quod adlatum est advenas quaerentes agrum ab Salluvium gente oppugnari.
当高耸的山峦将高卢人如合围般困在彼处,而他们正环顾四周,寻找如何能越过那些与天相接的脊梁进入另一个世界时,一项宗教上的顾虑也使他们驻足,因为有消息传来,一些寻找土地的外来者正受到萨鲁维人的攻击。
§5.34.8Massilienses erant ii navibus a Phocaea profecti.
这些人是从福凯亚驾船出发的马西利亚人。
id Galli fortunae suae omen rati adiuvere, ut, quem primum in terram egressi occupaverant locum, patientibus Salluviis communirent.
高卢人认为这是他们自己命运的吉兆,于是协助他们,使他们得以在萨鲁维人的默许下,将他们登岸后首先占领的地方筑垒防守。
§5.34.9ipsi per Taurinos saltus vallemque Duriae Alpis transcenderunt fusisque acie Tuscis haud procul Ticino flumine, cum, in quo consederant, agrum Insubrium appellari audissent, cognominem Insubribus, pago Haeduorum, ibi omen sequentes loci condidere urbem; Mediolanium appellarunt.
他们自己则穿过陶里尼森林和杜里亚河谷跨越了阿尔卑斯山,在离提奇努斯河不远的一场交战中击败了伊特鲁里亚人;当他们听说自己定居的土地被称为“因苏布雷人领地”时,由于这与哈埃杜伊人的一个村落因苏布雷人同名,他们便顺从该地的吉兆,在彼处建立了一座城市,并命名为美迪奥拉尼乌姆。