§5.31.1eo munere delenita plebe nihil certatum est, quo minus consularia comitia haberentur.
随着平民因这一赠礼而安抚下来,关于举行执政官选举的大会便完全没有发生争执。
§5.31.2creati consules L. Valerius Potitus, M. Manlius, cui Capitolino postea fuit cognomen.
选出的执政官为卢基乌斯·瓦莱里乌斯·波提图斯和马尔库斯·曼利乌斯(他后来获得了卡皮托林作为家族名)。
hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator voverat Veienti bello.
这些执政官举办了独裁官马尔库斯·富里乌斯在维哀战争中曾许愿的大竞技会。
§5.31.3eodem anno aedes Iunonis reginae ab eodem dictatore eodemque bello vota dedicatur, celebratamque dedicationem ingenti matronarum studio tradunt.
同年,由同一位独裁官在同一场战争中许愿的女王朱诺神庙举行了奉献礼,据传,这一奉献仪式在已婚妇女们极大的热情中隆重举行。
§5.31.4Bellum haud memorabile in Algido cum Aequis gestum est fusis hostibus prius paene, quam manus consererent.
在阿尔吉杜斯山与埃魁人进行了一场不值一提的战争,在双方交手之前,敌人就几乎已被击溃。
§5.31.5Valerio, quod perseverantior in iis caedendis in fuga fuit, triumphus, Manlio, ut ovans ingrederetur urbem, decretum est.
瓦莱里乌斯因在追击并消灭逃跑的敌人时更为坚持而被授予凯旋式,而曼利乌斯则被允许以小凯旋式进入城市。
eodem anno novum bellum cum Volsiniensibus exortum; quo propter famem pestilentiamque in agro Romano ex siccitate caloribusque nimiis ortam exercitus duci nequivit.
同年,与沃尔西尼人爆发了新的战争;由于极度干旱和炎热导致罗马领土上发生饥荒和瘟疫,因而无法派军队前往那场战争。
ob quae Volsinienses Sappinatibus adiunctis superbia inflati ultro agros Romanos incursavere; §5.31.6bellum inde duobus populis indictum.
为此,沃尔西尼人联合萨皮纳特斯人,变得傲慢无礼,主动侵袭了罗马的领土;于是对这两个民族宣战。
C. Iulius censor decessit; in eius locum M. Cornelius suffectus, quae res postea religioni fruit, quia eo lustro Roma est capta; §5.31.7nec deinde umquam in demortui locum censor sufficitur.
监察官盖乌斯·尤利乌斯去世,马尔库斯·科尔内利乌斯被选为继任者,这件事后来成为宗教上的忌讳,因为在那五年期内罗马被攻占了;此后便再也没有在已故监察官的空缺上补选过监察官。
consulibusque morbo inplicitis placuit per interregnum renovari auspicia.
由于执政官们染上疾病,决定通过空位时期重新举行占卜以更新神启。
§5.31.8itaque cum ex senatus consulto consules magistratu se abdicassent, interrex creatur M. Furius Camillus, qui P. Cornelium Scipionem, is deinde L. Valerium Potitum interregem prodidit.
因此,当执政官根据元老院决议辞去职务时,马尔库斯·富里乌斯·卡米鲁斯被任命为空位执政官,他指名了普布利乌斯·科尔内利乌斯·西庇阿,随后西庇阿指名了卢基乌斯·瓦莱里乌斯·波提图斯为空位执政官。
§5.31.9ab eo creati sex tribuni militum consulari potestate, ut, etiam si cui eorum incommoda valetudo fuisset, copia magistratuum rei publicae esset.
由他选出了六名具有执政官权力的军事论坛,这样即使他们中有人身体不适,国家也会有充足的官吏。