§5.30.1senatum vero incitare adversus legem haud desistebat: ne aliter descenderent in forum, cum dies ferendae legis venisset, quam ut qui meminissent sibi pro aris focisque et deum templis ac solo, in quo nati essent, dimicandum fore.
然而,卡米鲁斯并未停止煽动元老院去反对这项法案:当通过法案的日子到来时,他们不应以其他方式前往广场,除非是作为那些记住自己必须为神坛、炉灶、神殿以及出生之土地而战的人。
§5.30.2nam quod ad se privatim attineat, si suae gloriae sibi inter dimicationem patriae meminisse sit fas, sibi amplum quoque esse urbem ab se captam frequentari, cotidie se frui monumento gloriae suae et ante oculos habere urbem latam in triumpho suo, insistere omnes vestigiis laudum suarum; §5.30.3sed nefas ducere desertam ac relictam ab dis inmortalibus incoli urbem et in captivo solo habitare populum Romanum et victrice patria victam mutari.
因为就他个人而言,如果在祖国的危难关头允许他记住自己的荣耀,那么自己所攻占的城市居民繁衍,对他来说也是一件光荣的事,这使他每天都能享用自己荣耀的丰碑,亲眼看见在自己的凯旋式中被展示的城市,并看见所有人踩在他荣誉的足迹上;但他认为,居住在一个被不朽诸神遗弃和舍弃的城市,罗马人民居住在被征服的土地上,以及用战败的城市来替换战胜的祖国,是不可宽恕的罪恶。
§5.30.4his adhortationibus principis concitati patres, senes iuvenesque, cum ferretur lex, agmine facto in forum venerunt dissipatique per tribus suos quisque tribules prensantes orare cum lacrimis coepere, §5.30.5ne eam patriam, pro qua fortissime felicissimeque ipsi ac patres eorum dimicassent, desererent, Capitolium, aedem Vestae, cetera circa templa deorum ostentantes; §5.30.6ne exulem, extorrem populum Romanum ab solo patrio ac diis penatibus in hostium urbem agerent eoque rem adducerent, ut melius fuerit non capi Veios, ne Roma desereretur.
受这位领袖鼓舞的贵族们,无论老少,在法案提出时,便列队来到广场,并分散到各个部落中,每个人拉住自己同部落的人,开始流泪恳求,不要抛弃那个他们自己和他们的父辈曾为之极其勇敢且幸运地战斗过的祖国,并指向卡皮托林、维斯塔神庙以及周围的其他神庙;不要把流离失所、被逐出家园的罗马人民从祖先的土地和家神身边赶往敌人的城市,也不要把事情带到这样的境地,即为了不让罗马被废弃,还不如不攻占维哀。
§5.30.7quia non vi agebant, sed precibus et inter preces multa deorum mentio erat, religiosum parti maximae fuit, et legem una plures tribus antiquarunt quam iusserunt.
因为他们并非诉诸武力,而是诉诸恳求,且在恳求中多次提到神明,这激发了大多数人的宗教敬畏,各部落以多出一票的优势否决了该法案,而非批准它。
§5.30.8adeoque ea victoria laeta patribus fuit, ut postero die referentibus consulibus senatus consultum fieret, ut agri Veientani septena iugera plebi dividerentur nec patribus familiae tantum, sed ut omnium in domo liberorum capitum ratio haberetur, vellentque in eam spem liberos tollere.
这次胜利给贵族带来了极大的喜悦,以至于在第二天,根据执政官的提议,元老院通过了一项决议:将维哀的土地按每人七由格分配给平民,不仅分配给家父,而且还要考虑到家中所有自由子女的人头,使他们愿意带着这种希望来抚养孩子。