Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §5.3.1-5.3.10

阿皮乌斯演说指责护民官的私心

第 262 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

阿皮乌斯·克劳狄乌斯向平民发表演说,指责护民官煽动叛乱并非为了平民的利益,而是为了他们自身的私利,并指出护民官最害怕的是各阶级间的和睦以及发放军饷。

§5.3.1is tum iam non promptus ingenio tantum, sed usu etiam exercitatus talem orationem habuit: §5.3.2“si umquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni plebis vestra, an sua causa seditionum semper auctores fuerint, id ego hoc anno desisse dubitari certum habeo; §5.3.3et cum laetor tandem longi erroris vobis finem factum esse, tur, quod secundis potissimum vestris rebus hic error est sublatus, et vobis et propter vos rei publicae gratulor.
此时,他不仅天资聪慧,而且经验丰富,发表了如下演说: “罗马公民们,如果过去曾有人怀疑,平民护民官煽动叛乱究竟是为了你们的利益还是为了他们自己的利益,那么我确信,这种怀疑在今年已经不复存在;我一方面为你们长期的迷误终于画上句号而感到高兴,另一方面,因这一迷误恰好是在你们最顺遂的时候被消除,而向你们、并为了你们向国家表示祝贺。
§5.3.4an est quisquam, qui dubitet nullis iniuriis vestris, si quae forte aliquando fuerunt, umquam aeque quam munere patrum in plebem, cum aera militantibus constituta sunt, tribunos plebis offensos ac concitatos esse?
难道有人会怀疑,平民护民官对你们所受的任何不公(如果碰巧曾有过的话),其愤怒与激昂程度,都远不及在给服役士兵制定军饷时,贵族对平民所作的恩赐吗?
§5.3.5quid illos aliud aut tum timuisse creditis aut hodie turbare velle nisi concordiam ordinum, quam dissolvendae maxime tribuniciae potestatis rentur esse?
你们认为他们当时所恐惧的、或者今天所企图扰乱的,除了各阶层之间的和睦之外,还能是什么? 而他们认为,这种和睦正是瓦解护民官特权最致命的因素。
§5.3.6sic hercule tamquam artifices inprobi opus quaerunt inquieti; semper aegri aliquid esse in re publica volunt, ut sit, ad cuius curationem a vobis adhibeantur.
确实,他们就像那些心怀不轨的工匠一样,因闲不住而寻找活计;他们希望国家总有某些病态,以便使自己能被你们起用来进行医治。
§5.3.7utrum enim defenditis, an inpugnatis plebem? utrum militantium adversarii estis, an causam agitis? quidquid patres faciunt, displicet, sive illud pro plebe sive contra plebem est, §5.3.8et quem ad modum cum servis suis vetant domini quicquam rei alienis hominibus esse pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri aecum censent, sic vos interdicitis patribus commercio plebis, ne nos comitate ac munificentia nostra provocemus plebem nec plebs nobis dicto audiens atque oboediens sit.
因为你们究竟是在保护平民,还是在攻击平民? 你们是服役士兵的对手,还是在为他们辩护? 贵族所做的一切,无论是为了平民还是反对平民,都让你们感到不快,正如主人禁止外人与自家的奴隶有任何接触,并认为对奴隶既不施恩也不加害才是合情合理的一样,你们也禁止贵族与平民往来,以免我们用我们的友善和慷慨去争取平民,也免得平民听从并服从我们的指令。
§5.3.9quanto tandem, si quicquam in vobis non dico civilis, sed humani animi esset, favere vos magis et, quantum in vobis esset, indulgere potius comitati patrum atque obsequio plebis oportuit?
说到底,如果你们心中哪怕有一点点——我且不说公民的——哪怕是做人的温情,你们难道不更应该支持、并在你们能力所及的范围内,更温和地对待贵族的友善和平民的顺从吗?
§5.3.10quae si perpetua concordia sit, quis non spondere ausit maximum hoc imperium inter finitimos brevi futurum esse?
而如果这种和睦能持久下去,谁又不敢保证,这个帝国在短期内必将成为邻国中最强大的国家呢? ”

词汇与语法注释

  1. §5.3.3tur — 底本中的 `tur` 被认为是副词 `tum` 的印刷错误或抄本误写,用以与前面的 `cum` 构成相关联结句式 `cum ... tum`(一方面……,尤其是在……时)。此处将其作 `tum` 理解,引导后面的原因从句 `quod`。
  2. §5.3.5dissolvendae maxime tribuniciae potestatis rentur esse — 在动词 `rentur`(他们认为)引导的间接引语中,关系代名词 `quam`(先行词为 `concordia ordinum`)作主语,省略的 `esse` 作系动词,而动副词属格短语 `dissolvendae ... potestatis` 作表语,表示性质、目的或倾向,意为“他们认为各阶级间的和睦最倾向于瓦解(即最有利于瓦解)护民官的特权”。
  3. §5.3.8interdicitis patribus commercio plebis — 此句采用了动词 `interdicere`(禁止)的经典句式,即被禁者用与格(`patribus`),被禁的事物/行为用夺格(`commercio plebis`),字面意为“你们禁止贵族与平民交往”。
  4. §5.3.9non dico civilis, sed humani animi — 这两个属格均为部分格属格,修饰条件句 `si quicquam ... esset` 中的 `quicquam`(任何、哪怕一点)。通过插入语 `non dico`(我不说、且不说)将 `civilis [animi]`(公民的精神)与 `humani animi`(人的精神)进行对比,意为“哪怕有一点——我且不说公民的,而是做人的——温情/精神”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §5.3.1-5.3.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:5.3.1-5.3.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。