§5.2.1cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione quam in oppugnatione esset, hibernacula etiam, res nova militi Romano, aedificari coepta, consiliumque erat hiemando continuare bellum.
由于罗马将领对包围战抱有比强攻更大的希望,因此他们甚至开始建造冬营地——这对罗马士兵来说是一件新鲜事——其意图是通过越冬来使战争持续下去。
§5.2.2quod postquam tribunis plebis iam diu nullam novandi res causam invenientibus Romam est adlatum, §5.2.3in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos hoc illud esse dictitantes, quod aera militibus sint constituta; nec se fefellisse id donum inimicorum veneno inlitum fore. venisse libertatem plebis; §5.2.4remotam in perpetuum et ablegatam ab urbe et ab re publica iuventutem iam ne hiemi quidem aut tempori anni cedere ac domos ac res invisere suas.
当这一消息传到罗马,传给那些长期以来苦于找不到任何变革借口的平民护民官时,他们冲进集会,煽动平民的情绪,反复声称,这正是给士兵制定军饷的真正后果;他们没有料错,仇敌的这份恩赐终将涂满毒药:平民的自由已被出卖;青年一代被永远隔绝并放逐于城市与国家事务之外,如今甚至连冬天或一年的季节更替也无法让他们退却,不能回家照看自己的家园和财产。
§5.2.5quam putarent continuatae militiae causam esse? nullam profecto aliam inventuros, quam ne quid per frequentiam iuvenum eorum, in quibus vires omnes plebis essent, agi de commodis eorum posset.
他们认为这种持续服役的原因是什么? 他们绝不可能找到其他原因,无非是想避免因那些蕴含着平民全部力量的青年聚集在一起,从而使有关他们利益的提案无法推行。
§5.2.6vexari praeterea et subigi multo acrius quam Veientes; quippe illos hiemem sub tectis suis agere egregiis muris situque naturali urbem tutantes, §5.2.7militem Romanum in opere ac labore nivibus pruinisque obrutum sub pellibus durare ne hiemis quidem spatio, quae omnium bellorum terra marique sit quies, arma deponentem.
此外,他们受到的折磨和奴役要比维伊人严酷得多;因为维伊人是在自己的屋檐下度过冬天,依靠优良的城墙和自然的地理优势保护城市,而罗马士兵则在严冬大雪和冰霜中,在帐篷下忍受着苦工与劳碌,甚至在冬天这个海陆战争皆得以停息的季节,也无法放下武器。
§5.2.8hoc neque reges neque ante tribuniciam potestatem creatam superbos illos consules neque triste dictatoris imperium neque inportunos decemviros iniunxisse servitutis, ut perennem militiam facerent, quod tribuni militum in plebe Romana regnum exercerent.
无论是君王,还是护民官特权创立前那些傲慢的执政官,亦或是独裁官那令人畏惧的命令,乃至那些纠缠不休的十人委员会,都从未施加过这等奴役——使兵役成为永久性的——因为军事护民官正对罗马平民实行君主般的统治。
quidnam illi consules dictatoresve facturi essent,
那些人若是做了执政官或独裁官,又会做出什么事来呢?
§5.2.9qui proconsularem imaginem tam saevam ac trucem fecerint? sed id accidere haud inmerito.
毕竟他们已将代理执政官的形象变得如此残暴和凶狠。 但这并非无因。
non fuisse ne in octo quidem tribunis militum locum ulli plebeio.
甚至在八位军事护民官中,都没有给任何平民留下一席之地。
§5.2.10antea trina loca cum contentione summa patricios explere solitos, nunc iam octoiuges ad imperia obtinenda ire,
以前,贵族们在极力争夺下也只能填补三个席位,现在他们却如同八马战车一般齐头并进地去夺取统治权,而那一群人中,竟然连一个平民都没有。
§5.2.11et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam, qui, si nihil aliud, admoneat collegas liberos et civis eorum, non servos militare, §5.2.12quos hieme saltem in domos ac tecta reduci oporteat et aliquo tempore anni parentis liberosque ac coniuges invisere et usurpare libertatem et creare magistratus.
无法在哪怕别无他用的情况下,去提醒他的同僚们:正在服兵役的是自由人及其同胞公民,而非奴隶,他们至少在冬天应该被带回自己的家园和屋檐下,并且在一年中的某个时候去探望父母、孩子和妻子,行使自由并选举政务官。
§5.2.13haec taliaque vociferantes adversarium haud inparem nacti sunt Ap. Claudium relictum a collegis ad tribunicias seditiones conprimendas, virum inbutum iam ab iuventa certaminibus plebeis, §5.2.14quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciae potestatis dissolvendae.
当他们大声疾呼这些及类似的话语时,碰上了一个绝非等闲之辈的对手——被同僚留下来平息护民官煽动乱局的阿皮乌斯·克劳狄乌斯,他自青年时代起就已在与平民的斗争中饱经锻炼,据记载,他曾在几年前建议通过同僚的否决权来瓦解护民官的权力。