Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §5.28.1-5.28.13

前往德尔斐的使团与对埃奎人的胜利

第 287 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

卡米鲁斯被元老院免除誓言,携黄金杯的使节虽被利帕里海盗捕获,但在提马西修斯的善意护送下安全抵达德尔斐。同时,在与埃奎人的战争中,埃米利乌斯与波斯图米乌斯率军作战,在经历恐慌和挫折后最终重建斗志并取得大胜。

§5.28.1Camillus, meliore multo laude, quam cum triumphantem albi per urbem vexerant equi, insignis, iustitia fideque hostibus victis cum in urbem redisset, taciti eius verecundiam non tulit senatus, quin sine mora voti liberaretur;
卡米鲁斯因以正义和信义征服敌人,比以往凯旋式时用白马载着他穿过城市赢得了大得多的赞誉,在他返回城市后,元老院无法对其保持沉默的谦逊态度视而不见,因而毫不延迟地免除了他的誓言。
§5.28.2crateramque auream donum Apollini Delphos legati qui ferrent, L. Valerius, L. Sergius, A. Manlius missi longa una nave haud procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti devehuntur Liparas.
作为给阿波罗神礼物的黄金杯,派遣携带它的使节L·瓦莱里乌斯、L·塞尔吉乌斯和A·曼利乌斯乘坐一艘长船出发,但在离西西里海峡不远的地方被利帕里海盗捕获,并被连夜带往利帕里。
§5.28.3mos erat civitatis velut publico latrocinio partam praedam dividere.
该国(利帕里)的习惯是分配通过公然掠夺而获得的战利品。
forte eo anno in summo magistratu erat Timasitheus quidam, Romanis vir similior quam suis, §5.28.4qui legatorum nomen donumque et deum, cui mitteretur, et doni causam veritus ipse multitudinem quoque, quae semper ferme regenti est similis, religionis iustae inplevit adductosque in publicum hospitium legatos cum praesidio etiam navium Delphos prosecutus Romam inde sospites restituit.
碰巧那一年,担任最高政务官的是一个叫提马西修斯的人,他更像罗马人,而不是他自己的同胞,他出于对使节之名、礼物、接受礼物的神以及赠礼缘由的敬畏,不仅使自己,也使几乎总是与统治者相似的民众心中充满正当的宗教敬畏,并在将使节引入国宾馆款待后,甚至派出船只护航直至德尔斐,随后让他们平安返回罗马。
§5.28.5hospitium cum eo senatus consulto est factum donaque publice data.
根据元老院决议,罗马与他建立了友好关系,并以国家名义赠送了礼物。
eodem anno in Aequis varie bellatum, adeo ut in incerto fuerit et apud ipsos exercitus et Romae, vicissent victine essent.
同年,对埃奎人的战争打得互有胜负,以至于在军队和罗马城内都不确定他们到底是战胜了还是战败了。
imperatores Romani fuere ex tribunis militum C. Aemilius, Sp. Postumius.
罗马的将领是由军事执政官C·埃米利乌斯和Sp·波斯图米乌斯担任。
§5.28.6primo rem communiter gesserunt; fusis inde acie hostibus Aemilium praesidio Verruginem obtinere placuit, Postumium fines vastare.
起初他们共同行动;随后由于在战场上击溃了敌人,决定由埃米利乌斯率守备队固守维鲁戈,波斯图米乌斯去劫掠敌境。
§5.28.7ibi eum incomposito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti Aequi terrore iniecto in proximos conpulere tumulos; pavorque inde Verruginem etiam ad praesidium alterum est perlatus.
在当地,波斯图米乌斯因取得战果而在行军中有些疏忽、队列不整,埃奎人乘机袭击他,制造恐慌并将他们逼上了附近的丘陵;这一恐慌甚至传到了另一守备队所在的维鲁戈。
§5.28.8Postumius suis in tutum receptis cum contione advocata terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignavissimo ac fugacissimo hoste, conclamat universus exercitus merito se ea audire et fateri admissum flagitium, sed eosdem correcturos esse neque diuturnum id gaudium hostibus fore.
波斯图米乌斯将部下撤至安全地带后召集大会,严厉斥责他们的恐慌与逃跑,指出他们是被最懦弱、最易逃跑的敌人击溃的,全军一致高喊:他们理应受到此番训斥并承认所犯下的耻辱,但他们会亲自纠正这一错误,敌人的快乐不会长久。
§5.28.9poscentes, ut confestim inde ad castra hostium duceret — et in conspectu erant posita in piano —, nihil poenae recusabant, ni ea ante noctem expugnassent.
他们要求波斯图米乌斯立刻带领他们前往敌军营地(敌营就设在平原上,清晰可见),并表示如果在夜幕降临前未能攻克敌营,他们甘愿接受任何惩罚。
§5.28.10conlaudatos corpora curare paratosque esse quarta vigilia iubet.
在赞扬了他们之后,他命令部下休整身体并在第四更天做好准备。
et hostes, nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea via, quae ferebat Verruginem, excluderent, fuere obvii proeliumque ante lucem — sed luna pernox erat — commissum est.
而敌人为了切断罗马人从丘陵夜间逃往通向维鲁戈之路的通道,也前来迎战,于是在黎明前——不过整夜都有月光——战斗打响了。
haud incertius diurno proelium fuit; §5.28.11sed clamor Verruginem perlatus, cum castra Romana crederent oppugnari, tantum iniecit pavoris, ut nequiquam retinente atque obsecrante Aemilio Tusculum palati fugerent.
这场战斗与白天的战斗一样胜负分明;但传到维鲁戈的呐喊声,使守军以为罗马营地遭到了袭击,从而引起了巨大的恐慌,以至于尽管埃米利乌斯极力阻拦和恳求,他们依然溃散并逃往图斯库鲁姆。
§5.28.12inde fama Romam perlata est Postumium exercitumque occisum.
由此,波斯图米乌斯及其军队被歼灭的谣言传到了罗马。
qui, ubi prima lux metum insidiarum effuse sequentibus sustulit, cum perequitasset aciem promissa repetens, tantum iniecit ardoris, ut non ultra sustinuerint impetum Aequi.
但是波斯图米乌斯在晨光消除追击者的埋伏恐慌之后,乘马巡视阵列,要求兵士履行诺言,激发起极大的热忱,以至于埃奎人再也无法承受他们的冲击。
caedis inde fugientium,
随后,对逃跑者的屠杀,正如在愤怒而非勇气主导的战斗中经常发生的那样,演变成了对敌人的毁灭性打击。
§5.28.13qualis ubi ira magis quam virtute res geritur, ad perniciem hostium facta est, tristemque ab Tusculo nuntium nequiquam exterrita civitate litterae a Postumio laureatae secuntur, victoriam populi Romani esse, Aequorum exercitum deletum.
紧接着,在国家因来自图斯库鲁姆的悲报而徒然恐慌之际,波斯图米乌斯送来了饰有月桂叶的捷报,宣告罗马人民获得了胜利,埃奎人的军队已被全歼。

词汇与语法注释

  1. 5.28.1non tulit senatus, quin — 带有否定意义的动词 `non tulit`(无法容忍、不能听任)后接引导虚拟式(`liberaretur`)的 `quin` 从句,表示“元老院无法对其保持沉默的谦逊态度视而不见,因而毫不延迟地免除了他的誓言”。
  2. 5.28.4quae semper ferme regenti est similis — 关系代名词 `quae` 的先行词是阴性单数名词 `multitudinem`(群众)。`regenti`(统治者、领导者)是与格,修饰 `similis`。此从句作为插入语,表达了“群众几乎总是与统治者相似”这一普遍规律。
  3. 5.28.12qui, ubi prima lux — 句首的 `qui` 是关系代词的连接用法(连接性关系代词),指代前一句中的 `Postumium`,并作为主句动词 `iniecit` 的主语。可译为“而他,当黎明……”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §5.28.1-5.28.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:5.28.1-5.28.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。