§5.27.1mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti, simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, unius curae demandabantur.
法利斯克人有一种习惯,就是让同一个老师兼作孩子们的生活伴侣;同时,多个男孩被委托给一个人照管,这一做法至今在希腊依然保留。
principum liberos, sicut fere fit, qui scientia videbatur praecellere, erudiebat.
和通常的情况一样,首领们的孩子们由一位在知识上显得出类拔萃的人来教育。
§5.27.2is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso modo brevioribus modo longioribus spatiis trahendo eos a porta, lusu sermonibusque variatis longius solito, ubi res dedit, progressus inter stationes eos hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit.
这个人在和平时期曾习惯于为了游戏和锻炼而把孩子们带到城外,在战争期间他也完全没有中断这一习惯,他通过有时近、有时远地把他们带离城门,并在游戏和各种交谈中走得比平时更远,当机会允许时,他穿过敌人的哨所,进而通过罗马的营地,把他们带到了卡米鲁斯的军幕前。
ibi scelesto facinori scelestiorem sermonem addit, §5.27.3Falerios se in manus Romanis tradidisse, §5.27.4quando eos pueros, quorum parentes capita ibi rerum sint, in potestatem dediderit.
在那里,他在邪恶的行为上又加上了更邪恶的言辞,声称他已经把法莱里交到了罗马人的手中,因为他已经把那些在当地掌握大权的人们的孩子们交到了(罗马人的)支配之下。
§5.27.5quae ubi Camillus audivit, “non ad similem” inquit “tui nec populum nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto munere venisti.
当卡米鲁斯听到这些话时,他说:“你这个邪恶的家伙,带着你邪恶的礼物,来到的并不是一个像你一样的民族或将领面前。
§5.27.6nobis cum Faliscis, quae pacto fit humano, societas non est; quam ingeneravit natura utrisque, est eritque.
我们和法利斯克人之间没有通过人类契约达成的同盟;但自然赋予我们双方的同盟(纽带)过去有,将来也一直会有。
sunt et belli sicut pacis iura, iusteque ea non minus quam fortiter didicimus gerere.
战争与和平一样有其法则,我们学会了不仅要勇敢地,还要公正地进行战争。
arma habemus non adversus eam aetatem, §5.27.7cui etiam captis urbibus parcitur, sed adversus armatos et ipsos, qui nec laesi nec lacessiti a nobis castra Romana ad Veios oppugnarunt.
我们拿起武器不是针对那个年龄的人,那个年龄即使在城市被占领时也是受到宽容的,而是针对那些武装起来的人,他们自己虽然既没有受到我们的伤害,也没有受到我们的挑衅,却在维伊袭击了罗马的营地。
§5.27.8eos tu, quantum in te fuit, novo scelere vicisti; ego Romanis artibus, virtute, opere, armis, §5.27.9sicut Veios, vincam.
在你力所能及的范围内,你用一种新的罪行征服了他们;但我将用罗马人的方式、用美德、用劳作、用武器,就像征服维伊一样来征服他们。
” denudatum deinde eum manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris tradidit virgasque eis, quibus proditorem agerent in urbem verberantes, dedit.
”随后,卡米鲁斯将他剥光衣服,双手反绑,交给孩子们带回法莱里,并给他们鞭子,让他们在抽打这个叛徒的同时将他赶回城里。
ad quod spectaculum concursu populi primum facto, §5.27.10deinde a magistratibus de re nova vocato senatu tanta mutatio animis est iniecta, ut qui modo efferati odio iraque Veientium exitum paene quam Capenatium pacem mallent, apud eos pacem universa posceret civitas.
面对这一奇观,起初引起了民众的聚集,随后,由于政务官针对这一奇闻召集了元老院,人们的心态发生了如此巨大的变化,以至于就在刚才,他们还因仇恨和愤怒而发狂,几乎宁愿选择维伊人那样的灭顶之灾,也不愿接受卡佩纳人那样的和平,而现在,整个国家都在要求和平。
fides Romana,
罗马的信义、统帅的正义在广场和议事堂里受到颂扬。
§5.27.11iustitia imperatoris in foro, in curia celebratur, consensuque omnium legati ad Camillum in castra atque inde permissu Camilli Romam ad senatum, qui dederent Falerios, proficiscuntur.
在所有人的一致同意下,使节们出发前往营地中的卡米鲁斯处,随后在卡米鲁斯的许可下前往罗马的元老院,以便交出法莱里。
§5.27.12introducti ad senatum ita locuti traduntur: “patres conscripti, victoria, cui nec deus nec homo quisquam invideat, victi a vobis et imperatore vestro dedimus nos vobis rati, quo nihil victori pulchrius est, melius nos sub imperio vestro quam legibus nostris victuros.
在被引入元老院后,据传他们这样说道:“元老院议员们,在一场神或人都不会嫉妒的胜利中,我们被你们和你们的统帅所征服,我们将自己托付给你们,因为我们认为——对于胜利者来说没有比这更美好的了——在你们的统治下生活,比在我们自己的法律下生活要更好。
§5.27.13eventu huius belli duo salutaria exempla prodita humano generi sunt: vos fidem in bello quam praesentem victoriam maluistis; nos fide provocati victoriam ultro detulimus.
通过这场战争的结局,向人类展示了两个有益的榜样:你们宁愿选择战争中的信义,也不愿选择眼前的胜利;我们被你们的信义所感召,主动向你们献出了胜利。
§5.27.14sub dicione vestra sumus; mittite, qui arma, qui obsides, qui urbem patentibus portis accipiant.
我们在你们的控制之下;请派人来接收武器、人质以及敞开城门的城市。
nec vos fidei nostrae nec nos imperii vestri paenitebit. ”
你们不会对我们的信义感到后悔,我们也不会对你们的统治感到后悔。
§5.27.15Camillo et ab hostibus et a civibus gratiae actae.
” 敌国和本国公民都向卡米鲁斯表示了感谢。
Faliscis in stipendium militum eius anni, ut populus Romanus tributo vacaret, pecunia imperata.
法利斯克人被要求交纳那一年的军饷,以便让罗马人民免除征税。
pace data exercitus Romam reductus.
和平达成后,军队被带回了罗马。